Caput 56
Capitulum 56
SECUNDA CONCLUSIO EST: Intellectus creatus, etsi divinam substantiam videat, non tamen omnia cognoscit quae per divinam substantiam cognosci possunt. Circa hanc autem duo facit Sanctus Thomas: primo, eam probat; secundo, removet quoddam dubium ,
Probatur primo sic. Per divinam essentiam alia cognoscuntur sicut cognoscitur effectus ex causa. Ergo non est necessarium quod intellectus creatus, videndo ipsam, omnia videat quae per ipsam videri possunt. — Probatur consequentia. Quia tunc solum necesse est ut, cognito aliquo principio, omnes eius effectus per ipsum cognoscantur, quando principium comprehenditur intellectu: quia tunc cognoscitur secundum totam suam virtutem. Intellectus autem creatus comprehendere non potest divinam essentiam.
2. Ad evidentiam antecedentis, duo sunt attendenda. Unum est quod, licet essentia divina sit intellectui creato videnti Deum medium cognoscendi per modum speciei intelligibilis, non tamen solum illo modo est medium intelligendi creaturas, sed etiam sicut medium cognitum in quo alterum cognoscitur: quia Beati, videntes divinam essentiam, aliquos Dei effectus cognoscunt in ipsa cognita et visa. Ideo dicitur in antecedente quod per divinam essentiam aliquid cognoscitur sicut effectus cognoscitur ex causa: effectus, enim cognoscitur ex causa, quando, causa cognita, effectus ipse cognoscitur, — non faciendo, pro nunc, differentiam inter cognosci in causa, et cognosci ex causa.
Alterum est, quod dupliciter possumus intelligere res alias a Deo contineri in ipso secundum esse cognoscibile: uno modo, sicut res sunt in speculo; alio modo, sicut effectus est in causa. Differunt autem isti duo modi, quia res per speculum repraesentatae in ipso distinctionem habent, alia est enim imago Sortis in speculo, et alia imago Platonis: sed effectus in causa contenti nullam habent in causa distinctionem, sed est una virtus causae illorum omnium. productiva. Primum non potest dici de Deo, si proprie loquamur, ut inquit Sanctus Thomas Verit., q. vi, a. 4; et q. xit, a. 6: quia res in Deo, qui simplicissimus est, nullam habent distinctionem; et si aliquando dicunt Doctores divinam essentiam esse speculum, metaphorice dicitur, et intelligitur quantum ad hoc tantum quod res in ipsa videri possunt, non autem quantum ad hoc quod in ipsa distinctionem habeant. Secundum autem convenienter dicitur: quia Deus omnium causa est per se cognoscibilium, et omnia in ipso unita sunt tanquam in una simplicissima virtute contenta. Quia ergo unumquodque, sicut est in aliquo, ita in ipso cognoscitur; cum omnia contineantur in Deo sicut effectus in causa, convenientissime dicitur quod cognoscuntur per essentiam divinam sicut effectus cognoscitur ex causa. !
3. Neque contra hoc valet ratio Scoti et aliorum, dicentium quod omnia videntur in Deo sicut in speculo, quia omnia per divinam essentiam repraesentantur distincte, sicut per speculum. — Dicitur enim quod falsum est omnia distincte per divinam essentiam repraesentari sicut res repraesentantur per speculum. Nam speculum repraesentat distincte, non tantum ex parte rei repraesentatae, sed etiam ex parte sui, inquantum res in ipso distinctionem habent. Per essentiam autem divinam res distincte repraesentantur, non quidem ex parte divinae essentiae, quasi in ipso distinctionem habeant: sed ex parte ipsarum rerum, inquantum nihil est in quacumque re per quod ab aliis rebus distinguitur, quod non clarissime per divinam essentiam repraesentetur.
II. Contra hanc rationem, inquantum fundatur in hoc quod, si intellectus videns divinam essentiam videret omnia cognoscibilia per ipsam, eam comprehenderet, arguitur primo ab Aureolo et Gottifredo . Cognoscere omnia in Deo contingit et extensive, et intensive. Et ex primo non sequitur comprehensio, sed ex secundo: quia perfectio cognitionis attenditur per se penes intensionem. Sed cognitio omnium in divina essentia potest esse tantum extensive, et non intensive. Ergo ex omnium cognitione in Deo non necessario infertur comprehensio ipsius.
