Text List

Caput 66

Capitulum 66

Commentaria Ferrariensis

OSTENSO quod Deus res omnes in esse conservat, vult Sanctus Thomas ostendere quod inferiora agentia non dant esse nisi inquantum agunt in virtute divina . I. Et arguit primo sic. Nihil dat esse nisi inquantum est ens actu. Sed res conservatur in esse actu per providentiam divinam. Ergo quod aliquid det esse, habet ex virtute divina.

Secundo. Esse est communis effectus omnium agentium. Ergo omnia hunc effectum producunt inquantum ordinantur sub primo agente, qui est Deus, et agunt in virtute ipsius. — Probatur antecedens. Quia omne agens facit esse actu: intellige, directe aut indirecte, primo aut secundario . — Consequentia vero probatur. Quia, cum plura non faciant unum misi inquantum sunt unum, quando diversa agentia sub uno agente ordinantur, necesse est quod effectus qui ab eis communiter fit, sit eorum secundum quod uniuntur in participando motum vel virtutem illius agentis. Declaratur ex eo quod in exercitu videtur.

Tertio. In omni actione esse in actu est principaliter intentum, et ultimum in generatione: cum, eo habito, cesset actio agentis et motus patientis. Ergo esse est proprius effectus primi agentis, scilicet Dei, et omnia alia illud agunt in virtute ipsius. — Probatur consequentia. Quia in omnibus agentibus ordinatis quod est ultimum in generatione et primum in intentione, est proprius effectus primi agentis. Declaratur in domificatione.

II. Quarto. Quod est in omnibus agentibus perfectissimum, est esse. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia quaelibet natura vel forma perficitur per hoc quod est esse actu, et ad ipsum comparatur sicut potentia ad actum. — Consequentia vero probatur. Quia ultimum in bonitate et perfectione inter ea in quae potest agens secundum, est ilud in quod potest ex virtute primi agentis: cum complementum suae virtutis sit ex virtute agentis primi.

Circa assumptum ad probationem antecedentis, considerandum est quod, ut in Primo Libro est ostensum, esse est actualitas ultima, quae nullo alio actu potest actuari, sed, si limitatur, hoc est non per aliquem actum, sed per susceptivum tantum et potentiale. Ideo, quantumcumque forma sit actus quidam, comparata tamen ad ipsum esse, habet rationem potentialis: nam, licet sit causa formalis essendi, quia tamen non constituitur in rerum natura nisi per ipsum esse tanquam per ultimam actualitatem, necesse est quod ad ipsum habeat comparationem potentiae ad actum.

IIL Quinto. Primum in omnibus. effectibus est esse: cum omnia alia sint determinationes ipsius, — intellige, per modum potentialis et susceptivi, non autem per modum actus. Ergo est proprius effectus primi agentis: et secunda agentia, quae sunt quasi particulantia et determinantia actionem primi agentis, agunt sicut proprios effectus alias perfectiones, quae determinant esse. Ergo etc. - Probatur prima consequentia. Quia secundum ordinem causarum est ordo effectuum.

2. Circa istam propositionem, Secunda agentia determinant actionem primi agentis, advertendum quod hoc non est sic intelligendum quasi secundaria agentia aliquid erga divinam actionem ut in se est operentur, cum sua actio sit sua substantia: sed intelligitur, ut ex superioribus constat, secundum quod ipsa mediantibus causis secundis ad effectum aliquem terminatur. Sic enim virtus divina et actio, secundum quod in secunda causa recipitur, accipit limitationem. et determinationem ex conditione causae secundae, tanquam ex susceptivi conditione: quia unumquodque recipitur in alio per modum recipientis.

3. Sed occurrit dubium. Videtur enim contradictio in verbis Sancti Thomae. Nam in tertia ratione assumit quod esse in actu est principaliter intentum et ultimum in generatione : in hac autem ratione assumit quod primum in omnibus effectibus est esse. Et videtur intelligere de primo in generatione: quia addit quod omnia alia sunt determinationes ipsius; et etiam quia, si intelligeret de primitate perfectionis, haec ratio non differret a praecedenti, in qua assumit quod esse est perfectissimum. -

Respondetur, ut dictum est superius in Secundo Libro, cap. xxr, quod esse absolute sumptum, ut comparatur ad hoc vel ad illud esse, est primum in generatione, sicut indeterminatum determinato: ut autem comparatur ad terminum cuiuscumque productionis ut actus ad potentiam, sic est ultimum, tanquam complementum omnis perfectionis.

IV. Sexto. Deus solus est ens per essentiam: cum ipse solus sit suum esse. Ergo esse cuiuslibet existentis est proprius Dei effectus, Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia quod est per essentiam tale, est propria causa eius quod est per participationem tale.

Adverte quod multae supradictarum rationum ex eodem fundamento procedunt, ex eo scilicet quod esse est proprius effectus Dei: sed tamen, quia illud fundamentum pluribus et diversis ostenditur mediis, plures Sanctus Thomas constituit rationes.

CONFIRMATUR conclusio auctoritate Sapientiae 1; et auctoritate Libri de Causis, prop. 22.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 66