Caput 75
Capitulum 75
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas in communi divinam providentiam ad omnium esse, omniumque operationes se extendere, vult particulariter demonstrare quoniam etiam ad singularia contingentia se extendit . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quod sub divina providentia haec singularia cadunt; secundo, quod immediate, capite sequenti,
I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Divina providentia. pervenit usque ad singularia generabilium et corruptibilium. :
Probatur primo. Providentiae non repugnat neque contingentia, neque casus et fortuna, neque voluntarium, ut ostensum est. Ergo nihil prohibet horum esse providentiam, sicut incorruptibilium et universalium. — Probatur consequentia. Quia non videtur horum non esse providentiam nisi propter aliquod illorum, in quibus solum corruptibilia ab incorruptibilibus differunt et universalibus corruptibilium, de quibus dicunt providentiam esse: — illi videlicet qui negant horum singularium esse providentiam.
Secundo. Deus horum notitiam habet, ut superius est ostensum. — Neque non potest ipsorum curam habere: cum eius potentia sit infinita. - Neque haec singularia gubernationis capacia non sunt: cum videamus ea et industria rationis gubernari, ut homines; et per industriam naturalem, ut apes et bruta. - Neque Deus non vult ipsa gubernare: cum voluntas eius universaliter sit omnis boni; bonum autem eorum quae gubernantur, in ordine gubernationis maxime consistat. — Ergo etc.
Probatur consequentia. Quia, si Deus istorum providentiam non haberet, esset propter alterum praedictorum.
Tertio. Causae secundae, in hoc quod causae existunt, divinam similitudinem consequuntur. Sed ipsae eorum quae producunt curam habent: ut patetin animalibus. Ergo et Deus. Sed Deus est omnium istorum particularium causa. Ergo etc.
Quarto. Deus in rebus creatis non ex naturae necessitate agit, sed per voluntatem et intellectum. Ergo suae providentiae subduntur omnia quae ab ipso aguntur. Ergo et haec singularia, et motus et operationes. — Probatur prima consequentia, Quia ea quae per voluntatem et intellectum aguntur, curae providentis subduntur, quae in hoc consistere videtur quod per intellectum aliqua dispensentur. — Secunda vero probatur. Quia Deus in omnibus causis secundis operatur, et omnes effectus in ipsum reducuntur sicut in causam.
II. Quinto. Si Deus universalia tantum curat, sequitur quod stulta et imperfecta sit eius providentia. Quia stulta est providentia alicuius qui non curat ea sine quibus ea de quibus curam habet, esse non possunt. Constat autem quod, si omnia particularia deficerent, universalia eorum remanere non possent.
Si dicatur quod horum singularium Deus curam habet usque ad hoc quod conserventur in esse, non autem quantum ad alia: — contra arguitur. Quia omnia alia quae circa singularia accidunt, ad eorum conservationem vel corru- ptionem ordinantur. Ergo, si Deus eorum conservationem curat, etiam de omnibus circa ipsa contingentibus curam habet. ,
Si dicatur quod sola cura universalium sufficit ad particularium conservationem in esse, quia cuilibet speciei provisa sunt ea per quae individuum illius speciei potest conservari in esse, ut patet in animalibus; et utilitates horum non deficiunt nisi in minori parte; et sic non possunt omnia individua deficere, licet aliquod individuum deficere possit: — secundum hanc rationem, omnia quae circa individua accidunt, providentiae subiacebunt: quia singularibus alicuius speciei nihil potest accidere quod non reducatur aliquo modo ad principia illius speciei; vel scilicet tanquam alicuius illorum conservativum, vel tanquam corruptivum. Ergo etc.
III. Sexto. Ad providentiam pertinent et finis, et ea quae sunt ad finem. Ergo et universalia et singularia.
Consequentia vero probatur. Quia particularia sunt propter naturam universalem. Quod ratione quidem ostenditur: quia in comparatione rerum ad finem talis ordo apparet quod accidentia sunt propter substantiam, ut scilicet per ea perficiatur; materia vero est propter formam, cum per hanc participet divinam bonitatem, propter quam omnia sunt facta. — Signo autem ostenditur: quia in quibus natura universalis per unum individuum conservari potest, non sunt multa individua unius speciei; ut patet in luna et sole.
