Caput 74
Capitulum 74
QVARTUM dubium est: quia, posita divina providentia, videtur excludi casus et fortuna. Quod enim est provisum, non est fortuitum aut casuale: cum ista praeter intentionem agentis eveniant. Si ergo omnia quae in universo contingunt, sunt provisa, sequitur quod nihil erit casuale et fortuitum.
I. Ad hoc autem removendum, ponit Sanctus Thomas hanc conclusionem: Divina providentia non subtrahit a rebus causam et fortunam
Probatur primo. Si non provenirent aliqua a casu et fortuna, non provenirent aliqua in minori parte. Ergo omnia ex necessitate acciderent. Sed hoc est contra rationem divinae providentiae, ut superius est ostensum. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia fortuna et casus dicuntur in iis quae in minori parte accidunt. — Prima vero consequentia probatur. Quia ea quae sunt contingentia ut in pluribus a necessariis differunt hoc solo quod possunt in minori parte deficere
2. Attende, circa primam consequentiam et eius probationem, quod, cum tria sint effectuum genera: quaedam scilicet quae semper a sua causa proveniunt, quae necessaria dicuntur; quaedam quae pro maiori parte eveniunt, sicut effectus causarum naturalium inferiorum, quae dicuntur contingentia ut in pluribus; quaedam vero quae raro et pro minori. parte eveniunt a sua causa, sicut monstra, quae dicuntur raro contingentia:- si removeantur raro contingentia, removeri necesse est et contingentia ut in pluribus, quia raro contingentia proveniunt ex eo quod aliquae causae a suis producendis etfectibus impediuntur aliquando, sed raro; ex eo autem quod causa aliquando impeditur sed raro; sequitur quod pro maiori parte suos effectus producat. Et sic quod sint contingentia ut in pluribus, sequitur necessario ex eo quod ponuntur contingentia ut in. paucioribus, et e converso. Ideo etiam, uno remoto, removetur et reliquum, et e converso: sicut in convertibilibus accidit. Remotis autem contingentibus ut in paucioribus et contingentibus ut in pluribus, sequitur illa sola esse in entibus quae semper eveniunt, quae dicuntur ex necessitate evenire. Ideo optime infert Sanctus Thomas, si nihil evenit in minori parte, quod omnia eveniunt de necessitate.
3. Sed occurrit dubium. Posset enim aliquis dicere quod praeter contingentia ut in pluribus et contingentia ut in paucioribus, sunt etiam contingentia ad utrumlibet, ut sunt ea quae a voluntate procedunt. Ideo, quamvis ponatur nihil esse a casu et in minori parte, et per consequens nihil esse pro maiori parte, non sequitur quod omnia sint ex necessitate, sed poterunt aliqua esse ad utrumlibet contingentia.
Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae II Phy's., lect. 8; et est de mente Averrois ibidem, commento 48; quod ex causa contingenti ad utrumlibet nihil provenit nisi per aliquid determinetur ad unum: cum sit in potentia. Ideo, ut possit in actum exire et effectum aliquem producere, oportet quod aut pro maiori parte illum producat, aut in minori parte. Et sic oportet ut effectus proveniens a causa quae est ad utrumlibet, secundum se considerata, aut in maiori parte proveniat aut in minori: et nullus sit effectus ad utrumlibet contingens ut natus est in actum educi, cum non proveniat ab ea nisi inquantum determinata est ad unum; a causa enim ad utrumlibet, inquantum ad utrumlibet est, nullus potest effectus provenire. Propterea optime sequitur, si nihil evenit in maiori parte, et nihil in minori parte, quod omnia semper de necessitate eveniant.
II. Secundo. Contra rationem providentiae esset si res providentiae subiectae non agerent propter finem : cum providentiae sit omnia ordinare in finem. Esset etiam contra perfectionem universi, si nulla res corruptibilis esset, et nulla virtus potens deficere. Ergo et, si non essent aliqua casualia, contra rationem. providentiae et contra perfectionem universi esset, — Probatur consequentia. Quia ex eo quod aliquid agens propter finem deficit ab eo quod intendit, sequitur aliqua casu contingere.
