Text List

Caput 76

Capitulum 76

Commentaria Ferrariensis

CUM sit ostensum divinam providentiam usque ad singularia corruptibilia se extendere, restat ostendendum quod sit istorum singularium immediate. Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo, recitat opinionem Platonis; secundo, ostendit in quo a veritate fidei Catholicae discrepet .

I. Quantum ad primum, Plato, ut Gregorius Nyssenus narrat, triplicem providentiam posuit. Primam summi Dei: quae est primo et principaliter de spiritualibus et intellectualibus; secundario vero de toto mundo quantum ad genera et species et corpora caelestia. — Secunda est deorum qui caelos circueunt: quae se extendit ad singularia generabilium et corruptibilium, quantum ad eorum generationem et corruptionem et alias mutationes; quorum tamen qualitatem Aristoteles, in II de Gem., text. 58 , obliquo circulo ascribit. — Tertia vero est quorundam daemonum cirea terram existentium: quae est rerum ad humanam vitam pertinentium. — Dixit tamen quod secunda et tertia providentia a prima dependet.

II. Quantum ad secundum, ait Sanctus Thomas quod haec opinio Catholicae fidei consonat quantum ad hoc, quod omnium providentiam reducit in Deum sicut in primum actorem: videtur autem illi repugnare quantum ad hoc, quod non omnia particularia dicit divinae providentiae immediate esse subiecta. Ideo contra ipsam arguitur sic.

Primo. Deus habet immediate singularium cognitionem in seipsis, ut in primo libro est ostensum. Ergo immediate eorum ordinem statuit. — Probatur consequentia. Quia, cum voluntas Dei sit totius bonitatis principium, inconveniens videtur quod, singularia cognoscens, eorum ordinem non velit, in quo praecipuum bonum rerum consistit.

Ad evidentiam huius rationis, et etiam conclusionis, considerandum primo est quod, cum duo ad providentiam pertineant, scilicet excogitatio ordinis rerum provisarum ad suos fines, et executio ordinis excogitati; sicut diceretur Deus immediate providere rebus quantum ad executionem, si per seipsum solum, nulla interveniente causa media, res ad suos fines perduceret; ita dicitur immediate providere quantum ad ordinis excogitationem, quia ipse in mente sua excogitat quomodo unumquodque singulare suum finem consequi debeat, et quae impedimenta removenda sint, atque quae sint impendenda adiumenta, vultque unumquodque ad proprium finem esse dispositum ut ad illum possit pervenire suo modo, scilicet contingenter vel necessario; non autem imponit alicui alteri ut excogitet ordinem ipsorum singularium, ipso talem ordinem non excogitante, sicut rex praeposito civitatis imponit ut excogitet ordinem civitati convenientem; quod esset mediate providere. Unde Deum immediate providentiam de omnibus habere hoc modo, nihil aliud est quam actum immanentem divini intellectus excogitantem ordinem in rebus, non solum ad ordinem generum et specierum per se terminari, sed etiam ad ordinem uniuscuiusque singularis extendi: quamvis illum. ordinem excogitatum mediantibus secundis causis exequatur, ut in sequentibus ostendetur; sicut si diceremus regem per seipsum excogitare omnem ordinem civitati convenientem et velle illum servari, ipseque imponeret ministris suis ut illum ordinem servarent.

Considerandum secundo quod, licet providentia essentialiter pertineat ad intellectum, cum sit ratio eorum quae ordinantur ad finem inquantum huiusmodi; quia tamen est cognitio practica, quae scilicet per voluntatem ad opus ordinatur, includit etiam voluntatem finis, et voluntatem ordinandi res in finem. Ideo, volens Sanctus "Thomas ostendere quod Deus, qui cognoscit singularia, habet etiam ipsorum providentiam, nominat voluntatem, ex qua providentia complementum habet, cum inquit quod inconveniens est ut Deus, singularia cognoscens, eorum ordinem non velit.

III. Secundo. Supponitur quod ordo qui per providentiam in rebus gubernatis statuitur, ex ordine illo proveniat quem provisor in sua mente disposuit: ut ex artificialibus constat. Tunc sic. Ubi sunt multi provisores unus sub alio, oportet quod ordinem contentum superior inferiori tradat: sicut ars inferior accipit principia a superiore. Ergo, si secundi et tertii provisores ponuntur sub primo, qui est Deus summus, ut scilicet voluit Plato, oportet quod ordinem statuendum in rebus a summo Deo accipiat. Ergo ordo singularium est sub divinae providentiae dispositione.

