Text List

Caput 67

Capitulum 67

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas divinam providentiam ad esse rerum omnium se extendere, vult nunc ostendere quod ad omnium rerum operationes se extendit . Circa hoc autem duo facit. Primo, ostendit propositum; secundo, removet quaedam dubia, cap. rxxi.

Circa primum tria facit: primo, ostendit propositum; secundo, infert quoddam corollarium, cap. seq.; tertio, quandam falsam opinionem excludit, cap. rxix.

I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Deus est causa omnibus operantibus ut operentur.

Probatur primo. Omne operans est aliquo modo causa essendi: vel secundum esse substantiale, vel secundum esse accidentale. Sed nihil est causa essendi nisi inquantum agit in virtute divina. Ergo esse operans operatur per virtutem Dei

Adverte quod, licet, altera praemissarum existente negativa, conclusio affirmativa non possit inferri regulariter et secundum debitam formam arguendi, non curans tamen de forma arguendi, hoc loco Sanctus Thomas affirmativam conclusionem, altera praemissarum existente negativa, infert: quia in illa negativa manifeste includitur affirmativa ad debitam formam requisita, scilicet haec, Omne quod est causa essendi, agit in virtute Dei. Unde ex illis propositionibus sic argui formaliter potest: - Omne quod est causa essendi, agit in virtute Dei. Sed omne operans est causa essendi, sua scilicet operatione. Ergo omne operans agit in virtute Dei.

II. Secundo. Omnis virtus uniuscuiusque agentis est a Deo, sicut a principio omnis perfectionis. Ergo cuiuslibet operationis Deus est causa. — Probatur consequentia. Quia omnis operatio quae consequitur aliquam virtutem, attribuitur sicut causae illi rei quae dedit illam virtutem: ut patet de motu gravium et levium, qui attribuitur generanti. Omnis autem operatio consequitur aliquam virtutem.

III. Tertio. Cessante influentia divina, omnis operatio cessaret. Ergo omnis operatio in Deum, sicut in causam reducitur. - Probatur consequentia. Quia omnis actio quae non potest permanere cessante impressione alicuius agentis, est ab illo agente. Declaratur in manifestatione coloris a sole, et in motibus violentis. — Antecedens vero probatur.

Quia sicut Deus non solum dedit esse rebus cum primo esse incoeperunt, sed quandiu sunt, eas in esse conservans, causat in eis esse; ita non solum cum res primo conditae sunt, eis virtutes operativas Tidit , sed semper eas in rebus causat. .

Adverte quod fundamentum boim rationis est, quoniam quicquid est causa causae, est etiam causa effectus. Ex hoc enim sequitur, cum virtus sit causa operationis, et Deus sit semper causa virtutis quandiu manet virtus, quod Deus sit etiam causa operationis.

IV. Quarto. Omnis applicatio virtutis ad operationem est principaliter et primo a Deo. Ergo etc. -- Probatur antecedens. Quia applicantur virtutes operativae ad proprias operationes per aliquem motum: vel corporis; vel animae, puta apprehensionis et appetitus. Primum autem principium utriusque motus est Deus: cum sit primum movens omnino immobile; et omnis motus voluntatis reducatur in Deum sicut in primum appetibile et in primum volentem. — Consequentia vero probatur. Quia quicquid applicat aliquam virtutem ad agendum, dicitur causa illius actionis.

Advertendum quod, cum voluntas sit et causa secunda aliquo modo agens respectu suae operationis; et talis causa quae est appetitus; duplicem habet comparationem ad Deum. Una est sicut ad primum agentem, alia sicut ad primum appetibile: nam Deus movet voluntatem ad operationem et per modum agentis, et per modum finis, Sanctus "Thomas ergo, ad significandum hanc duplicem comparationem, dixit quod motus voluntatis quo applicantur aliquae virtutes ad operandum, reducitur in Deum sicut in primum appetibile, in quo signatur ordo ad ipsum tanquam ad finem; et sicut im primum volentem, in quo signatur ordo in ipsum sicut in primum movens et in primum agens.

V. Quinto. In ordine causarum agentium Deos est prima causa. Ergo omnes causae inferiores agunt in virtute eius. Ergo est principalius causa cuiuslibet actionis quam causae secundae agentes. — Probatur prima consequentia. Quia in omnibus causis agentibus ordinatis semper oportet quod causae sequentes agant in virtute causae primae. Declaratur in rebus naturalibus et voluntariis. — Secunda quoque probatur. Quia causa actionis magis est id cuius virtute agitur, quam id quod agit: sicut principale agens magis agit quam instrumentum.

Sexto. Ordinare res in finem est ipsius Dei, ut supra est ostensum. Ergo omne agens in virtute Dei agit. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia omne operans per suam operationem ordinatur in finem ultimum: cum oporteat vel operationem ipsam esse finem, vel eius effectum.

CONFIRMATUR auctoritate Jsaiae xxvi; Joan. xv ; et Philip. n. Confirmatur etiam, quia frequenter in Scriptura naturae effectus operationi divinae attribuuntur: iuxta illud 7ob x, Nonne sicut lac etc.; et in Psalmo, Zntonuit de caelo etc.

VI. Advertendum quod ex istis rationibus apparet Deum multipliciter.esse causam operationis creaturae. Ex prima enim et secunda habetur quod est illius causa tanquam dans creaturae virtutem qua operatur. — Ex tertia habetur quod est causa tanquam ipsam virtutem creaturae conservans in esse. — Ex quarta habetur quod est causa tanquam applicans virtutem creaturae ad operationem. — Ex quinta habetur quod est causa tanquam agens principale quod movet secundarium agens. — Ex sexta vero habetur quod est causa tanquam dirigens uniuscuiusque operationem in finem.

2. Sed contra praedicta arguitur a quibusdam. Dubitat enim Aureolus, apud Capreolum, loco allegato , quomodo non superfluit alterum ipsorum agentium, si ab utroque ? eadem actio procedit; et quare non produceret unum agens illam actionem sine alio, si sufficienter procedit ab utroque. Durandus vero quaerit quomodo eadem actio possit sufficienter esse a Deo et creatura: cum illis non sit una virtus, Sed quia eorum quaesitis satisfit a Sancto Thoma inferius, cap. Lxix, non oportet hic aliter respondere.

Cetera quae ad hanc conclusionem pertinere possent, et ad rationes adductas, in Secundo Libro, ubi de creatione agebatur , sunt pertractata.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 67