2. Secundo arguitur a Scoto, Tertio, d. xiv, q. ur . Si duo insunt uni ordine quodam, ita quod unum est tota ratio quare insit aliud; si videns primum non comprehendit illud cui inest, multo minus videns secundum illud comprehendet, ut patet de duabus passionibus ordinate uni subiecto inhaerentibus. Sed Deo inest infinitas intensiva, et ista est ratio quod omnia sint in ipso. Et ad videre infinitatem intensivam non sequitur comprehensio Dei, ut patet. Ergo ad videre omnia in Deo, non sequitur comprehensio Dei.
3. Tertio, per eundem arguitur. Cognoscens unum effectum in Verbo, neque effectum comprehendit, neque Verbum ut est illius causa. Ergo neque, quotcumque effectus cognoscantur, comprehenditur Verbum. Ergo etc.
III. Contra etiam assumptum ad probationem consequentiae, scilicet quod ?unc solum, cognito aliquo principio, omnes eius effectus cognoscuntur per ipsum, quando comprehenditur intellectu, arguit Scotus, inquantum in eo implicite includitur quod, cum plures effectus in causa cognoscuntur, ipsa causa perfectius cognoscitur.
Secundo quia, accepto aliquo principio ut noto in aliquo gradu, aut per ipsum, eius cognitione non aucta, potest aliqua conclusio cognosci: aut non. Si sic, habetur propositum. Si non, ergo principium in hoc gradu non est principium.
IV. Pro solutione primi, considerandum est quod aliter loquendum est de cognitione effectuum Dei in seipsis: et aliter de cognitione ipsorum in causa. Si enim cognoscerentur omnes huiusmodi effectus in seipsis, et non in essentia divina, cognosceretur perfecte et comprehensive virtus divina extensive tantum: quia solum cognosceretur quantum ad extensionem eius ad omnes suos effectus. Cognoscere enim causam quantum ad omnem suam causalitatem ex cognitione effectuum, est ipsam perfecte cognoscere et comprehendere quantum ad causalitatis extensionem: quod est extensive comprehendere causam inquantum causa est; non autem est ipsam causae essentiam intensive comprehendere, quod est cognoscere ipsam tantum quantum cognoscibilis est.
Si autem cognoscantur omnes effectus Dei in essentia divina, ita quod essentia visa sit ratio videndi, omnia in Deo extensive cognosci est impossibile, nisi intensive cognito Deo tantum quantum cognoscibilis est: quod absque comprehensione non est. Huius autem ratio est quia, cum effectus a Deo producibiles sint secundum speciem infiniti, eo quod, quacumque specie data, potest perfectiorem speciem producere, et, illa data, aliam perfectiorem, et sic in infinitum; et oporteat ut, quanto plures huiusmodi effectus in causa cognita cognoscuntur, tanto perfectius cognoscatur causa, sicut quanto plures conclusiones in uno principio cognoscuntur, tanto perfectius cognoscitur principium: necesse est ut cum cognitione effectuum divinorum infinitorum perfectissime cognoscatur Deus, et cognoscatur tantum quantum cognoscibilis est, quod est comprehendere ipsum et perfecte cognoscere intensive. Sicut si, cognita veritate unius principii, cognoscantur in ipsa omnes conclusiones in ipso principio virtualiter contentae, ipsum principium et perfecte cognoscitur quantum cognoscibile est, et idcirco comprehenditur; et non stant simul quod omnes conclusiones in ipso virtualiter contentae extensive cognoscantur in ipsa veritate principii cognita tanquam in ratione cognoscendi, et tamen non comprehendantur, sive non cognoscantur perfecte intensive in ipso principio; cum claritas cognitionis conclusionis sit ex resolutione ad sua principia.
V. Tunc ad primum argumentum, negatur quod possint omnes effectus Dei in ipso cognito infinite extensive videri, et non videantur infinite intensive. Quia sicut clara notitia conclusionis habetur per resolutionem in sua principia, quando scilicet videtur a principiis necessario dependere; ita clara notitia effectuum habetur per resolutionem ad omnes suas causas. Et ideo sicut, quando in principio videtur necessitas omnium conclusionum in ipso contentarum, ipsum principium cognoscitur quantum cognoscibile est, et sic cognoscuntur conclusiones perfecte sicut sunt cognoscibiles: ita, quando in prima causa videntur omnes effectus sui cum omnibus suis causis, videntur omnes effectus infinite intensive, idest, visione intensive infinita; inquantum ipsa causa in qua cognoscuntur, cognoscitur tantum quantum cognoscibilis est, et idcirco effectus cognoscuntur per ipsam tantum quantum cognoscibiles sunt.
