Caput 54
Capitulum 54
QUIA contra praedictam determinationem quaedam obiectiones fieri possunt, ex quibus aliqui moti sunt ad. ponendum quod nunquam ab aliquo intellectu. creato divina essentia videatur; — quod et veram beatitudinem creaturae rationalis tollit; et auctoritati Sacrae Scripturae contradicit; et idcirco tanquam falsum et haereticum est abiiciendum — ne aliquis relinquatur dubitandi locus, eas vult Sanctus Thomas excludere .
I. Prima obiectio est. Divina substantia excedit omnem capacitatem intellectus creati, magis quam intelligibile excedat capacitatem sensus. Ergo nullo lumine superveniente intellectus creatus ad ipsam videndam poterit elevari. - Probatur consequentia. Quia visus nullo lumine superveniente potest elevari ad ea quae eius naturalem facultatem. excedunt.
Respondetur quod divina essentia non sic est extra facultatem intellectus creati quasi sit aliquid omnino extraneum ab ipso, sicut sonus a visu et substantia immaterialis a sensu, cum ipsa sit primum intelligibile, et totius intellectualis cognitionis principium: sed sicut excedens virtutem eius, eo modo quo sensibilium excellentia sunt extra facultatem sensuum, ut patet ex II. Metaphysicae.
Adverte responsionem consistere in hoc, quod dupliciter potest intelligi divinam essentiam excedere capacitatem intellectus creati. Uno modo, tanquam nullo modo contenta sub eius adaequato et primo obiecto: sicut sonus excedit capacitatem visus. Et tunc negatur assumptum: divina enim essentia continetur sub ente, sive etiam sub intelligibili, quod est intellectus obiectum. — Alio modo, tanquam contentum quidem sub eius obiecto, sed improportionatum sibi: eo modo quo excellens visibile dicitur alicuius visus capacitatem excedere. Et tunc negatur consequentia. Quia potentia potest per aliquam dispositionem confortari ut in tale excedens obiectum possit in. quod virtute propria non poterat. — Probatio autem consequentiae nulla est: quia procedit de excessu primo modo, quo modo intelligibile excedit sensum.
2. Circa istam propositionem, Deus est primum intelligibile, et totius intellectualis cognitionis principium, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. rxxxvmi, a. 3 ; et super Boet. Trin., q. 1, a. 1, quod hoc non ideo dicitur quasi primum ordine durationis quod a nobis intelligitur, sit Deus, et per ipsum cognitum alia intelligamus: sed quia est primum dignitate et intelligibilitate contentum sub hoc quod dico intelligibile, et est causa cognoscitivae virtutis, qua intelligimus.
3. Ex hac responsione patet obiectionem illam Scoti nullam esse qua arguit quod, si intellectus creatus virtute suae naturae non potest videre divinam essentiam propter excessum modi essendi ipsius supra modum essendi intellectus, nunquam Beati videbunt Deum, quia nulla potentia potest elevari supra suum obiectum adaequatum . Patet enim quod, licet elevetur intellectus per lumen gloriae ad videndum divinam substantiam, non tamen elevatur supra suum obiectum adaequatum: sed elevatur ad aliquid contentum sub suo obiecto adaequato quod erat sibi naturaliter improportionatum, sicut excellens visibile est improportionatum visui,
II. Secunda obiectio est. Lumen illud in infinitum distat a Deo: cum sit aliquid creatum. Ergo per ipsum ad illam visionem non potest intellectus creatus elevari.
Respondetur negando consequentiam. Quia lumen illud non exaltat intellectum creatum ad talem visionem propter eius indistantiam a divina substantia, sed propter virtutem quam ad talem effectum a Deo sortitur, licet ab eo secundum esse in infinitum distet. Hoc autem non inconvenit: quia non coniungit Deo secundum esse, sed secundum intelligere solum.
