Caput 77
Capitulum 77
POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de divina providentia et gubernatione quantum ad ipsam rerum ordinationem, determinat de ipsa quantum ad ordinis executionem . Circa hoc autem tria facit: primo, agit de executione divinae providentiae in communi ; secundo, in speciali, capite sequenti; tertio, facit dictorum epilogum, capite Lxxxi.
I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: . Secundae causae sunt divinae providentiae executrices.
Ad cuius evidentiam, considerandum quod, cum executio divinae providentiae nihil aliud importet quam operationem ordinis praeconcepti, idem est dictu quod secundae causae sunt divinae providentiae executrices; et quod Deus ordinem in rebus excogitatum non per seipsum immediate causat, immediatione suppositi, sed mediantibus causis secundis, ita quod causae secundae sint instrumenta et ministri Dei causantis ordinem creaturarum.
Probatur itaque conclusio primo sic. 1n Deo invenitur summa perfectio quantum ad ordinationem et quantum ad executionem, quorum utrumque ad providentiam pertinet. Ergo per se, et per suam sapientiam, omnium, etiam minimorum, ordinem disponit: exequitur vero minima per alias inferiores virtutes, per quas operatur. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia ordinatio fit per vim cognosci- tivam, sapientis enim est ordinare: executio vero fit per virtutem operativam. In Deo autem est perfectissima sapientia ad ordinandum, et perfectissima virtus ad operandum. — Consequentia vero probatur. Quia tanto perfectior est ordinatio, quanto magis ad minima descendit: minimorum vero executio inferiorem virtutem, effectui proportionatam, condecet.
2. Adverte, cum dicitur quod per se et per suam sapientiam Deus ordinem etiam minimorum disponit, quod ly per se et suam sapientiam excludit medium per quod rerum ordinem disponat. Dicitur enim aliquis ordinem aliquarum rerum per alterum disponere quantum ad ipsam ordinationem existentem in mente, quando ipse illarum ordinem non excogitat in particulari, sed alter suo imperio ipsum in sua mente disponit. Quando vero ipse talem ordinem apud se per suam sapientiam excogitat, dicitur per se talem ordinem statuere et disponere, non autem per illud medium: forma enim quam intellectus in seipso concipit, fit in intellectu non mediante alio supposito, sed immediate. Unde, cum Deus in sua mente quorumcumque, etiam minimorum, ordinem excogitet, dicitur per se et per suam sapientiam, idest immediate, ordinem rerum omnium disponere, non immediatione tantum virtutis, ut quidam arbitrantur, sed etiam immediatione supposit.
Nec obstat quod videtur ratio humana mediare inter Deum et actus humanos ab ipso ordinatos. Dicitur enim quod, licet etiam ratio humana actus humanos in seipsa ordinet, non tamen ratio humana est medium quo Deus in mente sua illos actus disponat: sicut neque est medium per quod divina intellectio ad illos terminetur. Sed bene est medium quo Deus ordinationem illorum actuum in ipsa mente humana causat, cuius causationi praesupponitur ordo in mente divina dispositus, sicut regula et exemplar illus humanae ordinationis: sicut omnis causa inferior est medium quo Deus causat effectum illius causae inferioris, non est tamen medium quo Deus illum effectum practice intelligat; immo illa practica cognitio praesupponitur productioni effectus.
IL. Secundo. Ea quae ex actionibus secundarum causarum proveniunt, divinae providentiae subiacent. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia Deus omnia singularia ordinat per seipsum, scilicet in mente sua.
Teriio. Quanto virtus alicuius agentis est fortior, tanto magis in remota suam operationem extendit: ut patet in igne. Sed virtus divinae providentiae est maxima. Ergo ad remotissima suam operationem extendit. Ergo per media debet ad ultima suam producere operationem. — Probatur ultima consequentia. Quia non contingit in agente quod non agit per medium, ut suam operationem ad remotissima extendat: cum quodlibet in quod agit, sit sibi proximum.
III. Circa istam rationem dubitatur. Videtur enim falsum quod virtus divina ad remotissima se extendat: in quo tota vis rationis consistit. Nam probat Sanctus Thomas superius quod Deus est ubique, quia in qualibet re est aliquis effectus proximus et immediatus ipsius Dei. Ergo nihil est ab ipso remotum.
Augetur secundo dubitatio. Quia in Prima Parte, q. vir, a. 1, ubi quaerit utrum Deus sit in omnibus rebus, hanc rationem solvit. Nam cum sic arguisset, Quanto aliquod agens est virtuosius, tanto ad magis distans eius actio procedit. Deus est virtuosissimum agens. Ergo eius actio pertingere potest ad ea etiam quae ab ipso distant: nec oportet quod sit in omnibus : — respondet quod /toc ad maximam virtutem eius pertinet, quod immediate in omnibus agit, et ideo nihil est distans ab eo.
IV. Ad huius evidentiam, duo sunt consideranda. Primum est, quod multis modis una res potest esse distans ab alio. Uno modo, secundum distantiam situalem : sicut duo corpora inter quae mediat aliud corpus. - Alio modo, secundum distantiam naturae et perfectionis: sicut homo et planta, inter quae mediant multae naturae animalium imperfectiores homine et perfectiores planta. — Tertio, secundum distantiam agentis et passi inquantum huiusmodi: sicut inter caelum et terram, in quam caelum agit, mediant alia elementa, in quae caelum prius agit quam in terram, et quae prius patiuntur a caelo quam terra.
