Caput 68
Capitulum 68
Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum ; secundo, excludit quasdam falsas existimationes, circa finem capituli .
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Deus movet omnia ad suas operationes, ut ostensum est. Ergo est in omnibus rebus. — Probatur consequentia. Quia movens et motum oportet esse simul, ut dicitur VII. Physicorum. 2. Ad hanc rationem dicit Scotus, II Sent., d. i, q. v, quod aut nihil valet; aut oppositum concludit eius quod intendit. Aut enim, inquit, intendit concludere Deum esse praesentem omnibus, hoc est, esse moventem. Et tunc est petitio principii, et conclusio nihil ad propositum: quia intendit concludere immensitatem Dei, secundum quam est praesens omnibus ; idem enim est principium et conclusio. — Aut intendit concludere illam praesentiam quae competit Deo inquantum est immensus. Et sic ex operatione alicubi sequitur praesentia illa, et concluditur ex hoc quod est in omnibus per operationem, a posteriori. Ergo prius naturaliter erit praesens inquantum immensus, quam inquantum operans.
3. Respondetur quod intendit Sanctus Thomas concludere Deum esse in omnibus, et esse omnibus praesentem: idest, habere habitudinem simultatis et praesentiae moventis immediati ad res creatas. Et non est petitio principii: quia concluditur relatio inesse ex fundamento relationis. Quia enim Deus movet omnes res, ideo concluditur sibi convenire habitudinem praesentiae, quae talem motionem concomitatur: sicut ex eo quod aliquis generavit, concluditur ipsum esse aut fuisse patrem.
Dicitur secundo, quod talis praesentia secundum immensitatem, hoc est, quod Deus non tantum uni, sed omnibus adest, concluditur ex operatione non a posteriori, sed a priori secundum rationem, tanquam videlicet ex ratione talis praesentiae et simultatis. Deum enim operari in omnibus est ratio quod sit in omnibus: non autem ex eo quod est in omnibus, operatur in illis.
II. Secundo. Deus est virtutis infinitae. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum dupliciter contingat aliquid esse in loco, scilicet secundum contactum quantitatis dimensivae, ut corpus, et secundum contactum virtutis, ut res incorporea: sic se habet res incorporea ad hoc quod sit in aliquo per suam virtutem, sicut se habet res corporea ad hoc quod sit in loco per quantitatem dimensivam. Corpus autem infinitum quantitative esset ubique. Ergo et virtus incorporea infinita. Ergo etc.
Tertio . Causam particularem oportet adesse simul suo proprio effectui. Ergo et universalem totius esse, quae est Deus: cum unaquaeque ad suum effectum eodem modo comparetur. Ergo in quocumque invenitur esse, oportet ut adsit divina praesentia.
Advertendum quod, cum Deus sit ubique et in omnibus per modum agentis immediati, ut declarabitur ; et duplex sit immediatio agentis, scilicet secundum suppositum agens, et secundum virtutem agendi: prima ratio et secunda probant Deum esse in omnibus sicut causa immediata immediatione virtutis; haec autem tertia ratio probat quod sit in omnibus sicut causa immediata immediatione suppositi.
III. Quarto . Si Deus esset praesens uni tantum suorum effectuum, utpote primo mobili, quod ab ipso movetur immediate, sequeretur quod eius actio non posset ad alia derivari nisi illo mediante. Hoc autem est inconveniens. Ergo etc.
Probatur consequentia. Quia quodcumque agens est praesens tantum uni suorum effectuum, eius actio non potest derivari ad alia nisi illo mediante: sicut virtus motiva se habet ad cor. Ratio est, quia agens et patiens oportet esse simul.
Falsitas vero consequentis probatur. Quia sequeretur esse aliquam creaturam per quam posset expleri quicquid divina virtus facere potest. Quod constat falsum esse: cum divina virtus excedat in infinitum quamlibet rem creatam. - Probatur sequela. Quia si actio agentis non potest ad alia derivari nisi mediante aliquo primo, oportet ut illud proportionaliter respondeat agenti secundum totam eius virtutem: aliter non posset agens tota sua virtute uti. Declaratur in virtute motiva animalis.
IV. Circa istam propositionem, Primum mobile a Deo immediate movetur, occurrit dubium quomodo, in via Sancti Thomae, sit intelligendum. Aliqui enim tenent quod ipsum ita immediate movet quod nulla alia intelligentia inter Deum et caelum mediat, a qua ipsum caelum immediate moveatur, sed ipse Deus solus est causa primum mobile movens. Moventur autem, quia XII Metaph. , reprehendit Avicennam ponentem primum mobile non moveri immediate a Deo, sed a prima intelligentia creata.
Ego dicerem, salvo semper meliori iudicio, quod nomine primi mobilis duo possumus intelligere: scilicet aut ipsum solum corpus primi caeli, quod movetur ab alio; aut aggregatum ex tali corpore et intelligentia illi appropriata; quo modo accipit Philosophus primum mobile, dum ponit ipsum moveri a seipso et dividi in duas partes, Scilicet in partem moventem et in partem motam . Si accipiatur primum mobile pro aggregato ex corpore caeli et intelligentia movente appropriata, sic movetur immediate a Deo, secundum mentem Aristotelis. Si autem accipiatur pro corpore caeli dumtaxat quod ab alio movetur, sic non movetur a Deo immediate, sed mediante intelligentia.
2. Moveor ad hoc primo, quia Sanctus Thomas XII Metaph., lect. 7, exponens illa verba Aristotelis , Movet autem sicut appetibile, ait quod primum movens movet sicut appetibile quia motus caeli est propter ipsum sicut propter finem, causatus ab aliquo proximo movente, quod movet propter primum movens immobile, ut assimilet se ei in causando, et explicet in actu id quod est virtute in primo movente. Ex his enim verbis constat quod ponit, de mente Aristotelis, primum motorem non movere immediate corpus caeli, sed. etiam alium motorem proximum.
