Caput 59
Capitulum 59
QVIA: Ostensum est quod videntium Deum unus alio perfectius videt, posset aliquis quaerere utrum sit tanta inaequalitas quod nulla rerum multitudo sit quam omnes videant; an magis sint quaedam quae ab omnibus in essentia divina videantur. Ideo ad hanc quaestionem vult Sanctus Thomas respondere .
Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quae sunt illa quae in divina essentia ab omnibus videntur; secundo, removet quoddam dubium, circa medium huius capituli .
I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Quilibet divinam substantiam videntium cognoscit omnia: genera et species et virtutes, et totum ordinem universi.
Probatur primo. Appetitus naturalis intellectus est ut omnia praedicta cognoscat: ut demonstrat humanum studium erga singula horum. Ergo etc. — Probatur consequentia, Quia oportet quod appetitus naturalis substantiae intellectualis divinam substantiam videntis omnino quiescat: cum quiescat appetitus naturalis cuiuslibet rei cum ad ultimum finem pervenerit,
Secundo, Intellectus per lumen gloriae elevatur ad videndum Dei substantiam, quae est summum in genere intelligibilium. Ergo multo magis eodem lumine perficitur ad. omnia alia intelligenda quae sunt in rerum natura. Ergo etc. — Probatur consequentia ex differentia posita inter intellectum. et sensum, III de Anima. Quia videlicet intellectus, postquam intellexerit magis intelligibile, non minus poterit alia intelligibilia intelligere, immo magis: cum non corrumpatur nec impediatur a suo obiecto, sed solum perficiatur. Hoc autem non convenit sensui respectu sensibilis: eo quod ab excellentibus sensibilibus corrumpatur vel debilitetur.
Adverte quod non oportet quidem, si aliquo lumine intellectuali manifestatur maius intelligibile, quod manifestetur eodem etiam minus intelligibile, ita quod videatur in maiori: sed bene probabile est quod lumen elevans intellectum ad divinam essentiam videndam, quae est excellentissimum intelligibile, natum omnia repraesentare clarissime, elevet. etiam ad videndum rcrum omnium naturalium species et naturas, quae sunt illius divinae substantiae effectus, in quibus divina bonitas relucet.
IL Sed dubium occurrit circa hanc rationem. Nam ex ipsa non solum videtur posse concludi quod Beati videant omnia ad universi ordinem pertinentia, sed quod absolute omnia videant. Nam ita omnia a Deo producibilia sunt minus intelligibile quam divina essentia, sicut et omnia praedicta. :
Respondetur quod haec ratio inducitur ad excludendum responsionem quae ad praecedentem rationem posset dari. Posset enim aliquis dicere quod, quamvis naturale desiderium naturae intellectualis sit ad cognoscendum omnia praedicta, impeditur tamen ab horum cognitione propter divinae essentiae quae videtur excellentiam, sicut sensus ab: excellentibus sensibilibus ne minus sensibilia cognoscat impeditur. Sed ista responsio per hanc rationem excluditur, ut patet ex ipso rationis processu. Ideo ex ipsa concludi non potest quod Beati omnia absolute in Deo videant: sed tantum quod excellentia intelligibilis divini non impedit quin illa Beati videant in Deo quae naturaliter scire desiderant.
HL. Tertio. Quae requiruntur ad perfectionem esse naturalis, requiruntur etiam ad perfectionem esse intelligibilis, vel etiam plura. Sed perfectio esse intelligibilis est cum intellectus ad suum finem pervenerit, scilicet ad videndum Deum: sicut perfectio esse naturalis in rerum constitutione consistit. Ergo omnia quae ad perfectionem universi produxit Deus, intellectui videnti se manifestat. — Probatur maior. Quia esse intelligibile non est minoris ambitus quam esse naturale, sed forte maioris; cum intellectus etiam negationes et privationes intelligat, quae non habent esse naturale.