2. Ad secundum dupliciter responderi potest. Primo, quod maior habet veritatem dumtaxat in his quae eundem modum essendi habent in tertio: non autem quando diversum modum essendi habent. Infinitas autem intensiva, et effectus Dei, non habent eodem modo esse in ipso: quia infinitas formaliter inest; effectus autem virtualiter. Propter quod, cognita essentia, cognoscitur infinitas intensiva: non autem, ipsa cognita, cognoscuntur omnes effectus in ipsa.
Responderi secundo potest quod infinitatem intensivam et infinitatem extensivam in Deo videri dupliciter contingit: uno modo, materialiter; alio modo, formaliter. Materialiter videtur quando videtur illa entitas quae est infinitas. Et sic omnes videntes divinam essentiam, vident utramque infinitatem: quia sua infinitas nihil aliud est quam sua essentia. — Formaliter autem videtur quando videtur sub ratione infinitatis: quando cognoscitur essentia divina ut infinitam perfectionem habens absque limitatione ad aliquem determinatum gradum essendi, et ut habens virtutem productivam effectuum infinitorum absque termino ultra quem nihil aliud produci possit. Hoc autem dupliciter cognosci contingit. Uno modo, quantum ad quia est tantum: et sic omnes videntes Deum vident infinitatem Dei tam intensivam quam extensivam; nam et hoc multi philosophi ex consideratione rerum sensibilium cognoverunt: probaverunt enim Deum esse infinitae virtutis et perfectionis infinitae. Alio modo, quantum ad distinctam cognitionem utriusque infinitatis: et sic Beati neutram infinitatem cognoscunt. Cognoscere enim infinitatem intensivam Dei isto modo, est cognoscere particulariter et distincte omnes gradus perfectionis in ipsa contentos, qui infiniti sunt, secundum quod unus ab alio distinguitur formaliter: sicut cognoscere perfectionem animae intellectivae distincte et perfecte, est cognoscere in ipsa distincte omnes .gradus essendi in ipsa unite contentos, scilicet gradum vitae, gradum sensitivi, et gradum intellectivi. Cognoscere autem distincte infinitatem virtutis extensivam Dei, est cognoscere omnes habitudines eius ad quoscumque effectus producendos. Horum autem nullum convenit videnti Deum, Quia ex utroque cognitionis modo sequitur comprehensio divinae substantiae: ex cognitione enim infinita sequitur comprehensio virtutis; ex comprehensione vero virtutis sequitur essentiae comprehensio, cum virtus proportionetur essentiae.
Ad argumentum ergo, negatur minor quantum ad hanc partem, scilicet quod ad cognitionem infinitatis intensivam hoc secundo modo, non sequatur comprehensio Dei. — Si autem primo aut secundo modo: conceditur minor, et totum argumentum. Sicut enim ex cognitione infinitatis intensivae materialiter sumptae, aut etiam formaliter sumptae quantum ad quia est tantum, non sequitur comprehensio Dei; ita et ad cognitionem omnium effectuum in Deo per virtutem ipsius extensivam materialiter cognitam, aut etiam formaliter quantum ad quia est, non sequitur divinam essentiam esse comprehensam. Proportionaliter ergo sumendo utramque infinitatem, eodem modo sequitur comprehensio, et non-comprehensio.
3. Ad tertium, negatur assumptum, si effectus cognoscatur quantum ad omnia quae nata sunt sibi per potentiam divinam convenire, quo modo refertur in Deum sicut in causam. Sic enim comprehenditur et effectus, et Verbum inquantum est illius causa: scilicet proportionaliter ad ipsum effectum. Quod est Verbum non simpliciter, sed secundum quid comprehendi: sicut cognoscere omnes effectus a Deo producibiles in Verbo, non est absque comprehensione simpliciter ipsius Verbi.