Sensus huius responsionis est quod lumen gloriae non ideo elevat intellectum creatum ad visionem Dei quia non distet in infinitum a Deo, sicut intellectus creatus distat: sed quia habet virtutem uniendi intellectum Deo, per modum. dispositionis, secundum esse intelligibile: quae quidem virtus alicui etiam distanti in infinitum secundum esse a Deo, potest convenire. Ideo ex eo quod in infinitum distat a Deo secundum esse, non sequitur quod non possit intellectum ad talem visionem elevare per modum dispositionis, Nam et distantia in infinitum essentiae divinae ab intellectu creato secundum esse naturale, non est causa quare non possit naturaliter ab intellectu creato videri: sed improportio in esse intelligibili, quia videlicet intelligens creatum et divina essentia non sunt eiusdem ordinis, sed essentia divina ad superiorem ordinem pertinet, Talis autem improportio per lumen gloriae tollitur, inquantum facit intellectum creatum esse eiusdem ordinis cum divina essentia in esse intelligibili: tanquam videlicet faciens ipsum esse propriam potentiam, et proprium ac proportionatum susceptivum divinae essentiae per modum formae intelligibilis.
II. Tertia obiectio est. Omnis intellectualis substantia, ex hoc ipso quod intellectualis est, divinam similitudinem gerit. Ergo sufficit ad visionem divinam. — Probatur consequentia. Quia ponitur lumen gloriae [sufficere] eo quod sit divinae substantiae similitudo.
Respondetur negando consequentiam . Et ad probationem dicitur quod substantia intellectualis non est eodem modo similitudo quo modo lumen gloriae, quod est similitudo quantum ad hoc, quod ad Dei substantiam videndam perducit, Quia, cum quaelibet substantia creata a divina simplicitate deficiat, impossibile est ut totam suam perfectionem habeat in eodem, sicut habet Deus. Ideo aliud est in substantia intellectuali creata lumen quo divina visione beatificatur; et aliud quodcumque lumen quo in specie suae naturae constituitur, et proportionaliter suam substantiam intelligit.
2. Advertendum quod, cum non omnis similitudo eodem modo se habeat ad divinam substantiam — quod sane diversitas graduum naturarum demonstrat — non omnis similitudo divinae naturae perducit ad visionem ipsius, sed aliqua: illa scilicet quae ad hoc a Deo est instituta ut talem visionem, per modum dispositionis intellectui creato supervenientis, efficiat. Ideo non valet, Substantia intel- lectualis est similitudo divinae substantiae. Ergo et ipsa sufficit ad visionem divinam. Quia non sufficit quaecumque similitudo ad hoc, sed quidam determinatus modus similitudinis: scilicet ut sit ex sua ratione naturalis dispositio ad divinam essentiam per modum formae intelligibilis recipiendam. Qui sane modus nulli substantiae intellectuali creatae convenire naturaliter potest.
Ex hac responsione patet responsio ad obiectionem factam in praecedenti capitulo contra primam rationem.
IV. Quarta obiectio est. Lumen illud est creatum. Ergo poterit aliquis intellectus creatus esse qui Deum suo connaturali lumine videbit. - Probatur consequentia. Quia nihil prohibet quod est creatum, alicui rei creatae connaturale esse.
Respondetur negando consequentiam. Quia, cum visio ista omnem virtutem naturalem excedat, oportet et lumen ipsum quo intellectus creatus ad talem visionem perficitur, esse supernaturale. — Ex eo patet assumptum ad probationem consequentiae falsum esse.
2. Ad evidentiam huius responsionis, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xix, q. 1t, a. 6; et Verit., q. vnr, a. 3, quod, cum ad visionem divinae essentiae requiratur ut ipsa uniatur per modum formae intelligibilis intellectui; et, quia ipsa excedit capacitatem intellectus creati, ut ponatur lumen gloriae, elevans ipsum, per modum dispositionis, ad hoc ut sit talis formae capax: sicut ipsa forma est supernaturalis, ita oportet ipsum lumen esse supernaturale, quia ultima dispositio ad formam et forma sunt unius ordinis, quoad naturalitatem et supernaturalitatem; quoniam, si forma est naturalis, et dispositionem naturalem esse oportet; si autem forma est supernaturalis, oportet et dispositionem esse supernaturalem. Ideo, licet lumen gloriae possit communicari intellectui creato, non tamen potest illi sic communicari ut sit sibi connaturale. Unde inquit Sanctus Thomas Prima Parte, q. xm, a. 5, ad ult, quod n0z posset esse naturale creaturae nisi creatura esset naturae divinae, quod est impossibile: sicut dispositio ultima ad formam ignis non potest esse naturalis nisi habenti formam ignis. Unde falsum est quod omne creatum possit alicui rei creatae esse connaturale. Sunt enim multae formae creatae, ut gratia, caritas, et huiusmodi, quae ex nullius creaturae principiis innasci possunt: et per consequens nulli possunt creaturae connaturales esse.