Advertendum quod ratio consistit in hoc quod, cum intellectus pervenerit ad suum finem, qui est videre di- vinam substantiam, habebit complementum perfectionis in esse. intelligibili. Perfectio autem intellectus in esse intelligibili est intelligere. Ideo; cum pervenerit. ad videndum Deum, habebit completam cognitionem totius esse intelligibilis: alioquin non pervenisset ad ultimum suum finem, cum adhuc remaneret aliquid ab eo intelligendum. Omnia autem quae pertinent ad perfectionem esse naturalis, pertinent etiam ad perfectionem esse intelligibilis: cum unumquodque sit intelligibile inquantum est ens in actu. Ideo oportet ut videat omnia ad esse naturae pertinentia. ' .
Quarto. Quilibet videntium. Deum ita perfecte eum videt quod impletur tota eius capacitas naturalis, immo exceditur. Igitur omnia videt ad quae se.extendit sua capacitas naturalis. Ergo etc. — Probatur secunda consequentia (prima. enim est manifesta). Quia capacitas naturalis cuiuslibet intellectus extendit se ad omnia praedicta cognoscenda.
IV. Advertendum, quod istam Gregorii auctoritatem in IV Dialogorum, scilicet, Quid est quod non videant qui videntem omnia vident? videtur Sanctus Thomas, ex eo quod eam. ad confirmationem praedictorum inducit, interpretari non de omnibus simpliciter, sed de omnibus generibus, speciebus, virtutibus, et ordine universi. In Prima vero Parte ; et Verit, q. vur, a. 4, eam interpretatur quantum ad sufficientiam medii: quia divina essentia est, quantum in seipsa est, sufficiens medium demonstrationis rerum omnium. — Addit etiam in Qu. Verit, , aliam expositionem: scilicet quod potest intelligi de iis quae pertinent ad substantiam beatitudinis, Nam, ut ibidem dicitur, ad 12, quamvis nulla cognitio creaturae sit de substantia beatitudinis tanquam beatificans, aliqua tamen cognitio creaturae pertinet ad beatitudinem quasi necessaria ad aliquem actum Beati: puta ad gubernationem eorum qui eius curae committuntur; vel ad laudandum, sicut sunt creaturae ex quibus perfectio universi constat. Sed ista expositio est quasi eadem cum ea quae hic ponitur.
V. Quantum ad secundum, removet quoddam dubium Sanctus Thomas quod ex praedictis videtur insurgere . Nam dictum est in superioribus quod videntes Deum non vident omnia. Hic vero dicitur quod omnia vident. Et sic videntur contradictoria dici.
Respondet quod nulla est contradictio, sed utrumque est verum, si recte intelligatur. Si enim per omnia intelligantur quae ad. universi perfectionem pertinent, sic videntes Deum omnia vident: ut patet ex rationibus superius inductis. Replicat autem unam rationem, quae sibi forte videbatur subtilior, scilicet hanc: quia, cum. intellectus sit quodammodo omnia, quaecumque ad perfectionem naturae pertinent, etiam pertinent ad perfectionem esse intelligibilis. Unde secundum Augustinum, super Gen. ad litt.,, talia non solum facta sunt per Dei Verbum ut in propria natura subsisterent, sed etiam in intelligentia angeli, ut intelligerentur ab eis. Haec autem sunt naturae specierum, et earum proprietates et virtutes: cum ad species naturae intentio feratur. Ergo haec cognoscere . pertinet: ad perfectionem intellectualis naturae. Ergo hoc in finali beatitudine per visionem divinae essentiae consequitur. Per cognitionem quoque specierum naturalium cognoscuntur et individua sub speciebus existentia: ut patet ex dictis superius de cognitione Dei et angelorum.