VI. Ad primum Scoti contra assumptum ad probationem consequentiae , dicitur primo, quod non dicimus nos cognitionem principii accipere perfectionem a cognitione conclusionum; et similiter cognitionem causae accipere perfectionem a cognitione effectuum; sed dicimus unam cognitionem alteram. concomitari. Quia: quanto est perfectior cognitio causae, tanto plures effectus in ipsa cognoscuntur: et e converso, quanto plures effectus in causa cognoscuntur, tanto causa perfectius cognoscitur.
Dicitur secundo, quod hoc habet veritatem quando causa et principium est per se sufficiens ratio cognoscendi effectum, nullo alio requisito: quo modo dicimus divinam essentiam esse per se sufficientem rationem. cognoscendi suos effectus. Tunc enim impossibile est ut in causa eodem modo cognita, cognoscantur nunc plures, nunc pauciores effectus: cum. idem, manens idem, semper faciat idem, loquendo de causa per se sufficiente. Ideo cognitio plurium effectuum in causa praesupponit perfectiorem causae cognitionem, licet eam non causet.
2. Ad secundum dicitur quod non potest per principium cognitum illo gradu aliqua conclusio de novo. cognosci, nisi aucta principii cognitione. Cum enim. illa conclusio non videatur in principio sic cognito a principio, signum est illam cognitionem principii non esse per se sufficientem rationem cognoscendi conclusionem.
Cum arguitur contra, quia tunc principium in illo gradu non esset principium: — negatur consequentia. de principio habituali. Licet enim per illud principium: sic cognitum non cognoscatur illa conclusio, in. ipso tamen est unde possit per ipsum cognosci si perfectiori modo cognoscatur. - De principio vero actualiter principiante et causante, conceditur quod non erit principium respectu illius, conclusionis.
3. Ad tertium dicitur sicut ad primum. Non enim dicimus cognitionem. quid est perfici per cognitionem quia est: sed bene dicimus non posse esse perfectiorem cognitionem quia.est per cognitionem quid est, tanquam per causam suffucientem et praecisam,. nisi praesupposita — quid est perfectiori.
VII. Secundo . Intellectus divinus excedit omnem intellectum creatum. Ergo plura.cognoscit quam intellectus creatus possit cognoscere. Ergo plura per essentiam divinam cognoscit quam intellectus creatus videre per ipsam possit. - Probatur prima consequentia. Quia intellectus divinus excedit omnem intellectum creatum. Quanto autem intellectus est altior, tanto plures res cognoscit, aut plures rerum rationes. — Secunda vero probatur: quia Deus non cognoscit aliquid nisi per hoc quod essentiam suam videt.
Circa probationem primae consequentiae, advertendum est quod sub disiunctione dixit Sanctus Thomas altiorem intellectum plures res, aut plures rerum rationes, cognoscere. Quia non est simpliciter necessarium quod intellectus altior plures res cognoscat: omnes enim substantiae separatae easdem res cognoscunt naturali cognitione, et tamen una est altior altera. Sed sufficit quod. aut plures res cognoscat, aut plures rationes, idest, plura intelligibilia et plura praedicata de eisdem rebus.
VIII. Tertio. Divinam virtutem nullus intellectus creatus comprehendere potest. Ergo neque omnia potest cognoscere in quae divina virtus potest. Sed omnia in quae divina virtus potest, sunt per essentiam Dei cognoscibilia. Ergo intellectus creatus, videns divinam substantiam, non videt omnia quae in Dei substantia videri possunt.
Probatur antecedens. Tum quia virtus divina est infinita. — Tum ex comparatione ad essentiam divinam.
Prima vero consequentia. probatur: quia ex. opposito consequentis infertur oppositum. antecedentis: cognoscere enim omnia in quae aliqua virtus potest, infert comprehendere ipsam virtutem.
Adverte, ex conclusione huius rationis, quod pro eodem accipit Sanctus Thomas intellectum creatum cognoscere omnia quae .per divinam substantiam cognosci possunt, id quod in principio capituli propositum est; et ipsum cognoscere omnia quae in Dei substantia cognosci possunt, quod hic concluditur. Ut enim dictum est superius , videntes Deum per essentiam vident aliqua per ipsam essentiam non modo tanquam per speciem: intelligibilem, sed etiam tanquam per aliquid cognitum in quo alia videntur. Et sic videre per substantiam divinam, et vitm in divina substantia, pro eodem accipiuntur.