Secundo quia, ut ostensum est superius in Secundo Libro , tenet Sanctus Thomas de mente Aristotelis esse quod sint duo ordines intelligentiarum, unus scilicet moventium effective, alius moventium per modum finis; et quod quodlibet caelum habet duos motores realiter distinctos, unum moventem effective, alterum tanquam finem propter quem movetur. Ex his constat quod Deus non movet corpus caeli effective absque media intelligentia: quia si immediate moveret, tunc oporteret esse aliam intelligentiam propter quam moveret sicut propter finem; quod repugnat superius ab ipso demonstratis.
Tertio, quia in Qu. de Verit. q. v, a. 8, ait quod tam a Sanctis quam a philosophis dicitur quod omnia corporalia mediantibus angelis a divina providentia reguntur, inquantum scilicet movent superiora corpora.
Quarto, quia superius in Primo Libro, cap. xmr, dixit quod, postquam ostendit Aristoteles esse aliquem primum motorem qui est pars moventis seipsum, investigat ulterius, in Metaphysica, alium motorem omnino separatum, qui est Deus.
3. Quod autem reprobat opinionem Avicennae, non obstat. Quia non reprobat illam principaliter nisi quantum ad rationem quam ponit. Non enim reputat Sanctus Thomas verum quod a Deo non possit nisi unum immediate provenire, sicut voluit Avicenna. Quantum vero ad conclusionem, convenit cum ipso, accipiendo caelum pro ipso corpore praecise. Sed accipiendo caelum et primum mobile pro aggregato, discordat ab ipso. Quia Avicenna in proposito non distinxit inter movere per modum finis, et movere per modum efficientis: ideo absolute negavit Deum movere immediate primum mobile. Sanctus Thomas vero inter huiusmodi motiones, de mente Aristotelis, distinctionem ponens, dixit quod, non obstante quod Deus immediate causaverit intelligentiam orbi appropriatam, non inconvenit tamen quod etiam illius mobilis seipsum moventis sit causa immediata quantum ad motum in genere causae finalis, eo modo quo dictum est primum motorem movere sicut appetibile et desideratum. Aliae enim intelligentiae, motrices inferiorum orbium, movent propter aliam intelligentiam creatam immediate: prima autem intelligentia creata, movens effective primum orbem, non movet propter aliam intelligentiam creatam, sed immediate propter ipsum Deum. Et sic conveniens ordo moventis ad mobile servatur: dum primum mobile, seipsum movens immediate, movetur a prima substantia quae est Deus, tanquam videlicet a fine proximo causante in intelligentia movente appetitum quo movet orbem; inferiora autem mobilia ab inferioribus intelligentiis moventur proprie per modum finis.
4. Ad hunc sensum intelligendae sunt omnes auctoritates Aristotelis et Commentatoris quibus dicitur primam causam movere primum mobile immediate. Accipitur enim primum mobile pro illo aggregato seipsum movente; et intelliguntur de illa motione qua appetibile dicitur immediate causare desiderium sui in parte movente eius quod seipsum movet.
Ad hunc etiam sensum intelligitur quod hic dicitur, primum mobile a Deo immediate moveri. Et est sensus: Primum mobile a Deo tanquam a causante in ipso desiderium sui, immediate movetur, etc.
V. Circa probationem falsitatis consequentis , etiam dubitatur. Quia non videtur sequi, si actio Dei non posset ad alia nisi mediante uno primo devenire, quod esset aliqua creatura quae ei secundum totam suam virtutem responderet. Non enim idem iudicium est de virtute Dei, et de virtute creaturae. Quia creatura tota sua virtute uti potest: ideo oportet ut primum per quod ad alia eius actio pervenit, sit tale quod per ipsum omnes effectus illius virtutis expleri possint. Deus autem non potest tota sua virtute uti, sic ut possit aliquando exhauriri per productionem omnium per ipsam producibilium. Ideo, si sit aliquid primum per quod oporteat divinam actionem ad alia devenire, non est necesse ut illud divinam virtutem adaequet absolute, sed sufficit ut sit tale quod per ipsum expleri possint omnes effectus quos Deus se producturum determinavit.
2. Ad huius evidentiam, considerandum est quod aliter loquendum est de medio actionis ex voluntate et dispositione agentis electo: et aliter de medio absolute actioni agentis necessario. Licet enim aliquis possit sibi aliquid statuere quo omnem suum effectum quem determinavit producere, expleat, sicut potest artifex sibi instrumentum aliquod fabricare quo utatur ad omnia illa opera quae disponit operari, et idcirco non oporteat illud simpliciter adaequare virtutem artificis, sed sufficit ut adaequet dispositionem et propositum illius de producendis per instrumentum; quando tamen medium est absolute necessarium ad actionem agentis, secundum quod absolute est talis natura, ita quod non nisi per illud potest agens ullo modo operari, necesse est ut illud virtutem adaequet. Quia sicut actio agentis, secundum suam rationem ut est absolute actio ipsius.secundum suam speciem considerati, agentis virtutem adaequat; ita oportet ut medium necessarium ad expletionem virtutis, ipsam virtutem adaequet: alioquin virtus agentis posset absque ipso ad aliquem effectum terminari, et per consequens eius actio; et sic non esset medium universaliter necessarium ad actionem agentis. Et hoc habet veritatem tam in Deo quam in creatura: cum haec veritas ex rationibus terminorum oriatur. Si enim est medium necessarium ad omnem actionem agentis, oportet ut sine ipso virtus operari non possit. Hoc autem est ipsum virtutem adaequare in ratione instrumenti. Idcirco «etiam in Deo repugnat quod aliquid sit medium omnino necessarium per quod suos effectus producat, et illud medium non adaequat virtutem divinam.
Cum autem dicitur quod virtus divina exhauriri non potest, conceditur. Oportet tamen illud necessarium medium esse tale quod per ipsum tota divina virtus expleri posset si ipsa virtus esset totaliter exhauribilis. Quod cum nulli creaturae convenire possit, cum omnis creatura a divina virtute in infinitum superetur, oportet dicere quod nullum est medium absolute necessarium per quod actio divina ad alia habeat pervenire.