Si vero per omnia intelligantur omnia quae Deus, suam essentiam intelligendo, cognoscit: nullus intellectus creatus omnia in Dei substantia videt. Non enim videt omnia quae Deus facere potest et nunquam faciet, Non etiam videt omnium rerum factarum rationes, ut dicitur Eccle. vim. Non denique videt omnia quae ex sola Dei voluntate dependent: sicut sunt praedestinatio, electio, iustificatio, et huiusmodi. — Duo prima probantur, quia unum non posset esse sine comprehensione divinae virtutis, quod superius ostensum est esse impossibile: et ostenditur etiam auctoritate Job xr. Alterum vero non posset esse sine comprehensione divinae bonitatis et divinae sapientiae: quia, cum ratio rerum factarum sit ut bonitas Dei diffundatur in rebus, aliquis rerum omnium rationes cognosceret si cognosceret omnia bona quae in rebus creatis secundum ordinem divinae sapientiae provenire possunt; quod esset divinam bonitatem 'et etiam sapientiam comprehendere. — Tertium vero probatur auctoritate Apostoli, I Cor. rr.
VI. Circa praedicta duo occurrunt dubia. Primum est quia Sanctus Thomas Prima, q. xir, a. 8, ad ult, inquit quod cognoscere singularia non est de perfectione intellectus creati, et quod ad hoc naturale desiderium rationalis creaturae non fertur, relinquens quod illa non videntur in Deo. — Hic autem videtur oppositum dici: nam inquit quod per cognitionem naturalium specierum cognoscuntur individua sub huiusmodi speciebus existentia ab intellectu vidente Deum.
Secundum dubium est, quia hic dicitur quod omnes rerum factarum rationes non potest intellectus creatus cognoscere. - In loco vero praeallegato dicitur quod naturale desiderium rationalis creaturae est ad sciendum omnia illa quae ad perfectionem intellectus pertinent: et haec sunt species et genera rerum, et rationes earum, quae in Deo videbit quilibet divinam essentiam videns.
VII. Ad primum horum respondetur quod singularia dupliciter considerari possunt. Uno modo, quantum ad ipsorum naturam individuatam, secundum quam sub specie continentur; et quantum ad ea quae sibi conveniunt secundum naturalem ordinem universi. Et sic vult hic Sanctus Thomas quod a vidente Deum videantur per cognitionem naturalium specierum. Et hoc quidem probabile est. Quia sicut substantiae separatae, ut superius est ostensum, videndo cognitione naturali speciem, vident omnia iliius individua actu existentia, eo quod. species intelligibilis naturae specificae sit etiam eorum similitudo : ita, cum cognitio Beati non sit inferior cognitione naturali substantiae separatae, conveniens est quod videntes per divinam essentiam, quae est omnium similitudo, aliquam naturam et speciem, videant per illam omnia individua illius naturae.
Alio modo considerari possunt quantum ad ea quae ipsis ex divina ordinatione proveniunt; aut etiam quae ad ipsius creaturae voluntatem pertinent. Et sic intelligit in Prima Parte. Unde copulative dixit quod cognoscere alia singularia, et cogitata et facta eorum, non est de perfectione intellectus creati. Sic enim verum est quod videntes Deum non vident omnes homines videndo omnia quae illis in dies ex divina ordinatione succedunt, et eorum omnes cogitatus. Et similiter non vident omnia ad quae alia singularia ex divina institutione ordinantur, sed de iis tantum vident quantum perfectio beatitudinis requirit: ut dicitur de Verit., ubi supra ; et Quarto, d. xrv, q. nr, a. t. Hoc autem exigit perfectio beatitudinis, ut videant quae ad ipsos pertinent, sicut sunt vota et orationes et devotiones hominum qui eis afficiuntur, et eorum implorant auxilium, et alia huiusmodi. Ex sic aliqua singularia, quantum ad ea quae ad eorum propriam voluntatem et divinam ordinationem pertinent, cognoscunt, non autem omnia: licet omnia illa cognoscant inquantum sunt huius naturae singularia, et quantum ad ea quae sibi secundum ordinem naturae conveniunt. Unde etiam Gregorii opinio in XII lib. Moral., quam approbat Sanctus Thomas in loco praeallegato magis quam opinionem Augustini in libro de Cura pro mortuis agenda , sic est intelligenda. Cum enim inquit quod qui intus Dei claritatem vident, nullo modo credendum est quod sit foris aliquid quod ignorant, intelligendum est de iis quae ad ordinem naturae pertinent: non autem de omnibus absolute quae singularibus quomodocumque conveniunt.
