Caput 65
Capitulum 65
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas Deum omnia sua providentia gubernare in communi, nunc vult particulariter de aliquibus ostendere quod ad ea divina extenditur gubernatio . Circa hoc autem tria facit: primo, ostendit quod esse rerum subditur divinae gubernationi; secundo, quod omnium operationes illi subduntur, cap. Lxvit; tertio, quod singularia, cap. rxxv.
Circa primum duo facit: primo, ostendit quod omnia a Deo conservantur in esse; secundo, quod nihil dat esse nisi in virtute Dei, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. In. bonitatem divinam ordinantur res sicut in finem Dei, non solum per hoc quod operantur, sed etiam per hoc quod sunt. Ergo earum conservatio in esse pertinet ad divinam providentiam. — Probatur antecedens. Quia res, inquantum sunt, similitudinem divinae bonitatis gerunt, quod est finis earum, scilicet intrinsecus, ut supra est ostensum. — Consequentia quoque probatur. Quia, cum regi et gubernari aliqua dicantur secundum quod ordinantur ad finem, omne id per quod aliqua suum finem consequuntur, ad guber- | nationem pertinet.
II. Secundo. Deus per suum intellectum et voluntatem est causa essendi omnibus rebus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum conservatio rei non sit nisi continuatio esse ipsius, oportet quod idem sit causa rei et conservationis: ipsius. faf,
Circa probationem consequentiae, advertendum est, ex doctrina Sancti "Thomae Potentia, q. v, a. 1, ad 2; et Prima, q. civ, a. 1 , quod eadem est actio secundum rem qua Deus res producit in esse, quae dicitur creatio, et qua eas conservat, quae dicitur conservatio: sed ratione distinguuntur. Quia creatio importat in sua ratione respectum ad rem secundum quod incipit esse; et dicit ordinem durationis, saltem imaginariae, ad non esse praecedens, secundum quod ipsa nos utimur, tenentes, secundum fidem, mundum habuisse initium suae durationis; creare enim, sic sumptum, est aliquid ex nihilo facere de novo. Si autem acceperimus creationem ut nominat tantum productionem alicuius ex nihilo, sic diceret respectum productionis ad esse rei, non includendo novitatem ipsius, sed ordinem naturae ad non-esse rei. — Coaservatio autem, ultra habitudinem productionis ipsius esse rei, dicit continuationem influxus et productionis ipsius esse; et ordinem esse rei ad mensuram praecedentem in qua habuit esse, scilicet quod talis actio non sit tempore interrupta. Ideo hic dicitur quod conservatio est continuatio esse rei, idest, est productio esse rei sine interruptione.
III. Sed insurgit contra dicta dubium ex Aureolo, apud Capreolum, in II Sent, d. r q. mn . Nam creatio, et universaliter omnis productio creaturae, non habet quod duret nisi per instans: alioquin non posset Deus annihilare productum post primum instans, et sic productum esset ex se necesse esse. Conservatio autem importat continuationem: et sic habet quod duret plus quam per instans. Ergo productio et conservatio non sunt una et eadem actio.
Confirmatur. Quia Deus communicat actionem et productionem creaturae: non autem conservationem. Ergo etc.
2. Ad huius evidentiam, considerandum est quod, cum dupliciter de creatione et conservatione possimus loqui, scilicet quantum ad. eorum entitates absolute, et quantum ad eorum proprias rationes, quae nominibus creationis et conservationis importantur: si loquamur de ipsis quantum ad: eorum entitates, sic, cum nihil aliud sint quam divina actio, quae est substantia divina, constat quod eodem modo sunt aeterna, et eodem modo habent quod durent, non tantum per instans temporis, sed semper, sicut et divina substantia est aeterna et nunquam deficiet.