VI. Quinto In qualibet re est aliquis effectus proximus et immediatus Dei: cum in qualibet re sit aliquid quod per creationem causatur, in corporalibus materia prima, in ' rebus incorporeis simplices earum essentiae; solius autem Dei sit creare, ut ostensum est in Secundo. Ergo adest omnibus rebus: praesertim cum ea quae de non esse ad esse produxit, continuo et semper in esse conservet. —
Adverte, ex eo quod inquit hoc loco Sanctus Thomas necesse esse ut causa sit simul cum. suo effectu proximo et immediato, quod illud quod dicit Potentia, q. ru, a. 11, ad 5, scilicet quoniam sufficit quod movens et motum sint simul in principio motus, non intelligitur de movente proximo et immediato, sed de movente principali et primo.
VII. Per hoc autem excluditur error quorundam dicentium Deum 'in aliqua parte mundi determinata esse, puta in primo caelo, et in parte orientis.
Quod tamen sustineri potest si intelligatur quod omnium motionum corporearum principium, secundum naturae ordinem, ab aliqua determinata incipit parte, Deo movente: secundum etiam quod Scriptura, /saiae ult., et in Psalmo, ponit Deum in caelo esse. Praedicta opinio, sic exposita, est Aristotelis, in fine VIII Physicorum .
Addit autem Sanctus Thomas quod, quia etiam in infimis rebus aliquid Deus praeter naturae ordinem operatur, ostendit Deum etiam infimis rebus immediate adesse.
VIII. Quantum ad secundum, excludit Sanctus Thomas ct. init. Comquasdam falsas existimationes. Aliquis enim posset existimare sic Deum esse ubique quasi per locorum spatia secundum partes dividatur. - Hoc autem, inquit, non est verum, sed est totus ubique: cum sit omnino simplex.
Aliquis etiam posset existimare quod esset simplex sicut punctus, — Sed nec hoc, inquit, est verum: sed est indivisibilis tanquam omnino extra genus continui existens. Ideo non determinatur ad locum, magnum. vel parvum, ex necessitate suae essentiae, quasi oporteat eum esse in aliquo loco: sed, cum sit universalis causa essendi, attingit omnia quae sunt in loco suae virtutis immensitate.
Posset ulterius aliquis credere quod ita sit in rebus quasi sit in ipsis mixtus. - At nec hoc, inquit, est verum, cum neque sit forma neque materia alicuius rei: sed est in rebus per modum causae agentis.
IX. Circa existentiam Dei in loco et in aliis rebus, considerandum primo, quod substantiam immaterialem esse in aliquo cum nihil aliud dicat quam coniunctionem quandam et praesentialitatem ad ipsum, sicut multipliciter dicitur aliquid esse coniunctum et praesens alteri, ita multipliciter dicitur una substantia immaterialis in aliqua re esse. In proposito ergo duobus modis contingit unum coniungi et esse praesens alteri. Uno modo, sicut causa coniungitur et adest suo effectui: oportet enim causam et effectum eius proximum simul esse, ut dictum est superius . Alio modo, sicut locatum coniungitur et praesens est loco, inquantum locum replet. Quia ergo Deus est causa omnium rerum, et etiam ipsius loci inquantum res quaedam est, ideo hic dicitur quod Deus est in operibus suis per modum causae agentis. Quia vero est causa omnium quae loca replent, dicitur particulari modo esse ubique et in omnibus locis, inquantum loca sunt: tanquam videlicet replens effective omnia loca. Et hoc significavit cum dixit quod immensitate suae virtutis attingit omnia quae sunt in loco.
X. Considerandum secundo quod, sicut in simultate et contactu corporum, aut locati et loci, duo sunt, scilicet substantia, quae est id quod dicitur esse simul cum altero, et id quo talis substantia dicitur simul cum alia esse, scilicet quantitas: dimensiva; ita in simultate et contactu quo Deus dicitur in rebus esse, duo sunt, scilicet substantia divina, quae est id quod est in rebus; et eius continuata operatio, quae est id quo hoc sibi convenit. Propter hoc saepenumero dicitur a Sancto "Thoma quod Deus, et quaelibet substantia spiritualis, est in loco per operationem : quia videlicet ipsa substantia est id quod est in loco, operatio vero est sibi ratio existendi in loco; sicut substantia corporis continetur loco, dimensio vero est sibi ratio quod a loco contineatur. Et sicut non oportet substantiam corpoream prius esse in loco quam propriis dimensionibus attingat locum, sed utrumque simul est, unum sicut quo, alterum sicut quod; ita non oportet Deum, et substantiam spiritualem, prius esse in loco quam operetur in loco, sed utrumque simul est in loco, substantia sicut quod, operatio vero sicut quo. Licet enim operari praesupponat esse, non tamen operari in loco praesupponit esse in loco, in spiritualibus : sicut, licet quantitas praesupponat substantiam in.qua sit, non tamen quantitatem esse in loco, sive contingere locum, praesupponit substantiam esse in loco, sed e converso.
XI. Considerandum tertio , quod im doctrina Sancti Thomae dubium admodum est. quid nomine operationis intelligat, dum inquit quod substantia intellectualis est in ' loco per operationem. Capreolus enim, in rn dist., quaest. r, Secundi, tenet quod nomine operationis intelligitur non solum vera operatio transiens, sed quaecumque unitio ad caelum, aut praesidentia, aut quodcumque aliud per modum operationis transeuntis in rem corpoream locatam designatum. Et sumit fundamentum ex verbis Sancti Thomae intelligendum non solum motionem, sed quamcumque unitionem qua sua virtute substantia se unit corpori, praesidendo, vel continendo, vel quocumque alio modo.
Alii vero dicunt quod nomine operationis intelligitur alterum istorum trium: scilicet aut continuata exterior operatio; aut continuata attentio cum interruptione exterioris operationis, sicut angeli custodientes homines continue attendunt ut res bene succedat, licet non continua operatione exteriori ibi aliquid agant; aut habitualis applicatio angelis ad operationem, quia scilicet virtus eius sit in ultima dispositione ad opus, et deducta sint omnia impedimenta. Quodcumque istorum affuerit, dicitur angelus esse in loco per operationem. Sumit autem haec opinio fundamentum et ex dictis in illo Quolibeto; et ex eo quod dicitur Prima Parte, q. rm, a. 1, scilicet quod angelus est in loco per applicationem virtutis angelicae ad aliquem locum qualitercumque.