VIII. Sed remanet dubium, utrum omnia singularia, tam praesentia quam futura, videant Beati in divina essentia : an tantum quae praesentia sunt. Si enim ponatur quod videant singularia etiam futura, videtur hoc esse contra mentem Sancti Thomae. Primo, quia hic dicitur quod cognoscunt individua sub speciebus existentia. Constat autem quod futura sub speciebus non existunt. - Secundo, quia Prima Parte, q. xir, a. 8, ad ult., tenet quod non cognoscunt ea quae nondum sunt. — Tertio, quia Prima, q. 1xxxixj a. 8, tenet quod vident omnia praesentia quae hic aguntur, sicut angeli.
Si vero ponatur quod cognoscant tantum singularia praesentia: cum per successionem fiant praesentia, sequitur quod in visione beata successio erit et mutatio; quod est contra Augustinum, ultimo de 7rinitate .
IX. Potest ad hoc dici quod utraque pars sustentari potest. Possumus enim, primo, tenere quod Beati vident tantum praesentia quae hic aguntur, iuxta ea quae dicuntur Prima, q. rxxxix.
Et cum instatur quod tunc esset successio et mutatio : — dicitur primo, quod dupliciter potest intelligi successio in visione beata: uno modo, extrinsece; alio modo, intrinsece. Si accipiatur intrinsece, non sequitur quod sit ibi successio: quia est unus tantum actus visionis beatificae semper manens, qui neque intenditur neque remittitur, quamvis aliqua singularia prius non videantur et postmodum videantur. Sicut, si ponatur angelus per speciem / 70minis considerare naturam humanam et eius singularia, eadem visione durante et nullo modo in se variata, potest videre homines aliquos quos prius non videbat: quia, antequam essent, non participabant actu specie humana, ut simul cum ipsa videri possent; postquam autem sunt producti, actu humana participant natura. — Si vero accipiatur extrinsece, non est inconveniens esse successionem in visione huiusmodi inquantum ad singularia terminatur: idest, quod illa singularia successive terminent talem visionem. — Et si arguatur, quia non possunt plura cognosci in causa nisi perfectius causa cognoscatur: — dicitur quod hoc verum est de iis quae per se cognoscuntur in causa, non autem de iis quae cognoscuntur in causa inquantum participant actu rem per se cognitam: quia tunc sufficit ut quod prius eo non participabat, nunc actu participet. Sic autem est de singularibus: nam illa terminant illam visionem, non per se, sed inquantum specie participant; et prius non. sunt actu, postmodum vero sunt.
Dicitur secundo, quod illud evenit absque mutatione ipsius visionis in se: sed per mutationem tantum ipsorum singularium.
2. Possumus, secundo, tenere quod Beati, eo modo quo singularia cognoscunt in Deo, non solum praesentia, sed et praeterita et futura simul vident, absque scilicet illa extrinseca successione: eo quod et visio illa aeternitate mensuretur aliquo modo; et videantur species rerum per divinam essentiam, quae est et specierum et singularium omnium similitudo. :
Non obstat autem, primo, quod hic dicitur. Quia intelligitur de singularibus existentibus sub speciebus pro quacumque temporis differentia.
Non obstat, secundo, quod dicitur quaestione xr Primae Partis, Quia illud intelligitur de speciebus quae nunquam erunt, sed tamen a Deo produci possunt,
Non obstat, tertio, quod adducitur ex quaestione rxxxix Primae Partis. Quia, licet ibi dicatur quod cognoscunt omnia praesentia quae hic aguntur, de quo in illo loco quaerebatur, non tamen dicit quod sola praesentia videant.