Illa ergo propositio, Quanto virtus alicuius agentis est fortior, tanto magis in remota suam operationem extendit, formaliter intelligitur de distantia passi ad agens inquantum huiusmodi: quia quanto agens est virtuosius, tanto in plura potest agere quorum unum agat in aliud et unum ab alio patiatur, et tanto inter ipsum et ultimum passum plura patientia et agentia mediant. Secundum vero diversam conditionem agentium et patientium, huic distantiae adiungitur alia distantia: sed illa accidit agenti et passo inquantum huiusmodi. Si enim agens et patiens sint corpora, distantiae agentis et passi inquantum sunt agens et patiens, adiungitur distantia situalis: quia diversa corpora diversos habent situs. Si. autem sint res incorporeae, adiungitur distantia naturarum.
In proposito, cum dicitur Deus agere in remotissima, non potest intelligi secundum distantiam situalem: cum Deus nullo contineatur situ, sed ubique adsit. - Non etiam potest intelligi secundum distantiam naturae solum: quia non esset ad propositum. Starent enim simul quod Deus ageret in ea quae ab ipso maxime distant secundum naturae perfectionem, et tamen non ageret in ea, median- tibus aliis causis, sed per seipsum solum: et sic non sequeretur quod secundae causae essent executrices divinae providentiae, — Relinquitur ergo quod intelligatur secundum distantiam in ratione agentis et passi. Agit enim Deus in remotissimum passum, inquantum per multa media agentia et passa suam operationem ad aliquod passum extendit.
2. Secundum est, quod dupliciter loqui possumus de effectu Dei: uno modo, quantum ad omnia quae sunt in ipso; alio modo, quantum ad aliqua. Si loquamur quantum ad omnia quae sunt in effectu, sic non est verum quod Deus agat in distans in ratione passi: quia in quolibet effectu est aliquid quod a solo Deo producitur; ea enim quae per creationem producuntur, a solo Deo immediate producuntur, ut substantiae rerum immaterialium, et materia prima in rebus corporalibus, ut patuit in secundo libro. Et sic inter Deum et eius effectum, quantum ad ista; non mediant alia agentia et passa, ut possit dici agere in distans in ratione passi. — Si autem intelligatur quantum ad aliquid, sic verum est quod agit in aliquid sicut in distans: quia videlicet in aliquo est aliquid quod mediantibus causis secundis Deus operatur, puta operatio, aut aliquod superveniens bonum. — Similiter illa propositio, Quanto virtus agentis est fortior, tanto in magis remota suam operationem extendit, si debeat esse universaliter vera, intelligitur quantum ad aliquid repertum in effectu, non autem quantum ad omnia.
3. Attendendum autem quod non concludit absolute Sanctus Thomas in hac ratione quod Deus per aliqua media suam operationem extendat, sed quod debet extendere. Quia non est necessarium quod Deus per medias causas agentes operetur: immo potest per seipsum omnem efiectum producere. Sed voluit, ex eo quod in rebus creatis videmus virtuosiorem causam per plura media ad ultimum suam operationem extendere, concludere decens esse et conveniens ut Deus, cuius virtus est perfectissima, per aliqua media operetur. Hoc enim significat ly producere debet.
4. Ad primum ergo in oppositum , dicitur quod utique nihil est a Deo remotum in ratione passi quantum ad omnia quae sunt in ipso: quia in omnibus rebus creatis est aliquid a solo Deo per creationem productum, Sunt tamen aliqua ab ipso remota et distantia quantum ad aliqua quae in ipsis producuntur.
Similiter dicitur ad secundum. Nam nihil aliud intendit Sanctus Thomas nisi quod in omnibus entibus est aliquid immediate causatum a Deo, et sic nihil est distans a Deo quantum ad omnia, quasi Deum in se non babeat tanquam immediatum agens alicuius existentis in ipso. Huic autem non repugnat quod aliquid a Deo distet in ratione passi quantum ad aliquid in ipso a Deo causatum.
V. Quarto. Ad dignitatem regentis pertinet ut habeat multos ministros et executores sui regiminis: quia per hoc magis eius dominium manifestatur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia nulla dignitas alicuius regentis comparabilis est dignitati divini regiminis.
Quinto. Perfectio divinae providentiae requirit ut excessum aliquarum rerum supra alias ad ordinem convenientem reducat. Sed hoc fit cum ex superabundantia aliquorum habentium magis, provenit aliquod bonum minus habentibus. Ergo exigit divinae providentiae perfectio ut per ea quae plenius divinam bonitatem participant, quae ad perfectionem universi exiguntur, executio divini regiminis compleatur. — Antecedens probatur. Quia convenientia ordinis perfectionem providentiae demonstrat. Ad convenientiam autem ordinis pertinet ut nihil inordinatum relinquatur. :
Sexto. Si non essent causae aliquae mediae divinam providentiam exequentes, non esset in rebus ordo causarum, sed effectuum tantum. Hoc est inconveniens. Ergo etc. — Probatur secunda pars antecedentis. Quia, cum ordo causarum sit nobilior quam effectuum, sicut causa potior est effectu, in eo magis perfectio providentiae demonstratur.
On this page