3. Ex hoc patet responsio ad argumentum Scoti , arguentis quod, si per lumen gloriae intellectus fit sufficiens ad videndum Deum, possibile erit per aliquam formam creatam naturaliter videre Deum, quia et caecus supernaturaliter illuminatus naturaliter videt. — Patet enim quod consequentia nulla est. Nec est simile de caeco supernaturaliter illuminato; et de habente supernaturaliter lumen gloriae. Quia vis visiva est naturalis forma, quae scilicet homini secundum suam rationem est connaturalis, licet in hoc homine sit supernaturaliter causata: lumen vero gloriae est forma supernaturalis: Quod autem convenit alicui ex forma supernaturali, non dicitur illi absolute naturaliter convenire: licet possit dici aliquo modo sibi naturale inquantum talem habet formam, sive, ut tali formae substat; sicut aquae calidae, inquantum calida est, naturale est calefacere, licet ex ipso calore non habeat aqua ut virtute propriae naturae calefaciat.
Diceretur forte quod, licet lumen gloriae per essentiam non possit esse forma naturalis rei creatae, cum sit proprium Deo; lumen tamen gloriae per participationem, quod est lumen creatum, nihil prohibet esse alicui creaturae connaturale. - Respondetur quod neque per essentiam sumptum, neque per participationem, potest lumen huiusmodi esse connaturale creaturae. Cum enim secundum suam rationem habeat quod sit ultima dispositio ad essentiam divinam per modum formae suscipiendam, in quocumque: gradu, etiam infimo, consideretur, non potest esse connaturalis nisi ei cui divina essentia est connaturalis forma: cum, ut dictum est, forma et dispositio sint unius ordinis quoad naturalitatem; sicut et ultima dispositio, quantumcumque minima, ad animam, non potest esse naturalis nisi cui naturalis forma est ipsa anima.
V. Quinta obiectio est. Deus est infinitus. Ergo per lumen praedictum videri non potest. — Patet consequentia. Quia infinitum, inquantum huiusmodi, est ignotum.
Respondetur quod, licet infinitum privative, sicut quantitas, sit ignotum, quia caret forma, quae est principium cognitionis; infinitum tamen negative, quod est forma per se subsistens non limitata per materiam, quo modo Deus est infinitus, est secundum se maxime cognoscibile. - De materia huius responsionis satis dictum est in praecedentibus ,
VI. Sexta obiectio est. Non est aliqua proportio intellectus creati, perfecti etiam lumine gloriae, ad substantiam divinam: cum adhuc remaneat distantia infinita. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia oportet esse proportionem intelligentis ad rem intellectam.
lsta obiectio differt a secunda. Quia ibi arguebatur ex distantia luminis gloriae a Deo: hic autem arguitur ex distantia intellectus perfecti tali lumine ad Deum, et ex improportione ex tali distantia proveniente.
Respondetur quod non est quidem inter intellectum creatum et Deum proportio secundum aliquam commensurationem, ita scilicet quod unum alterum mensuret modo quantitativo, secundum proportionem dupli aut ipli aut huiusmodi. Est tamen inter illa proportio secundum quod proportio quamcumque habitudinem unius ad alterum, vel materiae ad formam, vel causae ad effectum, significat: (supple) talis. autem proportio sufficit ad visionem Dei.