2. Mihi autem, salvo meliori iudicio, videtur quod nulla istarum expositionum sit ad mentem Sancti Thomae. Prima enim videtur ponere quod operatio nihil aliud dicat quam habitudinem ipsius substantiae ad locum. Non video autem quomodo possit esse talis nova habitudo unitionis ad locum in substantia separata, nisi sit aliquod aliud fundamentum novum ad quod sequatur: alioquin dicendum erit quod ipsa substantia angeli est in loco per seipsam, quia ipsa est fundamentum. proximum talis habitudinis. — Nec valet Si dicatur quod habet pro fundamento virtutem talis substantiae. Quia virtus, ut virtus activa, non habet ut uniatur alteri nisi ratione operationis qua alterum contingit aut effective aut formaliter: nihil enim suam virtutem ad alterum applicat nisi agendo in illud.
Secunda autem interpretatio videtur directe esse contra mentem Sancti Thomae Prima Parte, q. cxi, a, 6, ad 3, ubi inquit quod, etsi interdum derelinquat angelus hominem custoditum loco, non tamen derelinquit eum quantum ad effectum custodiae: quia etiam cum est in caelo, cognoscit quid circa hominem agatur, nec indiget mora temporis ad motum localem, sed statim potest adesse. Ex quo patet quod ad hoc ut angelus dicatur esse in aliquo loco, non sufficit ut habeat continuatam attentionem. ad. locum; aut sit proxime dispositus ad operandum ; deductaque sint omnia impedimenta; sed requiritur ut ibi aliquid agat exteriori actione. Unde et II Sent., d. x1, art. 4, ad 5, dicitur quod. angelus, quamvis. non semper sit praesens, potest tamen semper custodire, inquantum effectus eius manet post actionem suam.
3. Propter quod videtur mihi dicendum quod nomine operationis debeat intelligi operatio transiens qua effectus aliquis in loco aut re locata producitur, ita quod angelus ibi est ubi operatur tali operatione. Si autem nulla tali operatione agit in aliquem locum, nullo modo dicitur ibi esse. Unde si nullibi operatur hoc modo, nullibi est. — Non oportet autem sollicitari qua operatione agat in caelum empyreum, aut in aliquem alium locum in quo dicitur esse, Quia sicut non nobis plene cognita est natura angelica, neque caeli empyrei natura, ita nec nobis notae sunt omnes operationes quibus potest aliquid in caelo empyreo et in corporibus operari.
Videtur autem haec interpretatio esse ad mentem Sancti Thomae I Sent, d. xxxvm, q. ur a. 1. Nam, acceptans illam. opinionem quae ait angelum esse in loco per operationem, inquit; Dico quod angelus, et quaelibet substantia incorporea, non potest esse in corpore vel in loco nisi per operationem qua effectum aliquem in eo causat, praesidendo vel ministrando. Et declarans hunc effectum, subiungit quod hoc est conferendo corpori locato, non quidem esse, sed aliquid ad esse superadditum, scilicet vel motum, vel lumen, vel aliquid huiusmodi. Ecce quod nomine operationis intelligit operationem transeuntem qua aliquis effectus causatur in re.
4. Ad id autem quod inquit Sanctus Thomas in . Quolibeto , respondetur quod non illud dicit quasi velit nomine operationis et contactus virtualis intelligi aliud quam veram actionem transeuntem: sed ut daret intelligere nomine operationis non esse solam motionem localem intelligendam, sed omnem operationem transeuntem in corpus, quaecumque sit illa. Nam et substantia praesidens corpori, et illud sua virtute continens, aliquid in illud potest efficere. Similiter omnis unitio qua angelus sua virtute se unit ad corpus, est secundum aliquam operationem transeuntem, licet non oporteat eam esse localem motionem. — Eodem modo intelligendum est quod dicitur in Prima Parte, angelum esse in loco per applicationem suae virtutis qualitercumque .
XII. Sed circa praedicta occurrit duplex dubium. Primum est: Nam secundum doctrinam Sancti Thomae, Angelus non potest transmutare corpora ad formam, sed tantum ad motum localem . Ergo circa corpus non potest habere aliam operationem quam movere localiter. Si ergo non moveat localiter, non poterit dici esse in corpore aut in loco per operationem transeuntem. Cuius oppositum est dictum. E
Secundum est, quia daemones et animae damnatae sunt in inferno; et animae beatae sunt in caelo. Non apparet autem quam operationem ibi habeant.
2. Ad primum respondetur primo, quod dictum Sancti "Thomae intelligitur de transmutatione ad formam omnino materialem, non autem de transmutatione ad formam aliquo modo spiritualem: hanc enim potest angelus producere. Unde Sanctus Thomas loco praeallegato ait quod angelus est in loco inquantum operatur circa aliquod corpus locatum vel motum, vel lumen, vel aliud huiusmodi.
Respondetur secundo quod, licet angelus non possit corpus virtute propria formaliter transmutare, potest tamen hoc virtute divina: ut est de mente Sancti Thomae in Qu. de Daemonibus, art. 9, ad 3 et 12 .
3. Sed non videtur ista responsio ad mentem Sancti "Thomae esse. Nam ipse ubique tenet quod angeli non possunt in imaginationem aliquam speciem imaginatam imprimere, ex hoc quod non possunt corpora secundum formam transmutare. Constat autem quod tales formae habent esse spirituale: cum sint rerum sensibilium intentiones. Ergo responsio nulla.
Respondetur quod, cum dicitur angelum posse causare aliquam formam habentem: esse spirituale, intelligitur quod illud esse sit esse naturale talis formae, non autem quod sit esse intentionale in anima. Nam esse intentionale formae in anima habet causari ab ipsa forma naturale esse habente, tanquam eius similitudo.
4. Ad secundum dubium dupliciter potest responderi. Primo, quod angelus virtute propria habet esse in loco per actionem suam transeuntem: sed virtute superioris potest etiam per passionem ab alio in loco esse. Et ita dicitur esse in igne inferni: quia ille ignis virtute divina ipsum alligatum tenet ne alibi esse et operari possit. Et idem de animabus est dicendum.