IX. Quarto. Intellectus videns Deum non cognoscit ea quae. ex simplici eius voluntate dependent. Ergo non cognoscit omnia quae Deus per suam essentiam videt.
Consequentia relinquitur nota, ex eo quod constat Deum illa ipsa cognoscere per essentiam suam quae ex Dei voluntate dependent.
Antecedens vero probatur sic. Proprium obiectum intellectus est quod quid est, idest, substantia rei, ut dicitur III de Anima. Ergo quicquid intellectus de aliqua re cognoscit, per cognitionem substantiae illius. rei cognoscit. Ergo: quod non potest cognosci per cognitionem substantiae rei, oportet quod: intellectui sit ignotum. Sed quid aliquis velit, non potest cognosci per cognitionem substantiae ipsius: cum non feratur in volita omnino naturaliter. Ergo quid aliquis velit, non potest aliquis intellectus cognloscere: nisi forte per aliquos effectus; aut per causam, sicut Deus cognoscit voluntates nostras per hoc quod est nobis causa volendi; aut per hoc quod aliquis suam voluntatem: alteri manifestat. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Ratione quidem: quia nulla virtus cognoscitiva cognoscit rem aliquam nisi secundum rationem proprii obiecti; ut in visu apparet. Signo autem : ex hoc: quod in demonstratione per quam innotescunt nobis propria accidentia, principium aecipimus quod quid est, ut dicitur I. Posteriorum. — Quod autem substantiam rei alicuius cognoscat intellectus per: accidentia, ut dicitur I. de Anima: hoc sibi accidit inquantum eius cognitio oritur a sensu. Unde habet locum in naturalibus. tantum: non autem in mathematicis, in quibus scilicet decihnie uni a priori et a causa procedunt.
2. Ad evidentiam antecedentis, considerandum est quod, | cum volitum ab aliquo dupliciter considerari possit, scilicet et materialiter quantum ad entitatem ipsius, et formaliter inquantum : habet rationem voliti; ipsum cognosci a nobis dupliciter potest, aut inquam materialiter quantum. ad eius entitatem, aut formaliter inquantum volitum. Si primo modo accipiatur, sic non est inconveniens quod cognoscamus aliquid quod quis vult: possum enim ego cognoscere domum. quam aliquis vult et desiderat. Si autem accipiatur formaliter, sic non potest. cognosci quid aliquis velit, nisi illis modis assignatis . Etsi enim domum ego cognoscam quam aliquis vult; non tamen cognosco quod. sit ab ipso volita, nisi ex. aliquo effectu, aut ex ipsius manifestatione. Antecedens ergo intelligendum est de. volitis a Deo formaliter, quae non cognoscuntur visa substantia Dei: non enim videns Deum videt ex hoc ipsum velle hoc aut illud.
3. Circa probationem antecedentis, considerandum quod dupliciter possumus loqui de ordine cognitorum: uno modo, secundum se; alio modo, quoad nos. Secundum se habent accidentia rei per ipsius substantiam cognosci: cum substantia sit secundum se notior accidente. Quoad nos autem in aliquibus est e converso: quia nos a sensibus cognitionem accipimus, quorum est rei accidentia extrinseca cognoscere. Procedit ergo probatio Sancti Thomae secundum ordinem cognitorum secundum se,.non autem quoad nos: quia intellectus creatus videns Deum, de quo hic principaliter intenditur, et aliqua in Deo videns ordinate, secundum quod in ipsis secundum se est ordo, videt.
Advertendum etiam quod ratio intendit concludere ex impossibilitate intellectus nostri in via, non quidem impossibilitatem, sed non-necessitatem in Patria. Ex hoc enim quod intellectus noster in via non potest ex cognitione substantiae alicuius cognoscere quid ille velit, propter non naturalem dependentiam volitionis a substantia, vult habere quod non est necessarium ut videns substantiam alicuius, videat quid velit. Et sic non est necesse quod videns substantiara divinam videat quid Deus velit: cum multa velit Deus libere, quod vocat Sanctus Thomas hoc loco simplici voluntate velle, et per.consequens eorum volitio non habeat necessariam dependentiam ad. substantiam divinam. Non vult autem. per. hoc excludere quin videns substantiam divinam possit per ipsam aliqua volita videre: quia, cum essentia divina ab. intellectu divino ut exemplar, sive ut ratio volitorum. cognoscatur, potest etiam ipsa essentia voluntate Dei uniri intellectui creato ut exemplar et ratio aliquorum volitorum inquantum ab ipso volita sunt. Et sic per essentiam divinam poterunt cognosci aliqua quae a simplici voluntate divina dependent.