2. Ad evidentiam huius responsionis, considerandum est quod lumen gloriae dupliciter considerari potest: uno modo, inquantum est accidens creatum, informans intellectum secundum aliquod esse naturale sibi; alio modo, inquantum est dispositio ultima ad susceptionem divinae essentiae per modum formae intelligibilis. Primo modo, est longe alterius ordinis quam sit divina essentia: cum sit entitas non solum divina natura, sed etiam omni substantia inferior. Secundo modo, est eiusdem ordinis cum divina natura, utpote dispositio ultima ad ipsam. Sicut dispositio ad formam substantialem, inquantum quidem entitas habens esse accidentale, non est eiusdem ordinis cum ipsa forma: inquantum tamen ultima dispositio ad ipsam, est eiusdem ordinis; sese enim inseparabiliter concomitantur, nam, posita tali dispositione in materia, necesse est poni formam; et posita forma, necesse est ipsam dispositionem poni. Non enim inconvenit aliquid, inquantum est talis entitas, esse unius ordinis; inquantum vero ad aliud respicit, alterius ordinis esse: sicut visio divinae essentiae, inquantum est actus intellectus et entitas finita, non habet rationem summi boni; inquantuga tamen est unio quaedam ad summum bonum et assecutio eius, habet summi boni rationem. Lumen ergo gloriae, inquantum est ultima dispositio ad susceptionem divinae essentiae, est eiusdem ordinis cum ipsa; et ad eundem essendi modum pertinet: licet, inquantum haec entitas accidentalis, sit inferioris ordinis. Et ideo, dum intellectum ad tam sublimem formam disponit, ipsum ad divinum ordinem elevat, et facit proportionatum divinae naturae, ea proportione quae requiritur inter cognoscens et cognitum, ad quam nihil aliud requiritur quam ut intellectus sit natus recipere intelligibile per modum formae in esse intelligibili, et ipsum intelligibile sit natum in ipso taliter recipi. Propter hoc inquit Sanctus Thomas, in locis praeallegatis , quod per lumen gloriae rationalis creatura efficitur deiformis, iuxta illud 1 Io. yn , Cum apparuerit, similes ei erimus: inquantum videlicet habet formam ad divinum ordinem pertinentem.
Nec obstat quod divina essentia est suum esse, non autem lumen gloriae: — quia, licet quae pertinent ad eundem ordinem per modum formarum principalium, eodem modo se habeant ad suum esse, et habeant esse proprium eiusdem rationis; non tamen quae pertinent ad eundem ordinem, unum per modum formae principalis, alterum per modum dispositionis ad formam, oportet habere esse.proprium eiusdem rationis, sed sufficit ordo et proportio inter illa dispositionis et formae; quia dispo- sitio non dicitur illius ordinis ex esse proprio, sed ex ordine ad formam illius ordinis. Sicut formae substantiales unius ordinis habent eodem modo esse; ultima. autem dispositio. ad formam substantialem non: habet eodem modo esse quantum ad proprium suum esse, cum esse accidentale habeat. Non enim dicitur eiusdem ordinis, et pertinere ad eundem: modum essendi cum forma substantialii quia habeat esse et modum essendi eiusdem rationis cum ipsa: sed quia ultimate disponit ad formam talem modum essendi habentem. : cto
3. Ex hac responsione Sancti Thomae patet solutio ad argumentum Durandi , arguentis quod lumen gloriae non reddit intellectum de improportionato proportionatum, quia obiectum excedit in infinitum intellectum etiam cum lumine gloriae. — Patet enim ex dictis quod ista distantia infinita non tollit quin intellectus sit proportionatus obiecto per modum intelligentis ad intellectum. Licet enim lumen gloriae non removeat distantiam infinitam quae est inter intellectum creatum et diviriam es- ; sentiam, removet tamen improportionem quae erat inter illa. Et hoc sufficit ad hoc ut per ipsum intellectus creatus fiat potens ipsam intelligere: quia distantia sola secundum esse naturae non impedit cognitionem, sed improportio obiecti ad potentiam; quod contingit quando obiectum est supra ordinem obiecti proportionati potentiae et ab ea perfecte .cognoscibilis.
VII. Praeter has obiectiones, sunt rationes Scoti, Tertio, d. xiv, q. 1; et quarto, d. xrix, q. xr, contra praedictam conclusionem. Quae quidem, licet ex praedictis facile: possint solvi, ut tamen clarior earum sit solutio, adducendae sunt.
Arguit igitur primo, sic. Lumen gloriae requiritur ad divinam visionem aut ut per ipsum intellectus sit susceptivus visionis: aut ut sit activus. Non primum. Tum quia nullo modo per habitum suscipitur actus. — Tum quia susceptivum ordinatum ad multas formas, maxime ordinatur ad perfectissimam. Beatitudo autem est perfectissima formarum ad quas ordinatur anima humana. Ergo anima maxime ad illam ordinatur. Ergo eam immediate recipit.