Sed quia Sanctus Thomas in IV Sent., dist. xiv , videtur velle quod talis detentio et alligatio existentiam eius in igne sicut in loco praesupponat, ideo secundo responderi potest quod aliquid in ignem agunt, aut scilicet motum, aut aliquid aliud nobis occultum, non possuntque in aliud corpus operari.
Similiter de animabus quae ponuntur in caelo esse, dicendum est quod aliquid ibi operantur, quicquid sit illud.
XIII. Considerandum quarto quod, quia angelus est in loco non situaliter et dimensive, quemadmodum corpus, sed tantum sicut movens in moto et operans in operato; oportet ut secundum modum quo substantia movens, essentialiter a moto distincta, est in ipso, et operans in operato, accipiamus angelum esse in loco. Movens autem non est in moto ratione alicuius quod sit in movente, sed ratione actionis transeuntis in passum, unientis et quodammodo colligantis movens et motum. Ideo et angelum esse in loco, modo sibi per se convenienti, non exigit ut id ratione cuius dicitur esse in loco, sit in ipso angelo, sed requiritur ut sit in moto et passo. Cuius oppositum convenit corpori. Nam quia est in loco situaliter et dimensive tanquam commensuratum loco, oportet ut per quantitatem suam sit in loco, non autem per quantitatem in alio corpore existentem : nihil enim commensuratur alicui primo ratione extrinsecae quantitatis, sed ratione propriae et sibi intrinsecae. Quod ergo dicitur, Deum esse in omnibus rebus tanquam causam agentem, intelligitur quod non est in rebus situaliter et localiter ad modum rei quantae, sed sicut operans est in eo quod operatur, ita quod agere et operari in rebus est ratio praesentialitatis eius ad res. Quod etiam aliquando vocat Sanctus Thomas esse in loco per contactum virtutis .
XIV. Sed circa praedicta duplex occurrit dubium, a divo. Thoma Prima, q. r1 , et I Sent., d, xxxvir , tactum. Primum est, utrum, sicut Deus simul est in pluribus locis, ita angelus in pluribus saltem locis simul esse possit. Facit enim in hac re dubium, praetermissis iis quae ab aliis dicuntur, quia, cum angelum esse in loco nihil aliud sit quam ipsum esse per extrinsecam operationem praesentem loco, ut ex superioribus constat; unum angelum simul esse in pluribus locis continget si in pluribus locis simul operabitur. Hoc autem non videtur impossibile angelo. Ergo videtur quod simul in pluribus locis esse possit. Quod est contra determinationem Sancti Thomae in locis praeallegatis. - Minor probatur. Non minoris virtutis est angelus quam corpus caeleste. Sed caeleste corpus simul in pluribus locis inferioribus operatur, et diversis operationibus : quod patet, quia in diversis locis diversos effectus producit. Ergo multo magis hoc potest angelus.
Secundum est , utrum in uno et eodem loco simul esse possint plures angeli. Et videtur quod sic. Quia unus homo videtur a pluribus daemonibus obsideri : dicitur enim de illo obsesso qui narratur curatus a Domino, quod in ipso erat daemonum /egio. Hoc autem est contra determinationem Sancti Thomae ubi supra.
XV. Ad evidentiam primi dubii, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae in locis adductis, quod non inconvenit loca quae particulatim et divisim considerata sunt plura, simul sumpta in comparatione ad unam virtutem se habere tanquam unum totalem locum constituentia: sicut plures domus et plures vici unam civitatem constituunt. Dicitur ergo, de mente Sancti Thomae, quod unus angelus non potest esse simul in pluribus locis ut plura sunt, idest inquantum accipiuntur ut duo loca totaliter distincta, quia ab una virtute finita non potest nisi una operatio provenire simul, et consequenter nisi unus effectus: sed bene potest esse in pluribus locis per modum unius loci, ut scilicet unum totalem locum constituunt; sicut potest angelus omnia unius civitatis loca simul destruere, inquantum operationi angeli tota civitas pro uno loco et adaequato et totali respondet. Potest enim angelus in loco magno esse, et in loco parvo, et simul in pluribus locis, dummodo possint ut unum locum integrantia aliquo modo accipi.
2. Ad argumentum in oppositum, negatur quod caelum per unicam virtutem possit immediate operari in pluribus locis. Potest quidem per plures virtutes in pluribus partibus caeli, puta in pluribus stellis, existentes, plures operationes producere, et in pluribus locis ut plura sunt, operari: sed per unicam virtutem hoc non potest.
Cum autem probatur quia in diversis locis diversos effectus producit: — dicitur quod illos effectus non producit immediate, sed mediante uno effectu quem in pluribus locis ut unum locum constituunt, immediate producit; puta, mediante lumine aut calore, aut aliquo huiusmodi. Nam primus et immediatus effectus unius virtutis caelestis in diversis subiectis diversam accipit limitationem, ut inde diversi effectus possint provenire: sicut virtus causae universalis in causa particulari limitationem accipit. Angelus autem non dicitur esse eo modo quo est in loco, nisi ubi immediate operatur. Ideo, licet in pluribus locis possit mediate operari, sicut et caelum, non tamen propter hoc dicitur simul in pluribus locis esse.
XVI. Ad secundi dubii evidentiam, considerandum primo, quod plures angelos simul esse in uno loco, dupliciter potest intelligi: uno modo, formaliter; alio modo, materialiter. Nam cum angelus non sit in loco nisi per operationem qua producit aliquid in loco, locus materialis angeli est illa res quae est locus, aut in loco, absolute et secundum se considerata: locus vero formalis est ipsa res quae est locus, ut effectus operationis angelicae in se habet. Ideo plures angelos esse simul in uno loco materialiter sumpto, est ipsos in una re locata, aut in una re quae est locus, absolute sumpta, simul operari. Ipsos autem simul esse in uno loco formaliter sumpto, est in uno materiali loco unum et eundem numero effectum producere.