Si autem loquamur de ipsis quantum ad eorum proprias rationes, sic aliter loquendum est accipiendo creationem prout includit novitatem essendi in creatura, quo modo hoc nomine utuntur Catholici: et aliter ipsam accipiendo prout talem novitatem non includit. Si enim primo modo accipiatur, sic habet creatio quod duret tantum per instans: quia, cum creatura accipiat esse a Deo de novo in primo tantum instanti sui esse, relatio importata formaliter nomine creationis, quae terminatur ad creaturam secundum quod de novo esse accipit ut sic, durat tantum per instans. Conservatio autem habet ut duret quandiu esse rei creatae durat. Unde illa actio quae in primo instanti esse creaturae habet rationem creationis, in toto tempore sequenti illud instans habet rationem conservationis: quia est actio continuans esse rei, non quidem esse continue influens per modum incoeptionis, sed esse prius productum manutenens.
Si autem acciperemus creationem ut solum influxum essendi importat absque novitate, quo. modo entia ab aeterno producta possent dici esse creata: sic non est de ratione creationis quod duret per instans fluens aut per tempus, sed tantum ut sit actio influens esse rei. Si enim poneretur res ab aeterno creata et nunquam desinere, et ipsa creatio semper maneret sicut. et conservatio, eadem actio divina semper haberet rationem creationis et rationem conservationis. Alia tamen esset ratio creationis, et alia ratio conservationis: quia ipsa actio ut connotans habitudinem tantum influxus essendi nulla materia praesupposita, diceretur creatio ; eadem ut connotans habitudinem manutenentiae esse prius habiti, diceretur corservatio.
3. Ad argumentum ergo, negatur antecedens, si accipiantur creatio et conservatio quantum ad ipsam substantiam actionis. Et patet quod probatio nihil facit contra hunc sensum: quia, cum possit esse ipsa entitas creationis absque hoc quod per ipsam aliquid creetur, sicut antequam mundus crearetur ipsa erat, licet tunc non haberet rationem creationis ;; constat quod nulla res creata ex se est ens necesse esse, et quod quaelibet potuit non produci et nunquam esse.
Si autem accipiantur istae actiones quantum ad eorum formales rationes, concesso antecedente de creatione quae importat novitatem essendi in effectu, conceditur etiam consequens: nam verum est quod creatio et conservatio non sunt una et eadem actio formaliter, sive quantum ad earum formales rationes. Nec oppositum huius dicimus: immo distingui ipsa ratione superius est ostensum. — Si autem acciperetur creatio ut novitatem essendi non includit, sed ut dicit tantum influxum essendi, negaretur etiam antecedens. Et ad probationem, negaretur sequela: quia sicut non habet quod duret per instans, ita etiam non habet quod duret per aliquod determinatum tempus; cum duratio temporis aut instantis transeuntis sit praeter eius rationem, neque determinata duratio ad eius rationem consequatur.
Utrum autem res quam Deus producit per creationem, necessario per aliquod tempus maneat: — dicitur quod utique hoc necessarium est necessitate suppositionis. Nam, supposito quod a Deo accipiat esse, necesse est quod per aliquod tempus esse habeat: quia rerum permanentium dari non potest ultimum esse, alioquin instans esset immediatum instanti. Immo oportet quod per infinitum tempus duret, si sit ab aeterno producta. Nec tamen sequitur quod sit ens ex se necesse esse. Tum quia potuit non produci. Tum quia non est tempus adeo parvum quin ante illud eam "Deus poterit annihilare. Sicut etiam, supposito quod producatur motus, necesse est ut per aliquod tempus esse habeat: et tamen motus non est ens necesse esse:
4. Ad confirmationem, negatur consequentia. Non enim valet ista consequentia: Deus communicat esse lapidi. Et sibi non communicat sapientiam. Ergo esse divinum et eius sapientia non sunt una et eadem res. Sed bene sequitur quod non sint idem secundum rationem. Ita in proposito ex eo quod Deus non communicat conservationem rei creatae, communicat autem actionem, non sequitur quod non sint una actio materialiter, sed solum quod formaliter distinguantur. - Antecedens etiam fortasse falsum est. Nam locus est conservativus locati. Et una res creata per aliam conservatur tanquam per instrumentum divinae virtutis.
IV. Tertio . Deus est per se causa specierum. Ergo se habet hoc modo ad conservationem ipsarum, sicut hoc generans in natura ad generationem, cuius generationis est causa per se. Sed, cessante operatione generantis, cessat generatio. Ergo et omnes rerum species cessarent, cessante operatione divina. Ergo etc.