III. Tertio. Ex ordine divinae providentiae et dispositionis multitudo et diversitas causarum provenit. Supposita vero causarum dispositione , oportet quandoque unam per alteram impediri vel iuvari ad effectum producendum. Ex concursu autem plurium causarum contingit aliquid casualiter evenire, dum finis non intentus provenit: ut inventio debitoris ab eo qui vadit ad forum non ob hanc causam. Ergo divina providentia non excludit casualia.
Adverte quod ex concursu plurium causarum contingit aliquid casualiter evenire per comparationem ad aliquam illarum causarum concurrentium, aut per comparationem ad utramque, dum aliquid evenit praeter intentionem aut unius illarum aut utriusque: sicut, cum aliquis vadit ad forum ut inveniat debitorem, debitor autem ad forum vadit non ut inveniatur a creditore, sed ut aliquid emat, inventio debitoris a creditore est casualis per comparationem ad debitorem tantum, quia praeter eius intentionem evenit; cum autem a domino mittuntur duo servi ut sibi obvient illis hoc ignorantibus, concursus duorum servorum non intendentium sibi obviare, est respectu utriusque casualis. Per comparationem autem ad superiorem causam ordinantem con- cursum talium causarum, et effectum ex earum concursu provenientem, non dicitur concursus ipse, aut effectus inde proveniens, casualis esse: cum non sit praeter eius intentionem, sed sit intentus. Propter quod dicit Sanctus Thomas Prima, q. xxt, a. 2, ad. 1, quod respectu causae universalis nullus effectus dicitur casualis: cum nihil ab eius ordine subtrahi possit.
2. Sed occurrit dubium. Videtur enim Sanctus Thomas dicere contradictoria, cum ait evenire aliquid casualiter dum finis non intentus provenit. Nam de ratione finis est quod sit intentus: est enim cuius gratia aliquid fit. Ergo repugnat quod aliquid sit finis, et tamen non sit intentum.
Respondetur quod finis dupliciter accipi potest: uno modo, materialiter, quantum scilicet ad ipsam rem absolute quae terminat actionem; alio modo, formaliter, scilicet pro re quae terminat actionem ut habet rationem causae finalis. Secundo modo, repugnat quod aliquid sit finis, et non sit intentum. Primo vero modo, non repugnat. Et sic intelligitur dictum Sancti Thomae: nam constat quod effectus fortuitus, inquantum huiusmodi, non est finis actionis quam terminat nisi materialiter.
IV. Quarto. Ad perfectionem rerum requiritur quod non solum sint entia per se, sed etiam entia per accidens. Ergo ad perfectionem earum requiritur quod sint etiam causae quaedam per accidens. Ergo non est contra providentiam, quae rerum perfectionem conservat, quod aliqua fiant a casu.
Probatur antecedens, Quia, cum res non habeant in.sua substantia ultimam perfectionem, oportet ut aliquam per accidentia consequantur, et per plura quandoque. Ex hoc autem sequitur esse ens per accidens: cum subiectum et accidens, et etiam plura accidentia unius subiecti, sint unum et ens per accidens. — Prima vero consequentia probatur. Quia, cum quod non est, non possit esse alicuius causa, oportet ut secundum quod unumquodque se habet ad esse, ita se habeat ad hoc quod sit causa. Et per consequens quod secundum diversitatem ordinis in entibus sit diversitas etiam ordinis in causis. - Secunda vero consequentia probatur. Quia ea quae ex causis aliquibus procedunt per accidens, dicuntur a casu accidere vel a fortuna.
2. Circa assumptum ad probationem secundae consequentiae dubium occurrit. Quia non videtur universaliter verum ea quae ex causis per accidens eveniunt, esse a casu vel a fortuna. Cum enim dicimus quod musicum aedificat; non dicimus domum fieri a casu aut a fortuna: et sic de multis aliis. d
Respondetur quod non est intentio Sancti Thomae dicere omnia quae per accidens eveniunt, a casu esse aut a fortuna: sed quod aliqua quae per accidens eveniunt ex aliquibus causis, quae scilicet sunt praeter intentionem agentis et in minori parte coniunguntur effectui per se, a casu et a fortuna proveniunt. T
V. Circa istam propositionem, Unumquodque, sicut se habet ad esse, ita se habet ad hoc quod sit causa, dubitatur. Nam album habet esse per accidens, et tamen est per se causa disgregationis visus. — Multae etiam aliae sunt causae quae habent esse per se, et tamen sunt causae per accidens alicuius praeter earum intentionem evenientis.