Probatur ultima consequentia. Quia oportet quod ordo rerum sit in secundis provisoribus non solum in universali, sed etiam quantum ad singularia: alias non possent in singularibus sua providentia ordinem statuere. Non est autem possibile quod iste ordo sit in eis perfectior quam in summo Deo: cum omnes perfectiones per modum descensus ab eo in alia proveniant. Ergo etc.

2. Ad hanc rationem posset aliquis dicere quod inferior provisor accipit a superiori ordinem in rebus statuendum in universali, non autem in particulari: sicut et inferior scientia accipit a superiori principia sua, non autem. conclusiones quae ex illis principiis deducuntur. Sicut etiam diceremus quod praepositus civitatis accipit a rege ordinem. in civitate imponendum, non in particulari, sed tantum in universali, inquantum sibi a rege committitur ut civitati ordinem imponat.

Sed si bene processus huius rationis consideretur, patet quod haec responsio eam non evacuat. Cum enim, ut suppositum est, ordo in rebus statuendus prius sit in mente provisoris, oportet ut, ubi sunt multi provisores subordinati, in mente uniuscuiusque sit ratio ordinis statuendi, et unus cognitionem et excogitationem illius ordinis a superiori accipiat. Huic si addatur quod a supremo provisore, qui est summus Deus, non potest esse excogitatus iste ordo imperfectiori modo quam ab inferioribus provisoribus, optime sequitur, cum alii provisores illum ordinem in particulari considerent, quod a Deo non tantum in universali excogitetur, quod est imperfectiori modo excogitari, sed etiam in particulari: nam cognitio rei in universali tantum est cognitio ipsius solum in potentia.

Cum autem datur primo exemplum de scientia superiori, a qua scientia inferior accipit principia tantum, non autem conclusiones: - dicitur quod hoc est quia scientia superior non est perfecta cognitio conclusionum inferioris scientiae, licet in seipsa sit scientia perfectior. Si autem aliquis esset perfecte sciens conclusiones, eas inferiori traderet in particulari, non autem in universalibus principiis dumtaxat: sicut accidit de magistro respectu discipuli; ipse enim illi tradit cognitionem illarum conclusionum in particulari quas ipse prius novit, et postea discipulo tradit.

Similiter exemplum adductum de rege non obstat. Quia in illo casu rex non perfecte habet in mente sua ordinem rerum, sed imperfectiori modo quam praepositus, qui in particulari civitatis ordinem excogitat, non tantum in universali, sicut rex : ut patet in ratione sequenti.

IV. Tertio. Quod aliquis superior provisor circa universalia quaedam magna per seipsum excogitet qualiter sint ordinanda, "minorum vero ordinem aliis inferioribus excogitandum relinquat, provenit aut quia singularium minorum conditiones ignorat; aut quia non sufficit ad omnium ordinem excogitandum, propter laborem et temporis prolixitatem quae requireretur. Sed huiusmodi defectus longe sunt a Deo: cum ipse omnia singularia cognoscat; nec intelligendo laboret, aut tempus requirat; intelligendo enim seipsum, alia cognoscit. Ergo etc. — Ista ratio est praecedentis confirmatio.

V. Quarto. Omnis sapientia et intellectus a summo Deo | in omnibus intellectibus causatur; nec intellectus aliquis potest aliquid intelligere nisi virtute divina, ut in aliis agentibus patet. Ergo etc. — Probatur consequentia ex rebus humanis. In. quibus videmus quod superior non excogitat ordinem eorum quae curae inferiorum committuntur, quia non dat inferioribus industriam qua illorum ordinem excogitant. Si autem illam daret, iam ordinatio per illum fieret, inferiores vero essent executores tantum.

Attende quod ratio haec fundatur in hoc, quod Deus ad actiones omnium rerum operatur, ut superius est ostensum, non solum dando agentibus virtutes per quas operantur, sed etiam dando usum ipsarum virtutum, idest, applicando eas ad operationes: propter quod dicitur ad omnem effectum immediate operari immediatione virtutis. Ex hoc enim sequitur quod ad omnem intellectionem et excogitationem ordinis concurrat ut immediatum agens, et sic per ipsum fiat talis ordinatio.

