Text List

Caput 78

Capitulum 78

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod Deus ordinem suae providentiae per secundas causas exequitur, vult in particulari ipsum ordinem divinae executionis manifestare . Circa hoc autem tria facit: primo, ostendit quod per intellectuales substantias alia reguntur a Deo; secundo, quomodo substantiae intellectuales ab ipso gubernentur, capite sequenti; tertio, quod corpora inferiora per superiora reguntur, capite rLxxxrr.

I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem : Exigit divinae providentiae ordo ut ceterae creaturae per creaturas rationales, idest intellectuales, regantur.

Probatur primo. Ad divinam providentiam pertinet ut ordo servetur in rebus. Ergo, ut secundum quandam proportionem usque ad ultimas res perveniat. Ergo, ut ceterae creaturae per rationales gubernentur. — Probatur prima consequentia. Quia congruus ordo est ut a supremis ad infima proportionaliter descendatur. — Secunda vero probatur. Quia haec proportio est ut, sicut supremae creaturae sub Deo sunt et ab ipso gubernantur, ita inferiores sint sub superioribus et ab ipsis regantur. Inter omnes autem creaturas sunt supremae intellectuales.

Secundo. Quaecumque creatura exequitur divinae providentiae ordinem, hoc habet inquantum participat aliquid de virtute sibi providentis. Declaratur exemplo instrumenti. Ergo quae amplius de virtute divinae providentiae participant, sunt executiva ipsius in illa quae minus participant. Creaturae intellectuales plus de illa participant: cum ipsae et virtutem cognoscitivam, scilicet intellectualem, et virtutem operativam, ad providentiam requisita, participent; reliquae vero creaturae tantum virtutem participent operativam. Ergo etc.

Tertio. Cuicumque datur aliqua virtus a Deo, datur ei in ordine ad eftectum illius virtutis. Sed virtus intellectiva est de se ordinativa et regitiva. Ergo etc. — Probatur maior. Quia sic optime omnia disponuntur. - Minor vero declaratur. Quia quando coniunguntur in. eodem, virtus operativa sequitur regimen virtutis intellectivae: sicut in homine membra imperio voluntatis moventur Si etiam in diversis existant, idem apparet: nam qui in virtute operativa excedunt, oportet ab illis qui in virtute intellectiva excedunt, dirigi; scilicet, secundum debitum et convemientem ordinem. Aliquando tamen oppositum videmus: sed etiam tunc qui videntur regere alios, magis in veritate reguntur ab iis qui ingenio praestant, et a quibus consilium capiunt, quam ipsi regant sapientes.

II. Quarto. Virtus intellectiva est universalior omni alia virtute operativa, Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia virtus intellectiva continet formas universales: omnis autem virtus operativa est tantum ex aliqua propria forma operantis. — Consequentia vero probatur. Quia virtutes particulares natae sunt moveri a virtutibus universalibus: ut patet tam in arte quam in natura.

Adverte quod differentia ista inter virtutem intellectivam €t virtutem operativam sic intelligenda est quod virtus operativa est determinata et limitata, inquantum unam determinatam formam et singularem consequitur : et ideo ait Sanctus "Thomas quod est tantum ex aliqua propria forma operantis. Virtus autem intellectiva apprehendit formas universales non limitatas per materiam: et ideo potest ad plura se extendere, inquantum Íiorma universalis multis modis potest determinari et limitari. Hoc autem virtuti intellectivae convenit quia substantia intellectualis non est limitata per materiam, sicut forma corporalis, sed est a materia absoluta.

Quinto. Solae intellectuales creaturae rationes ordinis rerum creaturarum cognoscere possunt. Ergo etc - Probatur consequentia. Quia in omnibus potentiis ordinatis illa est directiva alterius quae magis cognoscit rationem, propter quam scilicet sic est agendum. Declaratur in ordine agentium per artem.

Sexto. Solae creaturae intellectuales per seipsas operantur, utpote suarum operationum per liberum arbitrium dominae existentes: aliae vero creaturae ex necessitate naturae operantur, tanquam ab alio motae. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quod est per se, est causa eius quod est per aliud.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 78