Respondetur quod ista propositio intelligitur quod omnis causa talem modum causalitatis habet, qualem modum habet essendi, ita quod sibi proportionaliter respondent modus causandi et modus essendi causae. Et intelligitur de esse non quocumque, sed de eo secundum quod rei attribuitur causalitas. Si enim illud esse conveniat rei per se, et causalitas sibi conveniet per se: si autem illi conveniat per accidens, et causalitas sibi per accidens conveniet. Et sicut dicitur de istis modis per se et per accidens, ita intelligitur de aliis modis essendi et causandi: puta de primo et secundario, de quo et quod. 3
2. Cum autem dicitur primo, quod album habet esse per accidens, et tamen per se disgregat: — dicitur quod nomine albi duo possumus intelligere: scilicet aut ipsam albedinem, secundum quod habet esse in subiecto; aut ipsum subiectum albedine informatum, puta lignum aut parietem. Si ipsam albedinem intelligamus, negatur quod habeat esse per accidens, tanquam videlicet sit quoddam ens per ac- cidens: immo est ens per se, ut ens per se opponitur enti per accidens, non autem ut opponitur enti in alio; est enim natura quaedam, ad unum genus et ad unam speciem determinata. Et similiter est per se causa disgregationis: quia ista propositio est per se, Album disgregat. - Si autem intelligamus subiectum albedine informatum, ut dicamus quod lignum aut paries disgregat: sic dicitur quod album per accidens disgregat, non autem per se. Sicut enim album per accidens praedicatur de ligno, ut patet V Metaph., cap. de Ente, ita et disgregare per accidens de ipso praedicatur. Et sic lapis habet esse album per accidens, et per accidens disgregationem visus causat: quia hoc facit inquantum accidit sibi esse album.
3. Cum secundo dicitur quod causae multae per se habentes esse, sunt causae per accidens: — negatur, loquendo de esse ratione cuius sibi causalitas attribuitur. Sicut enim fodiens sepulcrum per accidens invenit thesaurum, et dicitur causa illius inventionis per accidens, ita habet aliquod esse per accidens ratione cuius ista causalitas sibi per accidens attribuitur: hoc enim sibi convenit inquantum est inventivus thesauri, esse autem thesauri inventivum accidit fodienti sepulcrum inquantum huiusmodi; ista enim propositio, Fodiens sepulcrum est inventivus thesauri, per accidens est. Similiter in aliis causis per accidens, semper causalitas consequitur aliquod ens per accidens: scilicet praedicationem per accidens alicuius de eo cui attribuitur causalitas. Sic enim ab Aristotele accipitur ens per accidens V Metaph. , quando scilicet unum de altero per accidens praedicatur. Et hoc sive accipiatur per accidens ex parte causae tantum, quando scilicet id quod accidit causae per se, dicitur causa per accidens; sive accipiatur ex parte effectus, quando videlicet aliquid non intentum coniungitur effectui per se; nam etiam tunc oportet aliquid praedicari per accidens de causa per se alterius effectus, ex quo causae illi talis effectus per accidens attribuatur.
VI. Quinto. Ad ordinem divinae providentiae pertinet ut sit ordo et gradus in causis. Sed quanto aliqua causa est superior, tanto est maioris virtutis, et per consequens ad plura eius causalitas se extendit. Ergo ordo divinae providentiae exigit ut causa superior sit quae ad plura se extendat quam causa inferior. Ergo etiam exigit quod aliquid eveniat praeter intentionem causae inferioris et particularis. Ergo et quod sit casus et fortuna.
Probatur secunda consequentia. Quia, cum nullius causae intentio se extendat ultra virtutem eius, quia esset frustra, utpote non potens adimpleri per ipsam causam; intentio causae particularis non se extendit ad omnia quae contingere possunt, scilicet ex superiori causa; et per consequens aliqua evenire possunt praeter eius intentionem. — "Tertia vero consequentia probatur. Quia ex hoc contingit aliquid casualiter vel fortuito, quod aliqua praeter agentium intentionem eveniunt.
On this page