Considerandum secundo, quod plures angelos simul producere unum et eundem effectum, dupliciter intelligi potest: uno modo, quod quilibet ipsorum sit causa per se sufficiens totalis et immediata; alio modo, quod quilibet ipsorum se habeat ut causa insufficiens et partialis, sicut se habent plures trahentes navem ad unum navis tractum.
2. Dicitur ergo primo, quod plures angelos esse simul in uno loco materiali non est impossibile. Nam nulla est ratio quare in unam et eandem rem non possint plures angeli, diversis operationibus diversos effectus producendo, operari: quia nec hoc aliis causis repugnat. Ostensum est enim supra angelum esse in loco non solum per motum localem, sed etiam per alios effectus.
Dicitur secundo, quod plures esse simul in uno loco formaliter tanquam causas partiales immediatas eiusdem numero effectus, non est quidem impossibile, cum etiam hoc aliis causis convenire possit: videtur tamen inconveniens, praesertim de angelis qui ex divina ordinatione operantur in loco. Nam, cum unus sufficiat effectum ad quem mittitur per se solum, aut virtute propria aut virtute divina, producere, superfluum videtur ut duo ad unum effectum tanquam partiales et insufficientes causae concurrant.
Dicitur tertio, quod plures angelos esse simul totaliter et adaequate in pluribus locis; hoc est, quod unum et eundem numero effectum simul in eodem loco producant tanquam immediatae causae et totales ipsius, est simpliciter impossibile, apud divum Thomam et apud Aristotelem, Quod enim ista sit mens Sancti Thomae, patet Prima Parte, loco allegato , et I Sent., ubi expresse ponit quod zmpossibile est ut duae causae completae sint immediate unius et eiusdem rei. Idem etiam expresse tenet V Metaph., cap. de Causa. - Quod vero sit etiam de mente Aristotelis, patet II PAy's., text. 3o , et V Metaph., cap. de Causa , ubi, postquam dixit quod eiusdem contingit esse multas causas, ut statuae artem statuificam et aes, subiungit: sed non eodem modo, sed hoc quidem sicut materia, illud autem ut unde motus. — ldem tenet Com- mentator II Phys., et V Metaph., exponendo illa verba, sed non eodem modo. — Hoc est etiam de mente Themistii et Alberti in eisdem locis.
Ratio autem huius est, tum quia, si unus effectus numero a pluribus causis totalibus eiusdem generis et eiusdem ordinis proveniret, effectus per se et determinatus non haberet causam determinatam. Nam si ab una causa procedit, et ab alia etiam potest procedere simul, sequitur quod prima non est per se et determinata eius causa: causa enim sine qua effectus aliquis esse potest, non est illius effectus per se et determinata causa. — Nec valet dicere quod dependet ab utraque ut sunt unum. Quia illas causas esse unum in causando, si quaelibet est per se sufficiens et totalis causa, non tollit quin effectus absque quacumque illarum per se sumpta possit esse, Et per consequens relinquitur quod nulla illarum sit per se et determinata causa ipsius.
XVII. Sed contra hanc determinationem duplex occurrit dubium. Primum est absolute contra illam probationem, Unus effectus non potest esse a pluribus causis immediatis eiusdem generis totalibus. Nam fingamus duo corpora lu"minosa eiusdem rationis et virtutis, aeque proxima alicui secundum se totum, medio primo illuminabili perfecte, idest in summo, a quovis eorum, — aut etiam, ut tollatur -omnis calumnia, per Dei potentiam ipsa corpora luminosa in eodem loco ponantur: quaeritur utrum tale medium illuminabitur ab altero illorum corporum tantum, aut ab utroque? Non ab altero tantum: quia non apparet ratio quare magis ab uno quam ab altero debeat illuminari. Ergo ab utroque. Sed utrumque illorum est causa sufficiens et totalis illius effectus. Ergo etc.
Secundum dubium est contra principale propositum. Ponamus quod unus angelus velit in uno instanti aliquem effectum. producere; et eundem effectum unus alius angelus in eodem instanti producere velit ; sitque unusquisque illorum sufficiens ad talis effectus productionem per se sumptus; et unus illorum cogitationem alterius circa productionem ignoret: - tunc arguitur sic. Unusquisque illorum in illo et eodem instanti applicabit virtutem suam et suam volitionem ad illum effectum. Ergo unusquisque ipsorum illum producet. Et est unusquisque sufficiens et totalis causa talis effectus. Ergo plures angeli simul erunt in eodem loco formali totaliter. Cuius oppositum est dictum.
2. Ad primum istorum dicitur quod aut a nullo illorum corporum tale medium illuminabitur: aut ambo concurrent ad illum effectum tanquam causa partialis, ita scilicet quod neutrum secundum totam suam virtutem aget, sed secundum partem virtutis. Nam cum unumquodque ipsorum ad productionem illius effectus inclinetur per se, unum alteri repugnabit, tanquam suae causalitatis impeditivo. Et ideo necesse erit aut ut nullum ipsorum agat, uno alterum omnino prohibente: aut ut neutrum sua virtute totaliter utatur, sed ambo ad illum effectum tanquam partiales causae concurrant.
3. Ad secundum dicitur primo, si loquamur de angelis beatis, quod nullus ipsorum circa corporalia operatur nisi ex ordinatione divina: ut videtur velle Sanctus Thomas I Sent. d. xxxvnu. Et ideo casus non est possibilis, nisi supponeremus Deum impossibile praecipere.
Dicitur secundo, si loquamur de duobus angelis malis, aut etiam de duobus bonis considerata in ipsis sola virtute naturae, quod aut nullus illorum operaretur, uno alterum impediente: aut partialiter ad illum effectum concurrerent, ut de corporibus luminosis dicebatur. Licet enim cogitatio unius angeli non sit alteri manifesta quandiu manet in ipso solum, cum primum tamen ad aliquod extrinsecum applicatur, cognosci potest. Et ideo se mutuo impedirent: sicut duo homines se aliquando impediunt a productione alicuius effectus, uno alteri repugnante.