Antecedens probatur in specie humana. Speciei humanae oportet esse aliquam per se causam agentem: ut patet ex compositione et ordine partium in omnibus non impeditis servata. Ergo Deus mediate vel immediate eam causat: cum sit omnium rerum prima causa.
Prima vero consequentia probatur, simul et declaratur: ex eo quod nullum particulare agens univocum potest simpliciter esse causa speciei, sed tantum huius individui. Non enim bic homo est causa speciei humanae: quia sic esset causa hominis, et per consequens esset causa sui ipsius. Sed est causa generationis huius hominis, per se loquendo, inquantum est causa quod forma humana fiat in hac materia.
V. Circa istam propositionem, Nullum particulare agens univocum potest simpliciter esse causa speciei, advertendum primo, quod per causam simpliciter speciei intelligit Sanctus Thomas causam ipsius secundum quod est talis species, et non cum aliqua adiectione consideratae; et intelligit de causa per se; ut patet de Pot, q. v, a. t, et Prima, q. civ , ubi hanc rationem etiam ponit.
Dupliciter autem aliquid potest dici causa per se alicuius: uno modo, ex parte causae; alio modo, ex parte effectus. Dicitur causa per se alicuius effectus ex parte causae, quando causat illud virtute propriae naturae; non autem quia alterius naturam formaliter participet, aut quia causae per se coniungatur. Sicut dicimus ignem per se calefacere, aquam vero quae est calida, non calefacere per se, sed per aliud, quia calefacit inquantum aliquid naturae ignis participat; et dicimus domificatorem per se aedificare, non autem album, sed per accidens. — Ex parte vero effectus, dicitur causa per se alicuius effectus, quando effectus secundum suam naturam et rationem habet ab illa causa dependentiam; non autem quia coniungatur alicui ad quod prius causalitas terminetur secundum quod est tale. Sicut dicimus aedificatorem per se aedificare: album autem, aut rixam ex domo exortam, causare per aliud aut per accidens.
In proposito ergo sumenda est causa per se ex parte utriusque. Nam cum hic dicatur quod individuum n07 est causa simpliciter speciei, et alibi quod non est causa speciei inquantum huiusmodi, datur intelligi quod per se sumitur ex parte effectus. Dicitur enim causa alicuius speciei simpliciter quae est causa ipsius nulla sibi facta adiectione: sicut causa humanae speciei dicitur quae hominem causat; illa autem quae non causat hominem, sed Aunc hominem, non dicitur simpliciter causa speciei humanae. Similiter cum dicitur aliquid causa speciei inquantum huiusmodi, constat quod inquantum huiusmodi determinat rationem effectus. — Ex eo vero quod dicitur Prima Parte, ubi supra, individuum unius speciei z0n esse per se causam formae alterius inquantum est talis forma, datur intelligi etiam accipi perseitatem ex parte causae.
2. Considerandum secundo quod, quia causa per se speciei directe habet causalitatem supra essentiam speciei inquantum est talis essentia, et ipsam specificam rationem adaequat, oportet quod in quocumque essentia speciei reperitur, illud sit a tali causa causatum. Unde oportet ut causalitas talis causae ad totam speciem se extendat, et ad omnia sub specie contenta. Propter hoc optime deducit Sanctus Thomas quod, si hic homo esset causa speciei humanae, esset causa /tominis, et sic esset causa sui ipsius, cum ipse sit homo.
3. Considerandum tertio, ex doctrina sancti Thomae de Pot, q. v, a. 1; et II. Sent., d. xvi, q. m, a. 1, quod, cum per se causa totius speciei non possit esse aliquod ipsius individuum, necesse est ut causa ipsius sit aliquid superioris ordinis et superioris gradus. Non enim quod est inferioris ordinis, ipsius potest esse causa: cum causa per se et principalis non possit suo effectu ignobilior esse. Quod autem est superioris ordinis et superioris gradus ad speciem, non est eiusdem rationis cum ipsa. Ideo non est ipsius agens univocum, sed aequivocum. Et sic quod est causa speciei inquantum huiusmodi, oportet agens aequivocum esse, non autem univocum. Propter hoc non dixit absolute Sanctus Thomas quod nullum particulare agens sit causa simpliciter speciei, sed addidit umivocum: quod, inquam, sit sub specie contentum, et speciei rationem participet.