Non etiam secundum. Quia nec propter obiectum. Quia, cum sit in se maxime intelligibile, per se sufficit, Et etiam quia illud esset species obiecti, quam non ponit. - Nec propter potentiam, 'Tum quia ipse intellectus forte mere passive ibi se habet. Tum quia habitus non est simpliciter principium agendi, sed sic agendi. - Ergo etc.
2, Secundo . In anima est potentia passiva naturaliter receptiva beatitudinis. Ergo sibi respondet aliqua potentia activa naturalis. Ergo non requiritur supernaturale lumen.
3. Tertio. Lumen gloriae, sicut et quodcumque accidens, est imperfectius quam sit natura intellectualis. Ergo poterit esse aliqua natura intellectualis quae ex puris naturalibus Deum videbit. - Probatur consequentia. Quia perfectio inferior potest unite contineri in perfectione superiori.
4. Quarto. Quicquid potest Deus mediante causa secunda effectiva, potest sine illa. Sed lumen gloriae ponitur ut efficiat visionem. Ergo etc.
VIII. Ad primum dicitur primo, quod non requiritur lumen gloriae ad hoc ut intellectus sit visionis susceptivus: sed bene ad hoc ut sit susceptivus essentiae divinae per modum formae intelligibilis, ut superius patuit.
Unde prima probatio, quae probat quod non requiritur propter suscipiendam .visionem, non est contra mentem Sancti Thomae.
Ad secundam, inquantum per ipsam concludi posset quod non requiratur propter suscipiendam. divinam essentiam: — negatur consequentia: quia mutatur modus maioritatis in modum immediationis. Non enim sequitur, si anima maxime ordinatur ad divinam essentiam suscipiendam, quod illam. absque media dispositione recipiat.
2. Dicitur secundo, quod requiritur lumen gloriae etiam ad eliciendum actum visionis, non quidem propter obiectum, quasi ipsum non sit sufficiens intelligibile: sed inquantum virtus intellectus per ipsum fortificatur modo superius dicto, sine quo non: posset concurrere cum obiecto ad talem visionem eliciendam.
Nec tamen hoc dicimus quasi tale lumen et intellectus sint duo partialia agentia huius visionis, ut obiicit Durandus : sed quia lumen ipsum est intellectui ratio agendi per modum fortificantis virtutem ad id quod absque ipso non. posset. Et ad hunc sensum intelligitur dictum Sancti Thomae in Quolibeto VII, a. 1 , ubi ait quod lumen gloriae facit hoc respectu divinae essentiae in intellectu quod facit respectu aliorum intelligibilium, quae non sunt lux tantum, species rei intellectae simul et lumen. Nam cum species intelligibilis duo habeat, scilicet et quod perficit intellectum, et quod facit intellectum esse unum cum intelligibili, nam intellectus informatus specie intelligibili, qui dicitur intellectus in actu, est idem cum intellecto in actu; lumen gloriae facit id quod facit species intelligibilis, non quidem quantum ad secundum, sed quantum ad primum; perficit enim adeo intellectum ad videndum Deum quod non indiget alia similitudine creata, sed intellectus est per ipsum lumen factus efficax ad eliciendam visionem Dei, simul cum ipsa divina essentia sibi per seipsam unita.
Ad primam probationem in oppositum, negatur quod intellectus se habeat mere passive ad hanc visionem. Immo sicut, dum specie intelligibili naturali informatur, concurrit active ad intellectionem eius quod sibi per speciem repraesentatur; ita, dum informatur essentia divina mediante lumine gloriae, ad visionem ipsius essentiae concurrit active. :
Ad secundam, negatur quod habitus sive dispositio, superveniens potentiae intellectivae, non sit principium simpliciter agendi respectu alicuius determinatae operationis: constat enim quod species intelligibilis lapidis est intellectui ratio simpliciter intelligendi lapidem. Sic etiam . et lumen gloriae fortificat intellectum ut possit.in divinam visionem, in quam nullo modo propria virtute potest.