XVIII. Sed adhuc remanet dubium. Nam, cum angelus in instanti aliquem effectum producere possit, applicet unusquisque istorum angelorum suam virtutem ad passum in uno et eodem instanti: - si unus alium impedit, quaeritur quando impedit? Aut enim impedit ante instans applicationis virtutis; aut in illo instanti; aut in tempore vel in instanti sequenti. Non ante instans applicationis virtutis: quia tunc uni angelo non est nota alterius cogitatio. Non in ipso instanti : quia in ipso producit applicando virtutem, cum in instanti producat, in talibus autem simul sit produci et productum esse; non potest autem impediri quin effectus producatur quando iam productus est. Non etiam in instanti aut tempore sequenti: cum iam in praecedenti instanti fuerit productus. Ergo nullo modo unus alium impediet.
2. Respondetur quod unus alium impediet in instanti applicationis virtutis: non quidem applicationis existentis in executione in illo instanti; sed quae esset nisi impediretur. Unus enim impedit alterum ne applicetur virtus passo per actualem productionem effectus, in illo instanti in quo effectum imperat: nam in instanti talis imperii proveniret effectus nisi impediretur.
Cum arguitur, quia in illo instanti producitur effectus per applicationem virtutis: - negatur. Nullum enim instans est in quo tunc sit actualis applicatio virtutis agendo, sed tantum est instans in quo esset talis applicatio nisi impediretur.
XIX. Sed adhuc remanet dubium. Nam, cum angelus agat per voluntatem, a virtute ipsius non provenit nisi quod ipse vult evenire. Sed in illo instanti nullus ipsorum vult alterum impedire: cum unus de alio non cogitet quando effectum imperat, sed tantum velit effectum producere. Ergo nullo modo unus illorum impedit alium in instanti in quo productio effectus imperatur.
2. Dicitur primo quod, licet a virtute angeli non proveniat per se nisi quod ipse vult evenire, potest tamen per accidens aliud evenire, dum eius voluntati resistitur ne effectus intentus eveniat.
Dicitur secundo, quod unus angelus in tali casu dicitur alium impedire, non ex parte ipsius angeli, virtutem scilicet eius debilitando et diminuendo ; sed tantum ex parte passi, reddendo scilicet ipsum indispositum ad susceptionem effectus ab illo. Quod est formaliter, non autem active impedire: iuxta ea quae dicit Sanctus Thomas IV Sent., d. xvu, q. 1, art. 5, qu 1, ad 2. Nam ex dispositione ultima et praesentia unius angeli potentis aliquem effectum totaliter producere in passum, redditur passum indispositum et impotens ad suscipiendum illum effectum ab alio angelo tanquam a totali causa. Et ideo, si uterque angelus sit ultimate dispositus ad producendum illum effectum pro uno et eodem instanti, uterque illorum indisponet formaliter passum ad suscipiendum eundem effectum ab alio. Et sic a nullo producetur.
XX. Ad rationem principalem huius dubii, dicitur quod, cum angelus per suam operationem possit esse in loco magno et parvo, et etiam in loco indivisibili, secundum doctrinam Sancti Thomae ; quando in uno corpore sunt multi daemones, non dicuntur esse plures in unodoco proprio, sed in pluribus locis propriis, inquantum unus in:una parte corporis et alius in alia operatur, hominem excruciando, vel aliquid aliud agendo.
XXI. Contra fundamentum principale conclusionis, scilicet quod ideo Deus est in omnibus rebus quia rebus omnibus dat esse et illas conservat , arguitur ex dictis Scoti I Sent., dist. xxxvii . Primo. Soli convenit agere ubi non est : quia generat mineram in visceribus terrae, vel aliquod mixtum, et ibi non est. Et hoc agit sua forma substantiali: quia non-substantia non potest generare substantiam. Ergo ex operatione Dei in rebus non potest argui quod sit in rebus.
Secundo. Quod agens creatum non possit agere in aliquod distans nisi prius agat in propinquum, hoc non est nisi aut quia concurrunt in ipso agente duae potentiae activae subordinatae, quarum una habet proximum pro passo proportionato, alia vero habet reliquum passum remotum proportionatum ; aut propler defectum virtutis agentis, ex quo provenit quod prius producat formam imperfectiorem quam perfectiorem. Sed nulla harum conditionum in Deo reperitur: cum sit omnipotens. Ergo potest agere in distans.
Tertio. Voluntas aeque potest velle distans sicut propinquum. Sed Deus omnipotens causat suo velle quicquid vult. Ergo potest etiam causare aliquid distans.
Quarto. Non oportet praeintelligere Deum in aliqua parte universi ut ibi aliquid causet, sed magis e converso quod prius sit ibi secundum potentiam ubi prius aliquid causet. Ergo, licet per impossibile non esset ibi praesens secundum essentiam, posset tamen ibi causare. — Probatur antecedens. Quia ante mundi creationem. praesentia immensitatis non. praeexigebatur praesentiae potentiae ut potentia est: immo potentia prius habuit terminum suum quam esset praesentia secundum essentiam.
XXII. Ad evidentiam horum, considerandum est quod universaliter quidem verum est inter agens et passum oportere esse aliquem contactum virtutis: non enim est intelligibile quod unum agat in aliud, et quod illud sua virtute non contingat. Agens autem contingere sua virtute passum, est agens in ipsum passum operari, Sed quia contingit agens operari in unum immediate, sicut manus movet baculum; et operari in aliquod mediante altero, sicut manus mediante baculo movet lapidem: ideo contingit agens aliquid sua virtute contingere immediate, aliquid vero mediate, scilicet mediante aliquo eius virtutem ad passum deferente. Sicut autem in contactu quantitativo unum: non potest alterum immediate tangere quin substantia eius illi sit immediata, ita impossibile est quod unum: sua virtute aliud immediate contingat, non mediante aliquo eius virtutem deferente, quin illi immediata sit eius substantia. Sed sicut alius est contactus quantitativus et alius est contactus virtutis, ita alia est immediatio substantiae secundum contactum quantitativum, et alia secundum contactum virtutis. Secundum enim contactum quantitativum attenditur immediatio secundum situationem, ita videlicet quod inter duas substantias situatas non mediat alia substantia situata. Secundum vero contactum virtutis attenditur immediatio non situationis, cum aliquando agens non subsit situi; puta agens spirituale; sed actuationis patientis ab agente, ita scilicet quod inter agens et patiens non mediat aliud agens a: quo ipsum patiens actuetur; et haec dicitur immediatio causalitatis. Sicut autem immediatio sive simultas quantitatum est ratio immediationis situalis substantiarum quae illis quantitatibus subsunt, et ex earum immediatione immediatio situalis substantiarum arguitur; ita immediatio actionis agentis in passum et receptionis patientis ab agente, est ratio immediationis agentis et patientis secundum causalitatem, et ex illarum immediatione arguitur agentis et patientis immediatio. Quod si agens sit spirituale, et per consequens non determinatum situ, non tantum potest dici agens esse immediatum passo, sed etiam in illo esse, tanquam videlicet ipsum per modum efficientis immediate actuans, et ibi existens ubi est ipsum passum, ut dicitur I Sent., d. xxxvn , art. 1.