3. Licet autem prima responsio fortassis sustentari possit (quod non assero), iuxta ea quae libro L, cap. xv; dicta sunt, videtur tamen mihi quod secunda sit magis amplectenda in doctrina Sancti Thomae. Nam Qu. Verit., q. vnt, a. 12, ad 2, de angelis beatis loquens, ait quod quantum ad visionem qua vident res in Verbo, indifferenter se habent ad cognoscendum praesentia et futura. Capitulis etiam sequentibus immediate tenet quod eorum quae videntur in divina essentia, unum non videtur prius et aliud posterius, sed omnia simul et unico actu videntur.
X. Ad secundum dubium respondetur quod rationes rerum hoc loco dicuntur intelligibilia quae de rebus cognosci possunt, omnia scilicet quae intellectus potest intelligere rebus inesse. Huiusmodi autem sunt in duplici differentia, Quaedam enim sunt quae naturam rei et quidditatem necessario concomitantur: ut sunt naturales virtutes et pro- prietates rei. Et tales ex perfecta cognitione quidditatis cognosci possunt. Et de his intelligit Sanctus Thomas Prima Parte: unde etiam hic dixit quod Beati omnium specierum naturas et virtutes et propria accidentia cognoscunt. — Quaedam vero sunt quae rebus secundum quod divinae providentiae substant, conveniunt. Et tales non cognoscuntur, cognita natura et quidditate rei. Et de his loquitur Sanctus Thomas hic, cum dicit Beatos som cognoscere omnes rationes rerum factarum. Istae enim rationes sunt habitudines rebus factis convenientes in ordine ad finem qui est bonitas divina. Unde, loquens Sanctus Thomas de his rationibus, inquit quod ratio rei factae sumitur ex fine quem agens intendit : istud enim verum est de ratione conveniente rei ut facta est et ad aliquem finem ordinata. Cognoscere igitur omnes habitudines et ordinationes possibiles convenire rebus creatis ut divinae providentiae subsunt, esset cognoscere omnes gradus divinae bonitatis quibus diffundi potest. Quod esset divinam bonitatem comprehendere. Quod cum impossibile sit, impossibile est ut rerum creatarum .cognoscantur omnes huiusmodi rationes, quae ipsis ex divina providentia et sapientia possunt convenire.
XI. Postremo, circa ea quae in hoc capitulo dicta sunt, advertendum est quod hoc loco indifferenter locutus est Sanctus Thomas de omnibus Beatis, quia ea quae omnibus conveniunt determinavit. Hoc enim commune est omnibus Beatis, quod vident omnia ad perfectionem naturae universi pertinentia, non autem vident omnia quae Deus, suam essentiam videndo, cognoscit. — In aliis autem locis, scilicet Verit., loco praeallegato ; et q. xx, a. 4; et Tertio, d. xiv ; et IV Sent, d. xuix, ubi supra, differentiam quandam ponit inter animam Christi et alios Beatos, Vult enim quod anima Christi scit omnia quae cognoscit Deus scientia visionis, quae scilicet. pro aliqua temporis differentia habent esse, sive ad esse naturae pertineant, sive ad esse gratiae et ordinem divinae providentiae et praedestinationis. Unde etiam scit omnia singularia, et omnes singulares actus omnium, et cordis abscondita. Alii autem de praedictis plura aut pauciora cognoscunt, secundum quod divinam essentiam perfectius aut imperfectius vident.
Addit autem. unum in IV Sent. scilicet: Nihil prohibet dicere quod post diem iudicii omnes . Beati scient omnia praedicta quae Deus scit scientia visionis: non quidem. videndo divinam essentiam, quia tunc omnes essent aequaliter beati; sed quaedam quidem in divina essentia, alia vero per revelationem ab anima Christi omnia huiusmodi vidente, et ab aliis superioribus Beatis. Quod quidem non per novas illuminationes, sed per continuationem illuminationis fiet: sicut si imaginemur solem quiescentem illuminare aerem. Unde. Apoc. xx1 dicitur quod claritas Dei illuminabit civitatem. Beatorum, et lucerna eius est Agnus.
On this page