Caput 58
Capitulum 58
SECUNDA conclusio est: Unus videntium Deum perfectius eum alio videt. Circa autem hanc conclusionem duo facit Sanctus Thomas: primo, ipsam probat; secundo, respondet cuidam tacitae inquisitioni, capite sequenti.
I. Quantum ad. primum, arguit primo sic. Lumen gloriae est quoddam principium visionis divinae. Ergo secundum modum luminis est modus divinae visionis. Ergo unus alio perfectius videt. — Probatur prima consequentia. Quia modus operationis consequitur formam quae est operationis principium. — Secunda vero probatur. Quia possunt esse huius luminis diversi participationis gradus, ita quod unus eo perfectius illustretur quam alius.
2. Sed circa probationem primae consequentiae, statim occurrit dubium. Licet enim modus operationis consequatur formam quae est principium operationis, non tamen sequitur quod visio divina sequatur modum luminis. Lumen enim illud non est principium operationis per modum formae qua intellectus intelligit, sed per modum dispositionis cuiusdam. Unde videtur esse aequivocatio de principio operationis,
Respondetur quod hic nulla committitur aequivocatio. Per formam enim quae est principium operationis, non intelligit Sanctus Thomas formam completive actuantem subiectum ad operandum, sed formam actuantem subiectum initiative ad operationem, per quam scilicet redditur capax ultimae et. principalis formae. Quia, cum secundum eius modum subiectum substet ultimae formae, per quam operatur completive, ab ipsa regulatur modus operationis originaliter. Et hoc modo lumen gloriae est principium visionis divinae. Quia enim ipsum lumen dat intellectui facultatem substandi divinae essentiae per modum formae intelligibilis, et. etiam facultatem intelligendi Deum, ipsum est origo divinae visionis. Et ideo secundum eius quantitatem sumitur originaliter divinae visionis modus, quantum est ex parte intellectus. Proxime autem sumitur secundum modum substandi divinae essentiae tanquam formae intelligibili, qui modus secundum modum variationis luminis gloriae in diversis variatur.
Dixi autem lumen gloriae esse originem diversorum modorum visionis divinae quantum est ex parte intellectus: quia etiam secundum modum caritatis ponit Sanctus 'Thomas, Prima Parte, esse modum dictae visionis. Et sic caritas est origo per modum disponentis et aptantis animam ad susceptionem talis luminis. Sed ipsa non est in intellectu, sed in affectu.
II. Secundo. Deus suam substantiam perfectissime videt, utpote qui solus eam comprehendit: et sic scilicet visio sua est summum in genere visionis divinae. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ubi est summum, ibi est magis et minus, secundum maiorem propinquitatem et distantiam a summo. — Declaratur exemplo calidi.
Tertio. Contingit aliquid magis aut minus assimilari Deo. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia lumen gloriae eX hoc ad visionem praedictam elevat, quod est similitudo quaedam intellectus divini: (supple) ad eundem ordinem cum ipso pertinens in esse intelligibili.
Quarto. Sicut aliqua diversimode praeparantur ad finem, ita diversimode participant finem: cum finis respondeat proportionaliter iis quae sunt ad finem. Sed visio divinae substantiae est ultimus finis intellectualis substantiae. Et ad ipsum non aequaliter omnes praeparantur: cum quaedam sint maioris virtutis, quaedam minoris, et virtus sit via ad felicitatem. Ergo visionem divinam diversimode participant.
Adverte quod virtus, quae assumitur hic ad probationem secundae partis minoris propositionis, non accipitur pro facultate intellectus ad videndum Deum, secundum quam etiam diversificatur divina visio: sed accipitur pro virtute quae est habitus electivus, quo aliquis per viam merendi ad felicitatem ordinatur. Sic enim constat quasdam naturas intellectuales, immo quosdam etiam homines, esse maioris virtutis, et quosdam minoris.
III. Per hoc excluditur error dicentium omnia praemia esse aequalia, quia idem videtur ab omnibus, scilicet Dei substantia: unde Matth. xx, Dominus inaequaliter laborantibus idem praemium reddendum docet, scilicet denarium. Licet enim idem sit quod omnes Beatos facit, et quod omnibus datur in praemium, scilicet Deus, de quo intelligitur auctoritas allegata, non tamen ab eo omnes beatitudinem aequaliter capiunt.
Hanc responsionem replicat Sanctus Thomas I II, q. v, a. 2; et Quarto, d. xrix, q. 1, a. 4 ; et tangit Prima, q. xir, a. 6, inquiens quod dupliciter loqui possumus de beatitudine: scilicet obiective; et formaliter. Obiective omnes Beati sunt aequaliter beati: quia obiectum cuiuslibet Beati est Deus, qui solus est summum bonum. Formaliter autem non sunt omnes aequaliter Beati: quia non omnes aequaliter Deum adipiscuntur, sed aliqui perfectiori modo, aliqui imperfectiori modo, dum aliqui ipsum perfectius vident, aliqui vero imperfectius, ut est ostensum.
IV, Ex dictis infert Sanctus Thomas quod quodammodo est contrarius ordo corporalium motuum, et spiritualium. Quia illorum omnium est idem numero primum subiectum, fines vero diversi: spiritualium vero, scilicet intellectualium apprehensionum et voluntatum, sunt diversa prima subiecta, finis vero est numero idem.
Advertendum, quod non dixit Sanctus Thomas istos ordines simpliciter esse contrarios, sed quodammodo : quia sunt contrarii non omnibus modis, sed aliquo modo. Quantum quidem ad subiecta, differunt. Quia omnium motuum corporalium est idem primum subiectum: cum omnium formarum corporalium primum subiectum sit materia prima; et consequenter sit primum subiectum omnium corporalium accidentium. Motuum autem spiritualium non est idem primum subiectum: quia non est unum subiectum numero omnium intellectuum susceptivum. — Quantum vero ad finem, non omnino differunt: quia Deus est omnium creaturarum, et omnium operationum, aliquo modo finis remotus, ut superius est ostensum; et sic omnes operationes in uno fine communi aliquo modo conveniunt. Sed differunt quia diversificantur quantum ad particularem finem. Diversi enim motus corporales ad diversos particulares fines ordinantur: spirituales autem motus ad unum particularem finem diriguntur, scilicet ad Deum. Qui dicitur particularis finis inquantum particulari quodam modo ipsum attingunt creaturae intellectuales, quo non attingunt aliae creaturae: ipsum enim sua operatione, scilicet intellectione et affectione, immediate attingunt et adipiscuntur, quod aliis creaturis non convenit.
On this page