4. Considerandum postremo quod, licet hic homo non sit primo causa hominis inquantum homo est, sed tantum huius hominis, est tamen secundario causa hominis. Quia hic homo, cuius est causa, est etiam omo: nec possunt separari ita quod hic homo non sit homo. Et ita quod est causa primi, oportet secundi etiam causam esse. Propter hoc dixit Sanctus Thomas quod hic homo est causa huius hominis per se loquendo: quasi diceret, secundario tamen, et per aliud, est causa etiam hominis. Unde et subiunxit quod hic homo non est causa hominis nisi inquantum est causa quod forma humana fiat in hac materia.
VI. Circa istam propositionem, Nec hic homo, nec ali-. quod agens univocum in natura, est causa nisi generationis huius vel illius rei, advertendum quod tangit Sanctus "Thomas distinctionem quam expresse ponit Prima Parte, ubi supra: scilicet quod duplex est agens, quoddam quod est causa effectus quantum ad eius fieri tantum ; quoddam vero quod est causa effectus etiam quantum ad esse. Agens univocum est causa effectus quantum ad fieri tantum, ita quod ipsum fieri tantum dependet a causa: non autem est causa ipsius quantum ad esse, ita quod esse effectus dependeat ab ipso (scilicet per se). Nam cum esse sit effectus formaliter ipsam formam consequens, illud tantum est causa rei per se quantum ad eius esse quod est causa per se formae inquantum forma est: quod vero est causa, non formae inquantum forma, sed formae. quantum ad receptionem sui in materia, non est causa per se rei quantum ad eius esse, sed tantum quantum ad eius generationem; quod est dictu, quantum ad receptionem formae in materia. Propter. hoc dixit Sanctus Thomas quod agens univocum est ' causa generationis tantum huius vel illius rei. Sicut enim aequivocum agens habet pro effectu per se ipsam speciem absolute, ita agens univocum habet pro effectu per se huius particularis rei generationem. Ideo sicut, cessante actione huius particularis agentis univoci, cessat generatio rei quae generabatur; ita, cessante actione agentis aequivoci supra speciem, cessat ipsa species.
VII. Sed circa praedicta quaedam occurrunt dubia. Primum est circa illam conditionalem: Si hic homo esset causa. speciei humanae, esset causa sui ipsius. Nam non videtur ista conditionalis habere veritatem nisi ex ista propositione: Quod est causa alicuius formae secundum rationem ipsius formae, est causa omnium illa ratione participantium. Sed ista propositio falsa esse videtur. Nam Deus est causa entis inquantum est ens: et tamen non est causa omnis entis, quia non est causa sui ipsius. Et caelum est causa corporum inferiorum inquantum corpora sunt: et tamen non est causa omnium corporum, quia non est causa sui ipsius. Ergo etc.
Secundum est circa illud quod dictum est, Aunc hominem non esse causam hominis per se, sed huius hominis. Nam hoc videtur falsum. Quia omne agens univocum per se agit sibi simile secundum formam. Sed similitudo unius hominis ad alium est secundum quod eonveniunt in natura speciei, Ergo hic homo est causa per | guai specificae.
Tertium est circa id quod dictum est, Aunc hominem non esse causam nisi generationis huius vel illius rei. Nam de ratione generationis, ut patet V Phys. , est quod terminetur ad esse rei. Ergo quod est causa generationis alicui rei, est etiam causa esse ipsius. Ergo hic homo non est causa solum generationis huius rei, sed etiam esse.
VIII. Ad primum horum dicitur quod illa propositio ex qua dependet veritas illius conditionalis, est vera: et puto ipsam esse veram de quacumque ratione, sive inquam specifica sit, sive generica, sive analoga. Quia etiam videmus in potentiis cognoscitivis quod, si potentia respiciat obiectum secundum aliquam formalem rationem, se extendit ad omnia quibus illa ratio convenit: visus enim se extendit ad omnes colores, et intellectus ad omne ens.
