Text List

Caput 55

Capitulum 55

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM declaravit Sanctus Thomas conditiones beatitudinis ex parte intellectus se tenentes, vult consequenter de conditionibus eius se tenentibus ex parte obiecti cogniti determinare .

I. Et ponit duas conclusiones . Quarum prima est ista : Impossibile est quod intellectus creatus divinam essentiam comprehendat. Hanc autem conclusionem primo probat; secundo, declarat .

Quantum ad primum, arguit sic primo. impossibile est quod intellectus creatus videat divinam substantiam ita perfecte sicut perfecte visibilis est. Ergo. impossibile est quod ipsam comprehendat.

Probatur antecedens. Modus divinae visionis commensuratur virtuti luminis gloriae: cumr sit quoddam divinae cognitionis principium, cuiuslibet autem actionis. modus sequatur efficaciam principii activi. Sed ipsum lumen deficit a virtute et claritate divini intellectus: cum illa sit infinita; et lumen finitum. Ergo per ipsum non ita perfecte videtur divina substantia sicut eam videt intellectus divinus, Intellectus autem divinus illam ita perfecte videt sicut perfecte visibilis est: cum veritas divinae substantiae, et claritas divini intellectus, sint aequalia, immo sint unum. Ergo etc.

Consequentia vero probatur. Quia omne quod comprehenditur ab aliquo cognoscente, cognoscitur ita perfecte sicut cognoscibile est. — Declaratur ex cognitione quae habetur de triangulo.

2. Advertendum quod propositio hic assumpta, scilicet, Cuiuslibet actionis modus sequitur efficaciam principii activi, in proposito intelligitur, non de efficacia principii formalis actuantis potentiam, quae aliquo modo est activa, sicut est virtus cognoscitiva, quia de hoc alia formabitur ratio : sed de efficacia principii se tenentis ex parte potentiae actuabilis per formam. Sic enim lumen gloriae se habet ad divinam visionem. Inquantum enim elevat intellectum ad ipsam cognitionem, et disponit ipsum ad susceptionem divinae essentiae per modum speciei intelligibilis, ex parte potentiae intellectivae se tenet, et secundum eius mensuram est efficacia intellectus ad intelligendum, et modus divinae visionis: quia non solum ex efficacia formae, sed etiam ex efficacia potentiae intellectivae, oportet operationem modificari.

II. Secundo. Substantia divina. quoddam infinitum est per comparationem ad omnem intellectum creatum, idest, in ratione obiecti intelligibilis. Ergo nullius intellectus creati visio potest adaequare divinam substantiam in videndo: ita scilicet perfecte eam videndo sicut visibilis est. Ergo etc.

Probatur antecedens. Quia virtus finita, cuiusmodi est intellectus creatus, qui sub certa specie determinatur, non potest in sua operatione adaequare obiectum infinitum.

Attendendum, cum loquitur hic. Sanctus Thomas de virtute finita intellectus creati, quod non accipit virtutem naturalem dumtaxat ipsius, sed ipsam ut etiam vigoratur per lumen gloriae: quia, cum lumen gloriae in se sit virtutis finitae, non potest elevare intellectum ad hoc ut sit virtutis infinitae in intelligendo, sed semper remanet virtutis finitae. Et per consequens semper remanet obiecto infinite cognoscibili inadaequatus: licet per tale lumen factus sit illi obiecto proportionatus, ut possit illo intelligibiliter actuari. Non enim omne alteri proportionatum illi adaequatur: sicut materia prima istorum inferiorum est proportionata ad unamquamque inferiorem formam. substantialem. suscipiendam, non tamen est unicuique adaequata, sed, dum unam habet, remanet adhuc capax alterius formae: substantialis.

III. Tertio. Intellectus creatus divinam essentiam, quae est forma intelligibilis qua videtur, non capit secundum totum suum posse. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omne agens in tantum perfecte agit, in quantum perfecte participat formam quae est actionis principium.

Ad evidentiam antecedentis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Verit, q. vm a. 2, ad 3; et Quarto, d. xrix, q. 1t a. 3, ad 6, quod aliter loquendum. est de divina essentia secundum se considerata: et aliter de ipsa secundum quod intellectui unitur. Si enim secundum. se consideretur, tunc. ipsa nata est de se perfectam notitiam causare: quia non modo est sibi maxime similis, sed. est etiam eadem, et secundum se est forma intelligibilis in actu. Sed si consideretur secundum quod intellectui unitur, sic secundum modum unionis facit etiam sui cognitionem: quia tunc consideratur intellectio ut operatio non ipsius tantum, sed ut compositi ex intellectu et ipsa in esse intelligibili. Si enim. secundum totum suum posse uniatur intellectui, sicut unitur intellectui divino, qui est infinitae virtutis, et est illi maxime proportionatus per lumen increatum et infinitum; sic facit de se totalem et completam notitiam, ita quod tantum cognoscitur quantum cognoscibilis est. Si autem non uniatur intellectui secundum totum suum posse, non facit de se completam et omnimodam cognitionem. Sic autem se habet ad omnem intellectum creatum: nam, cum sit forma subsistens, alium modum habet inquantum est quaedam res subsistens, et alium secundum quod est actus talis subiecti. Quod non convenit formae accidentali, quae non habet alium modum in se a modo quem habet in suo subiecto. Hic autem modus eius secundum quod est actus intellectus, est secundum quod intellectus pertingit ad hoc ut per ipsam perficiatur. Non perficitur autem nisi mediante lumine creato et finito. Ideo non potest ili secundum totum suum posse, quod est infinitum, uniri. Et per consequens non potest per ipsam eam intelligere modo infinito, quo cognoscibilis est: sed secundum maiorem aut minorem participationem dicti luminis, sibi magis aut minus unite, et perfectius aut imperfectius videtur.