Adverte quod ex hoc quod accidentia sunt propter substantiam tanquam naturae perfectiva, et materia est propter formam, deducit tanquam manifestum singularia propter naturam universalem esse. Quia singularitatis principium est materia accidentibus individualibus limitata, quae dicitur materia signata. Ex hoc enim optime sequitur proe» positum. Nam si individuum non habet individuationem suam, qua a natura universali distinguitur, nisi ex mpateria et accidentibus; si ipsa accidentia ordinantur ad naturam substantiae, et materia ad formam, ex qua sumitur ratio speciei, sequitur manifeste ipsa singularia ad speciem ordinari.
IV. Septimo. Providentia ad practicam cognitionem pertinet: cum sit ordinativa rerum in finem. Ergo imperfecta esset Dei providentia si ad. particularia non perveniret. — Probatur consequentia. Quia speculativa cognitio, et ea quae ad ipsam pertinent, perficiuntur in universali, cum finis ipsius sit veritas, quae primo et per se in immaterialibus consistit et in universalibus: ea vero quae ad cognitionem practicam pertinent, perficiuntur in particulari, cum finis ipsius sit operatio, quae est circa singularia. Declaratur exemplo medici.
Adverte, cum dicitur quod ea quae pertinent ad cognitionem practicam perficiuntur in particulari, ea vero quae pertinent ad cognitionem speculativam perficiuntur in universali, quod per ea quae pertinent ad istas scien- tias non intelligit Sanctus Thomas obiecta circa quae versantur, sed ea quae ex parte ipsius actus cognoscendi se tenent. Nam ipsa cognitio practica principalis obiecti perfecta erit si in particulari cognoscatur, et secundum particulares conditiones quibus operabilis est. Similiter ad perfectam argumentationem practicam requiritur ut ex aliquo particulari principio procedat, et ut ad particularem conclusionem terminetur. Et universaliter loquendo, perfectio cognitionis practicae principalis obiecti exigit ut omnia quorum cognitio ad illius cognitionem requiritur, particulariter considerentur, et non tantum secundum universales rationes. Et hoc est omnia requisita ad practicam cognitionem perfici in particulari. — Similiter dicuntur omnia requisita ad speculativam cognitionem perfici in universali, inquantum cognitio intellectiva omnium quae | exiguntur ad cognitionem principalis obiecti, debet circa universales rationes versari. Et similiter omnis argumentatio tali cognitioni deserviens debet ex universalibus procedere. m
V. Octavo. Cognitio speculativa magis perficitur in universali quam in particulari, cum magis sciantur universalia quam particularia: propter quod universalissimorum principiorum cognitio est communis. Sed ille est perfectior in scientia speculativa qui non solum universalem, sed propriam cognitionem de rebus babet. Ergo multo magis in scientia practica perfectior est qui non solum in universali, sed etiam in particulari res disponit ad actum. Ergo divina providentia, quae est perfectissima, usque ad singularia se extendit. — Probatur minor. Quia qui cognoscit in universali, cognoscit rem, scilicet sub ipso contentam, tantum in potentia. Declaratur per signum exemplo magistri.
Advertendum quod fundamentum huius rationis est, quoniam, si cognitio speculativa, cuius est universalia dumtaxat speculari, est perfectior de aliqua re quando non solum cognoscuntur de ipsa rationes communes sibi et aliis, sed etiam propria ipsius ratio cognoscitur, qua ab aliis distinguitur; multo magis cognitio practica, cuius est disponere aliquid ad hoc ut sit in actu, quod primo rebus singularibus convenit, perfectior erit si res non solum in universali, sed etiam in particulari disponat ad hoc ut in actu sint.
2. Circa istam propositionem, Cognitio speculativa magis perficitur in universali quam in particulari, considerandum quod, cum cognitionis perfectio ex parte cognoscentis in duobus consistat, scilicet in certitudine et evidentia, nihil aliud datur intelligi per supra dictam propositionem quam quod certior et evidentior intellectui est cognitio speculativa universalis obiecti quam rei singularis, quia ipsa universalia certius et evidentius cognoscuntur tali cognitione speculativa, qua scilicet rei veritas apprehenditur, quam particularia materialia, quae mutabilia sunt et variabilia.