Ad improbationem dicitur quod Deus non est causa entis inquantum ens, si proprie loquamur, sed entis creati. Et sic non oportet quod sit causa sui ipsius, sed omnium quibus convenit ratio entis creati, Et similiter caelum non est causa corporis inquantum corpus est, sed corporis generabilis et corruptibilis inquantum huiusmodi. Ideo non oportet quod sit causa sui ipsius, quia sibi illa ratio non convenit. Et, universaliter loquendo, nihil est causa per se alicuius secundum illam rationem sub qua et ipsum continetur, ut ex supradictis patet.
2. Ad secundum dicitur quod dupliciter potest dici agens agere per se sibi simile secundum formam. Uno modo, ut perseitas sit modus causae secundum quod ad rem sibi similem terminatur, quae scilicet eandem formam recipit quam agens habet. Et sic verum est agens univocum agere per se sibi simile secundum formam: hic enim homo per se generat hunc hominem, qui est sibi similis secundum humanitatem. — Alio modo, ut sit modus causae secundum quod terminatur ad formam secundum quam attenditur similitudo. Et tunc non est verum quod agens agat per se sibi simile secundum formam: idest, quod agat formam secundum quam attenditur similitudo, inquantum talis forma est. Hic enim homo non primo generat humanitatem, sed secundario, ut dictum est, inquantum facit quod in hac materia introducatur speciei forma.
3. Ad tertium dicitur quod non intelligit Sanctus Thomas agens particulare univocum nullo modo causare esse, quia, ut arguebatur, generatio terminatur ad esse rei, et per consequens generans dat esse genito: sed quod esse rei non est eius per se effectus, sed tantum generatio et fieri rei. Ut enim superius dictum est de mente ipsius in Prima Parte, si agens non est causa formae inquantum huiusmodi, non erit per se causa esse quod ipsam consequitur. Cum enim causa formae per se dicatur quae dat esse formae inquantum huiusmodi, id quod non est causa formae inquantum huiusmodi, non potest esse causa per se esse ipsius formae. Secundario tamen, et quasi indirecte, est causa eius: quia est causa receptionis formae speciei in materia, ex qua receptione resultat esse huius individui, et consequenter esse speciei. Unde potest dici quod singulare univocum est causa per se productionis esse formae in hac materia, sicut hoc modo est etiam causa formae: non autem est per se causa ipsius esse formae inquantum huiusmodi, idest, secundum quod est in facto esse.
IX. Quarto. Supponitur quod, licet alicui existenti accidat motus, tamen motus est praeter esse rei. Tunc sic. Corpus est causa eius quod est moveri ad esse, quod est fieri rei: Deus autem est primo et per se causa omnis esse. Ergo sic se habet operatio divina ad esse rerum, sicut motio corporis moventis ad fieri et moveri rerum factarum et motarum. Sed impossibile est quod fieri vel moveri alicuius maneat cessante motione moventis. Ergo et quod esse alicuius.rei maneat nisi per operationem divinam, est impossibile. — Probatur antecedens. Quantum quidem ad primam partem, quia, cum nullum corpus agat nisi per motum, non est causa alicuius rei nisi inquantum movetur. Quantum vero ad secundam partem, quia Deus est suum esse, alia vero habent esse participatum.
2. Circa probationem primae partis antecedentis, considerandum est quod illam dupliciter possumus interpretari. Primo, ut arguatur ex motu quo ipsum corpus agendo movet materiam aut mobile, arguendo sic. Nullum corporeum est causa alicui rei nisi inquantum ipsa res movetur: quia nullum corpus agit nisi per motum, secundum quem aliquod mobile movetur. Ergo nullum corpus est causa esse alicuius rei inquantum est esse, sed est causa eius quod est moveri ad esse. Et tunc tenet consequentia, per ea quae dicuntur in Qu. de Potentia Dei, loco allegato : scilicet quod, cum corpus non agat nisi movendo, mom potest esse causa formae nisi quantum se extendere potest causalitas transmutationis. Hoc autem est inquantum disponit materiam et educit formam de potentia materiae. Ideo corpus est causa formae solum quantum ad hoc quod educitur de potentia materiae, quod est fieri rei generatae: non autem quantum ad esse formae absolute.