Advertendum quoque quod haec ratio differt a "— Quia prima procedebat ex efficacia principii productivi se tenentis ex parte potentiae secundum se: haec autem procedit ex. participatione formae, quae est principium formale operationis.

2. Quarto. Tunc divina substantia non excederet limites intellectus creati. Quia nullum comprehensum excedit limites comprehendentis: sive, inquam, in comprehensione quantitatis dimensivae, sive. in comprehensione quantitatis virtualis. Hoc autem est impossibile. Ergo etc.

IV. Quantum ad secundum, declarat Sanctus Thomas conclusionem : inquiens quod non sic intelligitur divinam substantiam non comprehendi ab intellectu. creato quasi aliquid eius videatur et aliquid non videatur: sed quia non ita perfecte. videtur sicut visibilis est; quo modo dicitur aliquis non comprehendere conclusionem demonstrativam de qua opinionem tantum habet, quia non perfecte eam cognoscit, scilicet per scientiam, licet nulla pars eius sit quam non cognoscat.

2. Ad evidentiam huius declarationis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae in locis praeallegatis, et Prima, q. xm,.a. 7, ad .3, quod, cum divina essentia sit omnino simplex, nihilque in ipsa sit diversitatis, non potest a Beatis videti quin tota videatur, ut etiam hic dicitur; neque etiam potest esse aliquis modus realis in ipsa qui Beatos lateat. Ideo, cum dicitur quod non unitur intellectui creato secundum totum suum posse, sive secundum omnem suum modum; et quod. non cognoscitur perfecte sicut cognoscibilis est; non sensus est quod modus aliquis realis divinae essentiae sit qui intellectui non uniatur, et quod sit aliquis modus Dei qui non videatur, propter quem dicatur imperfecte a nobis cognosci; immo videns Deum videt omnem: eius modum, et videt: quod infinite existit et quod est infinite cognoscibilis: sed sic intelligitur quod intellectus creatus non attingit modum divinae essentiae ad plenum, dum actuatur per ipsam in esse intelligibili, sed actuatur inferiori modo quam ipsa nata sit secundum se actuare, quia actuatur, secundum dispositionem luminis creati existentis in ipso intellectu imper- tecte. Unde secundum quidem totum suum posse, et secundum omnem suum modum, materialiter, sive quantum ad entitatem ipsius posse et quantum ad entitatem sui modi sumptum, unitur intellectui Beatorum, cum suum posse et suus modus sit sua essentia: sed non unitur formaliter secundum totum suum posse et secundum omnem suum modum, quia non unitur secundum omnem habitudinem quae importatur nomine posse et nomine modi suae intellectualitatis. Secundum enim se, potest facere intellectionem infinitam: non unitur autem intellectui creato secundum habitudinem ad intellectionem infinitam, Sed secundum habitudinem ad intellectionem finitam. Et ex hoc provenit quod modus obiecti secundum se non proportionatur modo cognoscentis: immo modus cognoscentis est longe inferior modo obiecti, cum ipsum obiectum sit infinite cognoscibile, intellectus autem, videndo Deum, eum non infinite, sed finite intelligat; id quod ex imperfectione intellectus creati evenit, non autem ex defectu divinae naturae. Et est simile sicut si diceremus, ut utamur exemplo Sancti Thomae in Prima Parte, quod strabilem, licet ipsam demonstrative non cognoscat, sed probabili ratione. "Tunc enim illam imperfecte cognoscit, non quia aliquam partem illius propositionis ignoret, aut aliquem modum cognoscibilitatis ipsius: sed quia modus ipsius in cognoscendo est imperfectior modo cognoscibilitatis. propositionis, cum ipse eam probabiliter solum cognoscat, ipsa vero non solum probabiliter, sed etiam demonstrative sit cognoscibilis. Unde, cum dicitur quod aliquis probabiliter scit aliquam conclusionem esse demon- :

intellectus Beati non videt Deum eo modo quo cognosci- . bilis est, intelligitur ad hunc sensum, quod modus intellectus in intelligendo non adaequat illum modum quo Deus secundum se cognoscibilis est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 55