Et ad hunc sensum procedit signum adductum, quod videlicet universalissimorum principiorum cognitio est communis. Nam cognitio quae omnibus est communis, est certissima et evidentissima, utpote quae ex ipso solo lumine naturali intellectus, quod omnibus commune est, proveniat. Hoc enim signum est quod cognitio speculativa universalium perfectior est quam singularium; et quod magis sciuntur universalia quam particularia, idest, certius et evidentius.
Ut sic arguatur a signo. Quanto magis aliqua principia a particularitate recedunt, tanto eorum cognitio perfectior est, utpote et evidentior et certior: si videlicet secundum seipsa formaliter sumantur, et quantum ad eorum simplicem veritatem. Ergo singularia minus sciuntur quam universalia. - Patet consequentia. Quia quando aliquid est tale per recessum et elongationem ab aliquo, signum est quod illud aut non est tale, aut quod minus tale est quam ea quae ab ipso distant: sicut, quia tanto aliquid est magis intelligibile quanto magis a materia recedit, ideo materiam dicimus esse minime intelligibilem, et minus quam ea quae a materia sunt separata. — Antecedens vero probatur. Cognitio universalissimorum principiorum est perfectissima. Ergo etc. Probatur antecedens. Cognitio quae omnibus inest, est perfectissima et certissima atque evidentissima, utpote ab ipso communi lumine intellectuali, quod est omnis cognitionis fons et origo, proveniens. Universalissimorum autem principiorum cognitio est omnibus communis. Ergo etc.
3. Circa illam propositionem, Qui cognoscit rem in universali tantum, cognoscit ipsam solum in potentia, advertendum quod, sicut non inconvenit aliquid esse unum actu et potentia aliud, sicut aqua est actu humida et potentia calida; ita non inconvenit aliquid secundum se cognosci in actu, et tamen in ipso aliud potentialiter cognosci, inquantum per ipsum potest intellectus in alterius ignoti notitiam devenire, vel inquantum aliud in re cognita potentialiter continetur. Quia ergo in universaliori natura potentialiter continentur minus universalia, sicut in genere potentialiter continentur suae species, et in principiis potentialiter continentur conclusiones; ideo, si consideretur universalioris cognitio inquantum est cognitio talis naturae absolute, sic est ipsius actualis cognitio; si autem consideretur inquantum est cognitio eorum quae in ipso potentialiter continentur, sic est cognitio potentialis. Propterea non dixit Sanctus Thomas quod qui cognoscit universale, cognoscit ipsum in potentia: sed quod qui cognoscit rem in universali, idest, qui cognoscit aliquam rem cognoscendo solum universale in quo potentialiter continetur, ipsam rem in potentia solum cognoscit. Propter hoc adducit signum de discipulo, qui, cum habeat cognitionem universalium principiorum, indiget tamen magistro reducente ipsum in actum cognitionis conclusionum, quas potentialiter tantum in universalibus principiis cognoscebat.
VI. Nono. Quicquid est quocumque modo, sub Dei providentia cadit. Singularia sunt entia: et magis quam universalia, quae non subsistunt per se solum, sed sunt in singularibus. Ergo ipsorum est providentia. — Probatur maior. Quia, cum Deus sit causa entis inquantum ens, est etiam eius provisor: cum rebus provideat inquantum est earum causa.
2. Circa probationem maioris, adverte quod, sicut potentia cognoscitiva quae fertur in aliquod obiectum inquantum tale, fertur in omne in quo illud obiectum invenitur; visus enim, quia fertur in colorem inquantum color est, fertur in omne coloratum: ita causa activa quae habet pro obiecto aliquid inquantum tale, est causa omnium in quibus illud invenitur inquantum huiusmodi. Ideo, cum Deus sit causa entis inquantum ens, erit causa omnis entis quomodocumque sit ens, sive quomodocumque habeat esse, Et idem dicendum est de provisore: quia provisor entis inquantum est ens, est provisor omnium quae quocumque modo. habent esse. Et ex hoc fundamento procedit ratio.