4. Circa illam propositionem, Voluntas. non tendit in sua. volita omnino naturaliter, advertendum quod addidit Sanctus Thomas ly omnino: vel quia ad aliqua sua volita naturaliter tendit voluntas, — vult enim naturaliter ultimum: finem, et esse et vivere, et alia quae sunt de integritate naturae:: ad alia vero volita libere se habet, inquantum illa potest acceptare et repudiare. Et ideo non omnino naturaliter ad sua volita se habet, sed partim naturaliter et partim libere, respectu scilicet diversorum obiectorum. Et sic differt voluntas ab alio principio quod est natura: ipsa enim ad omnia sua obiecta naturaliter tendit. -. Vel quia voluntas creata, licet in aliquid naturaliter feratur quantum ad. specificationem, non tamen quantum ad exercitium actus, sola naturae xanditione considerata.
X. Quantum ad secundum , removet Sanctus Dosibodd obiectionem quandam. Posset enim aliquis contra. praedictam conclusionem sic. obiicere. Substantia divina est aliquid maius quam omnia alia ab ipso. Sed intellectus creatus Dei substantiam videre potest. Ergo multo magis omnia alia potest intelligere.
Respondet autem quod, cum dupliciter aliqua cognosci possint, scilicet in seipsis, et in sua causa; maius est intelligere divinam substantiam quam quicquid aliud praeter ipsam quod in seipso cognosci potest; sed perfectioris cognitionis est cognoscere divinam substantiam et eius effectus in ipsa, quam divinam substantiam absque effectuum. cognitione in ipsa; quia divina substantia absque eius comprehensione videri potest, omnia autem per ipsam intelligi absque eius comprehensione fieri non potest. '
2. Ad evidentiam huius responsionis, considerandum est quod cognosci in seipso est:per propriam speciem cognosci, quae ipsius primo est repraesentativa, non autem alicuius alterius: et per consequens est cognosci non mediante alio cognito. Cognosci autem in alio est cognosci per speciem alterius: et per consequens est cognosci in alio cognito, priusque per speciem repraesentato. Divina ergo essentia, et omnes eius effectus, dupliciter cognosci possunt. Uno modo, ut divina essentia per propriam speciem, quae est ipsamet; et similiter omnes eius effectus per propriam speciem, sive unam, sive plures, cognoscantur. Et tunc absque dubio maius est divina essentia in ratione cognoscibilis quam omnes eius effectus: cum omnes effectus, etiam simul sumpti, eo quod habeant esse receptum et creatum, non adaequent divinam essentiam, quae est ipsum esse subsistens, in cognoscibilitate, sicut nec in entitate, Et idcirco maius est cognoscere divinam essentiam in seipsa, quam omnes eius effectus in seipsis et non in ipsa essentia. — Sed si accipiatur divina essentia per se ut cognita per seipsam, et omnes effectus ut cogniti in ipsa essentia, maius quiddam sunt in ratione cognoscibilis omnes effectus divini cogniti in essentia, quam ipsa divina essentia cognita absque suis effectibus. Et sic maius est cognoscere omnes effectus Dei in ipsa essentia divina, quam cognoscere ipsam essentiam absque effectuum cognitione: quia perfectius cognoscitur essentia si in ipsa omnes eius effectus cognoscantur, quam si cognoscatur absque suorum effectuum cognitione. Unde, sicut perfectius cognoscibile est Dei essentia secundum omnes eius rationes quae in ipsa perfectionaliter includuntur, quam ipsamet secundum unam dumtaxat rationem, puta secundum rationem sapientiae, accepta; et propterea maius est cognoscere ipsam secundum omnes huiusmodi rationes quam secundum unam tantum; ita perfectius est omnia in ipsa cognoscere, quam ipsam cognoscere absque hoc quod in ipsa eius effectus videantur.
Unde ad obiectionem factam, patet falsum esse quod maius quiddam sit divina essentia per se in ratione cogniti, quam omnes effectus in ipsa cogniti, ut sic; et quod maius sit ipsam solam cognoscere quam cum ipsa omnes eius effectus intueri; de qua cognitione effectuum loquimur in proposito.