Secundo eam possumus interpretari ut arguatur ex motu quo ipsum corpus ab alio movetur, sic arguendo. Nullum corporeum est causa alicuius rei nisi inquantum ipsum corpus movetur: quia nullum corpus agit nisi per motum quo ipsum movetur. Ergo corpus non est causa nisi eius quod est moveri ad esse. Et tunc tenet ipsa consequentia ex vi istius propositionis, quod esse effectus proportionatur esse formae per quam agens agit, ut sic. Ex hac enim sequitur quod, cum esse formae corporis agentis, inquantum est esse, non sit principium quo agens agit, sed inquantum sibi adiungitur moveri, quia non agit nisi inquantum movetur; quod esse rei, inquantum est esse, non sit effectus corporei agentis, sed tantum inquantum substat - ipsi moveri. Et sic corpus non est causa esse rei absolute, sed eius quod est moveri ad esse. Huic expositioni favere videtur propositio supposita , scilicet quod, licet alicui existenti accidat motus, tamen motus est praeter esse rei, Ex hac enim habetur quod, licet corpus agat per motum quo movetur, non oportet tamen quod agat per ipsum esse inquantum est esse, quia motus est praeter esse rei. — Utraque expositio adaptari potest litterae.
X. Quinto. Artificialia conservantur in esse virtute naturalium: sicut domus per soliditatem lapidum. Ergo naturalia non conservantur nisi virtute Dei. — Probatur consequentia. Quia sicut opus artis praesupponit opus naturae, ita opus naturae praesupponit opus Dei creantis: materia enim artificialium est a natura, et materia naturalium est a Deo per creationem.
Advertendum circa istam rationem, quod sicut in naturalibus agens univocum est causa rei quantum ad fieri tantum, ita et in artificialibus. Nam, cum forma. domus, quae est compositio et ordo, consequatur virtutem naturalem quarundam rerum, aedificator non facit domum nisi adhibendo illa, et applicando ipsa sibi invicem, scilicet caementum, .lapides et ligna, quae sunt susceptiva et conservativa talis compositionis et ordinis: sicut coquus coquit cibum adhibendo virtutem naturalem activam ignis. Unde artifex non est directe et per se causa formae rei artificiatae inquantum huiusmodi, sed est causa introductionis ipsius in hac materia, adhibendo virtutes naturales. Ideo non conservantur in esse artificialia per artificem, cum ab ipso non dependeat per se et directe forma: sed per virtutem rerum naturalium, ad quam ipsa forma consequitur. Propter hoc dictum est in hac ratione quod artificialia conservantur in esse virtute naturalium.
XI. Sexto. Esse non est natura vel essentia alicuius rei creatae, sed solius Dei. Ergo nulla res potest remanere in esse cessante operatione divina.
Probatur consequentia. Quia impressio agentis non remanet in effectu, cessante actione agentis, nisi vertatur in naturam. — Declaratur ex formis et proprietatibus rerum naturalium generatarum, Et'ex habitibus. Et ex hoc quod id quod pertinet ad naturam superioris generis (scilicet formaliter, et non tantum virtualiter in ipso existens), non manet post actionem agentis: sicut patet de lumine.
2. Circa istam. deductionem Sancti Thomae statim occurrit dubium. Nam licet esse non sit natura vel essentia alicuius rei creatae, consequitur tamen formam, quae est de essentia rei creatae. Et hoc videtur suffucere ad hoc quod possit manere cessante operatione divina. Illa enim propositio, Zmpressio agentis non remanet in effectu, cessante actione agentis, nisi vertatur in naturam, intelligitur de eo quod vertitur in naturam non solum tanquam existens de essentia rei, sed etiam tanquam consequens essentiam. Quod patet quia datum est exemplum de proprietatibus rerum generatarum, et de habitibus. Unde consequentia nulla esse videtur; et male per illam propositionem assumptam probata.
Respondetur quod rationis deductio. bona est si bene intelligatur. Supponit enim Sanctus Thomas tanquam manifestum quod esse a natura rei creatae non potest effluere tanquam a causa efficiente: cum nulla res seipsam in esse producat. Unde, si assumitur quod nec etiam est essentia aut natura rei, habetur quod nullo modo in naturam vertitur, eo modo quo accipitur hoc loco verti in naturam.