2. Sed tunc occurrit dubium. Non enim videtur, secundum hunc sensum, ratio esse ad propositum. Nam hic intendit ostendere Sanctus Thomas quod Deus omnium ordinem in seipso excogitet: haec autem ratio concludit quod excogitationem in aliis causet.

Responderi ad hoc dupliciter potest. Primo quod, licet | principale intentum sit ostendere quod Deus per seipsum in mente sua omnium ordinem excogitet, tamen, quia contra positionem Platonis arguit, ponentis quod non immediate aliquid circa singularia ordinat, voluit secundario ostendere quod immediate ordinat ea quae singularibus conveniunt, inquantum immediate causat in quocumque ordinante illam ordinis excogitationem quam mente concipit.

Secundo potest responderi quod supponit Sanctus Thomas Deum agere per intellectum et voluntatem, ut in superioribus ostendit. Ex hoc autem sequitur, si ordinem singularium in mente inferiorum provisorum causat, quod illum ordinem prius ipse in sua mente concipiat.

VI. Quinto. Superior providentia dat regulas providentiae inferiori: ut patet in politico, qui dat regulas duci exercitus, et ille centurionibus et tribunis. Ergo, si sub providentia summi Dei sunt aliae providentiae, aliis provi- soribus dat sui regiminis regulas. Aut ergo dat universales tantum regulas: aut particulares. Si universales tantum, sequitur quod alii provisores haberent iudicium super regulas acceptas, quando secundum ipsas oportet agere, quando eas praetermittere oporteret: quia universales regulae non possunt semper ad particularia applicari, maxime in rebus mobilibus; et idcirco oportet quandoque praeter eas aliquid de rebus ordinare. Hoc autem esse non potest: quia hoc iudicium ad superiorem pertinet, cum eius sit leges interpretari et in eis dispensare cuius est eas condere. — Si vero dat particulares regulas, patet quod horum particularium ordinatio immediate erit per divinam providentiam.

Adverte, circa illam propositionem, Ad superiorem pertinet suas leges interpretari et in eis dispensare, ex doctrina Sancti Thomae I II^, q. xcvr, a. 6; et IV Sent., d. xv, q. iir , quod hoc intelligitur regulariter: et ad hunc sensum proposito deservit. /n casu autem subito, non patiente tantam moram ut ad superiorem recurri possit, potest etiam inferior superioris legem interpretari: quia tunc necessitas habet dispensationem annexam.

VII. Sexto. Semper provisor superior habet iudicium de iis quae ab inferioribus provisoribus ordinantur: utrum sint bene ordinata necne. Ergo et Deus habet iudicium de iis quae ab inferioribus ordinantur. Ergo singularium ordinem considerat. Ergo etc.

Adverte quod, cum universaliter sit verum quod superior provisor habeat iudicium de iis quae ab inferioribus ordinantur, hoc differenter accidit in hominibus et in Deo. In hominibus enim hoc contingit, quod posterius quam inferiores superior rerum ordinem considerat: quia inferiores prius aliquem ordinem statuunt, deinde statutus ordo ad superioris iudicium defertur. In. Deo autem non est sic, quia ipse ab alio cognitionem non accipit, immo est omnis cognitionis causa: sed ipse omnium ordinem per se considerat, et ex suo ordine in mente constituto de inferiorum ordinationibus iudicat.

VIII. Septimo. Si Deus inferiora non curat, aut hoc est quia ea despicit; vel ne eius dignitas inquinetur, ut quidam dicunt. Non propter primum: quia dignius est provide aliquorum ordinationem excogitare, quam in eis operari ; et tamen Deus in singularibus operatur. Non etiam propter secundum: quia per hoc nihil eius dignitati derogatur, quinimmo pertinet ad eius universalem et summam virtutem.

Octavo. Divina virtus in operando usque ad infima rerum pervenit. Igitur divina sapientia est ordinativa qui, et quot, et qualiter ex eius virtute progrediantur effectus, etiam in infimis rebus. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia omnis sapiens qui provide sua virtute utitur in agendo, moderatur suae virtutis usum, ordinans ad quid et quantum proveniat: alias virtus in agendo sapientiam non sequeretur.

CONFIRMATUR conclusio auctoritate Rom. xm; et Iudith IX.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 76