XI. Sed quia dictum est essentiam divinam esse quid maius quam omnes eius effectus, secundum quod unumquodque ipsorum in seipso cognoscitur, videtur sequi, si divinam essentiam in seipsa cognoscere possumus, quod omnes effectus ipsius saltem in seipsis cognoscere possimus, licet in essentia divina videri non possint: quia qui potest cognoscere maius intelligibile, potest cognoscere minus intelligibile, ut dicitur IIl de Anima . Quod sane si concedatur, videtur sequi quod divina essentia comprehendi poterit: ut arguebatur si in divina substantia cognoscerentur. Nam si cognoscuntur omnes effectus divinae virtutis, cognoscitur perfecte virtus eius et comprehenditur: ut patet in tertia ratione superius adducta. Ad comprehensionem autem virtutis sequitur posse comprehendi essentiam: quia virtus essentiam. sequitur.
2. Respondetur, quantum ex praedicta tertia ratione, et de Verit., q. xx, a. 5, apparet, quod non solum in divina essentia non possunt omnes divini effectus cognosci, sed nec etiam in seipsis, scilicet distincte. — Dico distincte: quia nihil prohibet ut confuse intelligantur, secundum quod in aliquo communi conveniunt.
Cum autem probatur quia cognoscens maius intelligibile potest cognoscere fhinus intelligibile : — dicitur primo, ut glossat Sanctus Thomas de Verit., q. vi, a. 4, ad 17, quod auctoritas illa Aristotelis intelligitur quando intellectus maius intelligibile 'perfecte cognoscit, non autem si cognoscat illud imperfecte... Modo, constat ex supra dictis quod intellectus videns Deum ipsum non perfecte cognoscit, cum non compreliendst. Ideo ratio: non sequitur.
Dicitur secundo, ut habetur ex Qu. Verit., q. xx, a..5; ad 1 et 4, quod vera est illa propositio. si minus possit per se offerri intellectui. Modo, omnia a Deo producibilia non possunt per se offerri intellectui: sicut non potest esse quod. sit factum omne possibile a Deo produci, quia tunc sua potentia esset limitata ad creaturas actu existentes.
XII. Ex ista. responsione Sancti Thomae patet solutio cuiusdam rationis Gottofredi, arguentis quod ex cognitione omnium in divina essentia non sequitur comprehensio. essentiae: quia, inquit, omnia alia a Deo, si ponerentur, non adaequarent infinitum Dei esse .
Patet enim ex praedictis quod omnia, secundum quidem quod in seipsis cognosci possunt, non adaequant esse infinitum. Dei: secundum tamen quod in divina essentia cognosci possunt, quia simul tunc et ipsa et essentia divina tanquam unum obiectum accipiuntur, illud adaequant.
XIII. Contra praedictam conclusionem arguunt idem Gottofredus, in VI Quolib., q. i1 , et Durandus, probantes quod Beati saltem vident essentias omnium creabilium, licet omnia absolute non videant, Primo. Zntellectus creatus clare videns divinam essentiam, videt in ipso omnia. quae naiuraliter et ex necessitate repraesentantur. "Talia sunt omnes quidditates rerum possibilium produci. Ergo etc.
Secundo. Omnis creatura in Deo est creatrix essentia . Ergo aequaliter se habent ut videantur per creatricem essentiam.
2. Scotus etiam, loco praeallegato s arguit sic. Quilibet intellectus est receptivus cuiuscumque - visionis in. Verbo divisim. Ergo et coniunctim simul respectu omnium obiectorum. Ergo etc. Probatur prima consequentia. Quia si duo possunt simul inesse quia non opponuntur, et infinita talia possunt simul inesse.
3. Potest etiam argui ex verbis Sancti Thomae. Beati cognoscunt de Deo quid est. Ergo cognoscunt omnia .ad quae virtus eius se extendit. Ergo cognoscunt omnia producibilia a Deo. - Antecedens est Sancti Thomae Verit., q. vn, a. 1, ad 8; et IV Sent., d. xuix, q. m, a. 3 . Prima vero consequentia probatur. Beati vident quid est Deus. Ergo vident distincte. omnes gradus. perfectionis eius. essentiales: alioquin non. cognoscerent ipsum quidditative. Sed cognitis omnibus eius gradibus perfectionalibus, cognoscuntur omnia ad quae virtus eius se extendit; cum virtus eius tantum se extendat quantum sunt gradus perfectionis in eo imitabiles a creatura. Ergo, si vident quid est Deus, vident omnia ad quae virtus eius se extendit.