Illa enim propositio, Impressio agentis non remanet, cessante actione agentis, nisi vertatur in naturam, intelligitur
sic: nisi scilicet aut fiat de essentia rei, aut ab essentia rei tanquam ab efficiente. originetur. Ideo dat exemplum Sanctus Thomas et de forma rei generatae, quae est de ipsius essentia; et de proprietatibus, quae efficienter ab essentia originantur. Exemplificatur etiam de habitibus, qui sunt difficile mobiles: quia etiam ex actibus frequentatis illa qualitas quae est habitus, est facta naturae conveniens, et quasi eius proprietas.ab ipsa resultans, ex quo habet ut cum difficultate amittatur.
XII. Septimo. Si res fuerunt a Deo de novo productae in esse, ut fides ponit: ergo esse rerum divinam voluntatem consequitur, et similiter non esse; quia permisit res non esse quando voluit, et fecit eas esse quando voluit. Ergo tandiu sunt quandiu Deus eas esse vult. Ergo sua voluntas est conservatrix rerum. — Si autem ab aeterno fluxerunt a Deo, ut aliqui philosophi voluerunt: non est dare tempus aut instans in quo primo a Deo effluxerunt. Ergo aut nunquam sunt productae, quod est falsum: aut semper a Deo esse eorum procedit quandiu sunt. Ergo etc.
2. Circa primam partem huius rationis, advertendum quod supponit voluntatem Dei esse causam voliti. Ex hoc autem sequitur quod, quia vult rem tandiu esse, ipsa est causa durationis rei continuando eius esse.
Circa secundam vero partem dubitatur. Posset enim ad ipsam responderi quod consequentia non tenet. Stat enim quod sint res a Deo productae; et quod non sit dare tempus aliquod aut instans in quo primo effluxerunt a Deo; et tamen non semper esse rerum a Deo procedat. Dicetur enim quod productae sunt quidem in instanti: in nullo tamen instanti determinato sunt productae, ut possit assignari unum instans in quo sit verum dicere, /n hoc instanti sunt productae.
Sed ista responsio nulla est. Quia si in uno instanti . dumtaxat res sunt productae, et non in pluribus aut in omnibus producitur, illud oportet instans determinatum esse, et posse demonstrari secundum intellectum: quia unumquodque instans est determinatum et distinctum a quolibet alio instanti. Et tunc erit verum dicere quod in illo instanti res primo productae sunt. Quod repugnat ei quod est esse ab aeterno productum. Sequitur ergo bene, ut deducebat Sanctus Thomas: — Res sunt a Deo productae. Et non est aliquod instans in quo primo productae sunt, neque aliquod tempus. Ergo semper et in quolibet instanti producuntur: non quidem per incoeptionem essendi, sed per manutenentiam esse accepti.
Per hoc excluditur error quorundam Loquentium in lege Maurorum, ponentium omnes formas esse accidentia ; et rerum formationem esse semper in fieri; et sic non indigere res conservante post earum factionem. — Quorum quidam dicuntur ponere corpora indivisibilia, ex quibus substantiae secundum ipsos componuntur, posse ad horam, cessante Dei gubernatione, remanere. - Quidam vero dicunt quod res non desineret esse nisi Deus in ipsa accidens decisionis, idest deficientiae et defectionis, causaret.
XIV. Circa conclusionem principalem dubium occurrit. Nam sunt aliqua quae nullam habent intrinsecam potentiam ad deficiendum, sicut intelligentiae et corpora caelestia. Ergo, remota omni actione post eorum productionem, non deficient. Ergo non indigent conservatione.
2. Ad primum horum dicitur quod, licet illa non habeant potentiam intrinsecam ad non esse, scilicet materiam privationi subiectam, suum tamen esse praesupponit influxum divinae virtutis. Et ideo extrinsece possunt non esse, scilicet per subtractionem divini influxus. Propterea indigent Deo conservante ipsa in esse, sicut indiguerunt ipso producente. Unde prima consequentia est falsa.
On this page