3. Circa istam propositionem, Singularia sunt magis entia quam universalia, attendendum quod dupliciter potest aliquid dici magis ens altero. Uno modo, quia est perfectioris naturae et perfectioris essentiae. Et isto modo non intelligitur hic, Non enim aliam essentiam et aliam naturam habent singularia quam habeant earum species, ut possit dici essentia singularis perfectior esse quam essentia speciei: sed ipsa essentia speciei est etiam essentia individui, in ipso determinatis accidentibus limitata. Immo, si per intellectum natura universalis a principiis individuantibus secernatur, invenietur perfectior: utpote actualior et magis a potentialitate materiae remota. - Alio modo, quia magis existit, et sibi per prius convenit esse actualis existentiae tanquam ei quod est, quam alteri. Ec hoc modo hic intelligitur. Quod patet ex ratione quam assignat Sanctus Thomas: quia scilicet universalia non subsistunt per se, idest, non habent esse a singularibus separata, sed sunt solum in singularibus. Ex hoc enim datur intelligi quod singularia dicuntur esse magis entia quia per seipsa habent esse, et non in alio, cui per prius esse conveniat.
VII. Decimo. Bonitatem divinam participant singularia contingentia. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum. creaturae divinae providentiae subdantur prout ab ipso in finem ultimum, qui est bonitas sua, ordinantur, participatio divinae bonitatis a rebus creatis est per divinam providentiam.
CONFIRMATUR conclusio auctoritate Matth. x ; Sap. vui; et etiam quia Ezech. 1x, et Job xxi, arguitur opinio dicentium quod Deus nostra non considerat.
VIII. Per hoc excluditur opinio quorundam dicentium divinam providentiam ad singularia ista non extendi. Quam Aristoteli quidam imponunt, licet ex eius verbis haberi non possit.
Adverte quod opinio quae hic tangitur, est Averrois, XII Metaph., comment. 37, et comment. 52. Ponit enim quod Deus habet providentiam de singularibus tantum inquantum dispositio propria individui invenitur in aliquo modo speciei, et non nisi secundum quod communicant in natura communi ; et quod, si aliqua sunt sine sollicitudine, proveniunt ex necessitate materiae, non ex diminutione agentis . Et hanc videtur velle. esse Aristotelis opinionem. Sed, ut ait Sanctus Thomas, ex verbis Aristotelis super quibus se Averroes fundat, hoc haberi non potest: ut patet ipsa eius verba considerantibus. Immo, ut ostendit Sanctus Thomas Verit., q. v, a. 3, ex ipso habetur oppositum: in eo quod ponit duplicem ordinem in universo, scilicet ordinem partium universi inter se, et ordinem totius universi ad Deum, atque primum ordinem esse propter secundum. Ex hoc enim patet, cum partes universi corruptibiles et incorruptibiles sint ordinatae ad invicem, et ordo ipsarum sit propter ordinem universi ad primum principium, quod in uno ordine providentiae principii exterioris conveniunt et corruptibilia et incorruptibilia.
Advertendum ulterius, -ex doctrina Sancti Thomae loco allegato, quod opinio Averrois posset habere veritatem si intelligeretur quod individua corruptibilia non sunt propter se provisa, sed tantum propter aliud. Nam propter se provisa sunt ea in quibus essentialis perfectio universi consistit, ut sunt omnia individua incorruptibilia, et species rerum corruptibilium : individua autem corruptibilia sunt provisa propter perpetuum. esse speciei tantum, non autem propter se. Dicuntur enim aliquae partes propter se esse provisae, quando non sunt principaliter intentae propter aliquam aliam partem, licet ex ipsis aliqua utilitas aliis partibus proveniat: propter aliud autem dicuntur provisae, quando principaliter sunt propter aliam partem. Sic enim dicuntur individua corruptibilia esse provisa propter aliud, quia propter hoc primo sunt volita ut perpetuum esse speciei salvetur: ipsae autem species, et alia incorruptibilia, sunt propter se volita, quia principaliter propter ipsum universum et propter divinam bonitatem sunt volita. Non repugnat enim quod sint propter se volita, et quod sint volita propter perfectionem universi: quia in hoc perfectionem universi constituunt, in quantum a Deo habent esse et in suis naturis subsistunt. Quo modo inquit Sanctus Thomas Potentia, q. v, a. 4, quod ista duo non repugnant: Deum velle universitatem creaturarum propter seipsam; et Deum velle illam propter seipsum. Quia vult creaturarum universitatem propter bonitatem suam, ut scilicet eam suo modo imitentur et repraesentent: hoc autem faciunt inquantum ab ea habent esse et in suis naturis subsistunt.
On this page