XIV. Ad primum horum patet solutio ex superius dictis . Nam maior est falsa. Ad hoc enim quod intellectus videns divinam essentiam videat omnia quae per ipsam naturaliter repraesentantur, non sufficit qualiscumque unio ipsius ad intellectum, et qualiscumque ipsius cognitio, sed requiritur ut intellectui uniatur secundum totum suum posse. Hoc autem non convenit intellectui creato: cum non uniatur sibi nisi mediante aliqua participatione finita luminis gloriae, sed magis aut minus attingit ipsam intellectus secundum quod magis aut minus de lumine gloriae participat. Ideo non oportet ut omnis videns ipsam omnia per eam naturaliter repraesentata videat: sicut nec videns speculum omnia videt per speculum repraesentata, nisi speculum suo visu comprehendat.
2. Ad secundum, negatur consequentia, Licet enim omnia in Deo sint creatrix essentia, inquantum ipsa Dei essentia est omnium ratio et similitudo, non tamen unitur intellectui creato ipsa essentia ut omnium ratio, sed ut aliquorum; et uni intellectui unitur ut ratio plurium, alicui vero ut ratio pauciorum.
3. Ad tertium, quod est Scoti, negatur consequentia, Ad probationem dicitur primo, quod supponit unum falsum, scilicet quod pluribus visiohibus videantur plura in divina essentia. Dicimus enim quod unica visione videtur divina essentia, et omnia quae in ipsa videntur,
Dicitur secundo, quod ratio quare duo possunt cognosci in divina essentia, non est quia illorum visiones non opponantur, sed quia illarum positionem non concomitatur aliquod impossibile. Hoc autem quod omnia producibilia in divina essentia cognoscantur, concomitatur unum impossibile, scilicet divinam substantiam ab intellectu creato comprehendi. Ideo aliqua determinata et finita in divina essentia cognosci possunt, non autem infinita a Deo producibilia: sicut dari duas divisiones continui in actu non repugnat, sed bene dari simul omnes eius divisiones pos- sibiles; quia ad secundum sequitur hoc impossibile, quod infinitum erit in actu; ad primum autem nullum sequitur impossibile.
4. Ad ultimum dicitur quod Beatos cognoscere de Deo quid est, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quia ipsum cognoscunt per propriam formam intelligibilem, ipsius essentiam et quidditatem immediate intellectui repraesentantem. Alio modo, quia cognoscunt essentiam eius quantum ad omnes gradus perfectionis in ea per eminentiam contentos, distincta cognitione: eo modo quo nos dicimus cognoscere quid est homo, quia cognoscimus omnia genera distincte, et omnes differentias, quae de ipso essentialiter praedicantur. Cum ergo dicit Sanctus Thomas quod Beati vident quid est Deus, intendit de cognitione quid est primo modo, non autem secundo modo. Nam. Beati non vident distincte omnes divinas perfectiones, quae sunt infinitae: licet videant illam simplicem essentiam immediate, infinitas perfectiones unite et simpliciter absque ulla. distinctione continentem. In quo a cognitione viae differt cognitio Beatorum. Nam in via non videtur a nobis Deus per propriam formam, quae eius essentiam immediate repraesentet intellectui, sed per formam creaturae, quae immediate creaturam repraesentat, in qua Deus sicut causa in effectu cognoscitur. Ideo cognitio viae non dicitur cognitio quid est, sed bene cognitio Patriae.
Ad sensum ergo in quo conceditur antecedens, negatur prima consequentia. — Ad probationem, etiam negatur consequentia, cum probatur quia alioquin non cognoscerent ipsum quidditative. Negatur de cognitione quidditativa primo modo. Ad illam enim cognitionem quid est non requiritur ut videantur omnes essentiae divinae perfectiones distincte, sed sufficit ut essentia ipsa in se per propriam formam immediate videatur, non autem in alio cognito. Unde IV Sent, ubi supra, ad 5, inquit Sanctus Thomas quod non videbitur Deus a Beatis sicut videtur res per suam definitionem, cuius essentia comprehenditur.
On this page