Attendendum tamen quod substantiam spiritualem ibi esse ubi est id in quod agit, sive esse in eodem situ ubi est illud, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod informetur situ et illi commensuretur, sicut et corpus in quod agit. Et hoc non est verum: quia situi et loco sola habentia quantitatem commensurantur. — Alio modo, per indistinctionem, quia videlicet non est distincta et separata a loco et situ illius corporis; et etiam' per causalitatem, et per causalitatis praesentiam; causalitatis dico actualis, non autem potentialis tantum. Et hoc modo intelligitur esse ubi est corpus in quod agit.
Ex his patet quod impossibile est aliquid agere immediate in aliquod passum quin illud sit immediate et simul cum illo immediatione causalitatis, et per indistantiam loci. Si enim ab ipso distantia causalitatis distaret, iam non esset immediate agens: quia inter ipsum et passum mediaret aliud agens.
2. De hac ergo simultate, quae scilicet est secundum contactum virtutis et secundum immediationem causalitatis, loquitur Sanctus Thomas cum dicit Deum esse in omnibus rebus: non autem de simultate situali, cum substantiae immateriali non' conveniat situari, proprie loquendo, eo quod careat quantitate. Haec autem simultas, sive existentia Dei in rebus, nihil aliud formaliter importat quam Aabitudinem praesentiae Dei ad res creatas, operationem qua in ipsis immediate operatur concomitantem : sicut praesentialitas et immediatio situalis duarum substantiarum. im- portat habitudinem praesentiae unius ad alterum, immediationem situum. et quantitatum concomitantem. Et similiter est de existentia cuiuslibet substantiae separatae in loco: non enim est in omni loco quem sua. virtute contingit, sed in illo in quem immediate operatur. Scotus autem instat contra Sanctum Thomam ac si poneret Deum aliquo. |situ contineri, et non posse agere nisi in id quod est sibi propinquum secundum situm. Quod longe alienum est a mente ipsius, ut patuit.
3. Utrum autem unum corpus possit immediate agere in aliquod distans ab. eo secundum situm: — dicitur quod non, de mente Aristotelis, VII Physicorum . Huius autem ratio est quia, sicut virtus corporis, ut sic, est virtus materialis et in quanto. recepta, et sine corpore exerceri non potest; ita et contactus virtutis inter corpora non potest esse sine contactu quantitativo et materiali, Sicut enim se habet virtus ad quantitatem, ita videtur se habere contactus illius virtutis ad contactum secundum quantitatem. :
Ad primum quidem, negatur antecedens. Est enim fal-- sum, ut patuit: sive intelligatur de immediatione secundum situationem, sive de immediatione secundum causalitatem..— Ad probationem dicitur quod ea quae in visceribus terrae virtute. solis generantur, non immediate generantur a sole; sed mediate: inquantum sol prius agit in corpora sibi propinqua, et illis mediantibus defertur virtus solis ad terrae viscera. - Cum autem dicitur quod non-substantia non potest generare substantiam: hoc quidem verum est tanquam principale agens, sed quod hoc agat tanquam instrumentum substantiae, non inconvenit; calor enim naturalis in animalibus generat carnem instrumentaliter, inquantum videlicet est instrumentum animae.
Ad. secundum, negatur maior. Ex alio enim potest illud provenire. Nam si loquamur de simultate et distantia secundum causalitatem, de qua loquimur in proposito, illud provenit ex ipsa ratione immediati agentis. Nam si agens ageret in distans secundum causalitatem, iam non esset immediate agens, ut patuit. — Si vero loquamur de simultate et distantia secundum situationem, hoc provenit ex conditione virtutis corporeae. Quia enim, ut diximus, est virtus materialis et recepta in quanto, sibi convenit ut nullum corpus immediate contingat nisi illa se quantitative tangant.
Ad tertium dicitur primo quod voluntas divina non potest velle aliquid distans a Deo: quia ab ipso nihil neque secundum situm localem distat, cum non sit situatus ; neque secundum distantiam causalitatis, modo praeexposito, cum nihil sit in rerum natura quod non immediate a divina actione attingatur. Unde Prima Parte, q. vir, a. 1, ad 3, ait Sanctus Thomas quod Aoc ad maximam Dei virtutem pertinet quod. immediate in omnibus. agit, et ideo nihil est ab eo distans.
Ad quartum, negatur consequentia. Licet enim oporteat praeintelligere Deum operari in aliquo, quantum ad nostrum modum intelligendi, antequam sit secundum essentiam praesens, inquantum operari est ratio quod Deus sit in re aliqua; non sunt tamen separabilia secundum rem, sed unum necessario alterum concomitatur. Non enim omne prius potest esse absque posteriori: praesertim quando est naturalis sequela ad alterum, et unum est ratio alterius. Sicut, quia simultas et contactus quantitatis substantiae corporeae est ratio simultatis substantiae, si removeretur contactus quantitatis, removeretur simultas situalis substantiae corporeae; et, licet simultas quantitatis sit prior secundum intellectum substantiae corporeae simultate, posito tamen contactu et simultate quantitatum, necesse est poni substantiarum quae illis quantitatibus substant simultatem; ita in proposito, cum relationis praesentiae Dei ad creaturam ratio sit operatio ipsius in creaturam, non potest operatio divina a tali praesentialitate essentiae separari.
On this page