IX. Ad secundum , negatur antecedens, Licet enim in anima sit capacitas recipiendi divinam visionem inquantum est natura intellectualis, non est tamen capacitas receptiva iliius ab agente naturali dumtaxat, sed est receptiva illius concurrente divina natura uniente seipsam intellectui ut formam intelligibilem, et elevante intellectum ut possit illam visionem elicere. Et sic magis dicitur potentia passiva obedientialis, quam naturalis.
2. Ad tertium dicitur quod lumen gloriae, licet, inquantum accidens creatum, sit imperfectius substantia intellectuali; inquantum tamen ad ordinem divinum pertinet, tanquam dispositio ultima ad essentiam divinam in esse intelligibili, est perfectius quacumque substantia intelligibili creata. Ideo non potest unitive in. substantia creata contineri. Nam, ut ex superioribus patet, naturalis proprietas naturae superioris, quamvis sit accidens, non potest communicari naturae inferiori ut illud naturaliter habeat, nisi in naturam superiorem transferatur: quia, ut proprietas superioris naturae, ad ordinem superiorem pertinet.
3. Ad quartum dicitur quod Deus potest quidem sine causa media effectiva producere omnem actionem quam mediante alia causa producit: non tamen potest sine illa causa producere ita quod dicatur illa secunda causa per illam operationem operari, Sic enim conceditur quod Deus illam entitatem . quae est visio divinae essentiae, potest per se absque lumine gloriae, et etiam absque intellectu creato producere: non tamen potest sic eam -producere quod intellectus per eam videat divinam essentiam, nisi concurrat intellectus ipse creatus, ad producendam visionem sufficienter dispositus, et elevatus per lumen gloriae ad ipsam divinam formam suscipiendam et ad eliciendam talem visionem. ,
X. Advertendum autem quod nunc per Ecclesiam, in Clementina Ad nostrum, de Haer., sunt damnati dicentes quod "anima non indiget lumine gloriae elevante ipsam ad videndum Deum".
Nec valet glossa Aureoli, dicentis quod per lumen gloriae ibi intelligitur actus secundus supernaturalis, non autem aliquid per modum habitus se habens. Constat enim quod Ecclesia voluit determinare id quod inter theologos de lumine gloriae vertebatur in dubium. Manifestum est autem quod theologi loquebantur de tali lumine tanquam de aliqua dispositione ad videndam divinam essentiam requisita, et non de actu secundo supernaturali. Oportet ergo et determinationem Ecclesiae ad hunc sensum accipere.
Item, ipsa verba textus huic expositioni repugnant. Damnatur enim positio dicens quod anima non indiget lumine gloriae elevante ipsam ad videndum Deum.
XL. Considerandum postremo, ex doctrina Sancti Thomae Verit, q. xm, a. 2; et q. xx, a. 2; item II IT', q. c.xxv, a. 3, ad 2, quod lumen gloriae dupliciter potest haberi. Uno modo, per modum formae connaturalis factae et permanentis: — voco connaturaliter factam, non tanquam ex principiis naturae provenientem, sed tanquam fixam in subiecto et per modum naturae inclinantem, eo modo quo dicimus habitum per modum naturae inclinare. Alio modo, per modum passionis transeuntis. Primo modo illustrantur Beati lumine gloriae in Patria. Secundo modo illustrati sunt aliqui qui, in hac vita existentes, divinam es- sentiam viderunt: ut de Moyse et Paulo tenet Augustinus . Nullo autem modo aliquis videre potest divinam essentiam nisi altero illorum modorum lumine gloriae fuerit illustratus.
Quod autem inquit Sanctus Thomas in IV Sent., d. xvix, q. t, a. 7; et Verit., q. x, a. 11, quoniam miraculose fieri potest divina virtute ut aliquis intellectus creatus non habens nisi dispositiones viae, elevetur ad videndum Deum per essentiam, intelligendum est per exclusionem formae supernaturalis se habentis per modum formae connaturalis et permanentis: non autem dispositionis se habentis per modum passionis transeuntis. Intellectus enim creatus potest miraculose Deum videre, quamvis lumen gloriae per modum formae permanentis non habeat: non autem potest Deum videre si non habeat dispositionem per modum passionis transeuntis advenientem.
On this page