Caput 57
Capitulum 57
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas conditiones beatitudinis ex parte intellectus et ex parte obiecti, vult nunc eius conditiones ex parte actus videndi ostendere . Et ponit tres conclusiones .
1. Prima est ista: Nullus intellectus creatus est ita secundum naturam infimus, qui non ad hanc visionem possit elevari.
Probatur primo. Quod fit virtute supernaturali, non impeditur propter naturae diversitatem. Sed elevatio ad hanc visionem fit virtute supernaturali: cum fiat a Deo per lumen quod nulli creaturae est connaturale, sed omnem creaturae virtutem excedit, ut superius est ostensum. Ergo etc.
Probatur maior. Ratione quidem: quia divina virtus est infinita. - A signo vero: quia in miraculosa sanatione infirmi non differt utrum aliquis parum vel multum infirmetur.
Circa maiorem propositionem, advertendum quod habet . veritatem. supposito quod illud non magis implicet contradictionem in una natura quam in altera. Non enim virtute supernaturali fieri posset ut lapis videret Deum: quia repugnat lapidi talis visio, et contradictionem implicat lapidem Deum videre; esset enim natura intellectualis et immaterialis secundum virtutem, et simul etiam. omnino materialis. Nulli autem intellectui creato repugnat videre Deum; neque aliqua contradictio implicatur cum dicitur hanc aut illam naturam intellectualem videre Deum. Ideo illa maior propositio in proposito veritatem habet.
2. Circa istam propositionem, 7n sanatione infirmi non differt utrum aliquis parum aut. multum infirmetur, attendendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. cv, a. 8, quod hoc intelligitur per comparationem ad divinam potentiam. Quodcumque enim factum, in comparatione divinae potentiae, est minimum. Ideo tam facile est Deo ex magna aegritudine sanare quam ex parva. — Sed bene per comparationem ad virtutem naturae, differt utrum aliquis infirmus sanetur ex magna aut ex parva aegritudine: quia maius miraculum est statim sanare ex magna aegritudine quam sanare ex parva, quia illud magis naturae facultatem excedit.
II. Secundo. Distantia quae est inter fafiriniih intellectum creatum et supremum, est quasi nihil in comparatione ad illam quae est inter supremum intellectum creatum et Deum: cum illa sit finita, ista autem sit infinita. Ergo nihil differt quicumque intellectus sit qui ad Dei visionem per tale lumen elevatur: sive, inquam, sit supremus, sive infimus, sive medius. — Probatur consequentia. Quia quod est quasi nihil, non potest facere variationem sensibilem. — Declaratur exemplo. Nam visu nostro utuntur astrologi in demonstrationibus suis tanquam centro terrae, eo quod distantia eius a centro sit quasi nihil in comparatione distantiae visus nostri ad sphaeram octavam.
Pro declaratione huius rationis, advertendum est quod distantia supremi intellectus creati a Deo, et distantia infimi intellectus ab eodem, in hoc conveniunt quod utraque est infinita, cum sit finiti ad infinitum: differtnt autem, quia maior est distantia infimi quam distantia supremi inquantum minus perfectionis habet infimus quam supremus. Non enim inconvenit unum infinitum esse maius alio infinito, ut ostensum est in praecedentibus . Sed tamen, quia illa quantitas distantiae quam addit distantia infimi supra distantiam supremi, quae nihil aliud est quam distantia inter infimum et supremum creatum, nihil notabile est in comparatione ad distantiam supremi a Deo, sed est quasi nihil; sicut dimensio finita addita dimensioni infinitae quasi nihil est in comparatione ad dimensionem infinitam, et nullam sensibilem variationem facit: ideo pro aequali distantia utraque reputatur. Et propterea, sicut distantia supremi intellectus a Deo non impedit quin ipse supremus intellectus ad visionem ipsius per lumen gloriae possit elevari: ita non impedit distantia quae est inter infimum intellectum et Deum. Et in. hoc fundatur haec ratio.
III. Tertio. Omnis intellectus naturaliter desiderat substantiae divinae visionem, ut superius est ostensum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia naturale desiderium non potest esse inane.
CowriRMATUR auctoritate Matth. xxu, et Apoc. x . — Confirmatur etiam hoc signo, quod in Sacra Scriptura angeli in figura hominum describuntur, vel in toto vel in parte: ut patet Gem. xvn et Erech. i.
IV. Per hoc autem excluditur error dicentium humanam animam non posse ad aequalitatem superiorum intellectuum pervenire.
Adverte quod opinio quae hic excluditur, videtur esse Eustratii in Commentario Vl Ethicorum. Unde expresse Sanctus Thomas eam illi adscribit II Sent., d. 1x, a. 8. Habet autem veritatem si intelligatur quantum ad naturalem operationem. Quantumcumque enim virtute naturae et studio humanus intellectus elevetur, nunquam ad aequalitatem superiorum intellectuum pervenire potest. Si autem intelligatur de elevatione per lumen supernaturale, sic est falsa: quia, ut dicitur loco praeallegato, et Prima, q. cv, a. 8, non solum ad eandem societatem cum angelis, et ad eundem modum videndi Deum, per gratiam homines pervenient, sed etiam aliqui homines aliquibus angelis in beatitudine superiores erunt. Et quantum ad hunc sensum reprobatur.
On this page