Text List

Caput 79

Capitulum 79

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod per substanPas intellectuales reguntur ceterae creaturae a Deo, consequenter vult ostendere quomodo substantiae spirituales gubernentur ab ipso . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit inferiores intellectuales substantias per superiores gubernari; secundo, de ordine ipsarum determinat, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Znferiores substantiae intellectuales per superiores reguntur.

Et arguit primo sic. Inter intellectuales naturas quaedam sunt aliis altiores. Ergo etc.

Adverte quod Sanctus 'T'homas consequentiam, tanquam per se ex ante dictis manifestam, aliter non probat. Nam in praecedenti capitulo ostensum est quod ordo congruus est ut inferiora per superiora gubernentur.

Secundo. Virtutes magis universales sunt motivae particularium virtutum. Sed superiores inter intellectuales naturas habent formas magis universales, ut in Secundo est ostensum. Ergo etc.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod supponit Sanctus Thomas substantiam intellectualem operari per formam intellectam; et tantum eius virtutem extendi, quantum forma intellecta, scilicet practice, se extendit. Ideo, cum deberet subsumere quod superiores substantiae habent virtutes magis universales, hoc praetermisso, subsumit eius probationem, scilicet quod habent formas magis universales: — intellige, non universalitate potentialitatem includente, quo modo animal est universale; sed universalitate perfectionis et actualitatis, quo modo forma solis dicitur universalis. Sic enim formae sive conceptus superiorum substantiarum intellectualium sunt magis universales, inquaatum plura distincte repraesentant, et sunt plurium exemplaria.

II. Tertio. Superiores substantiae intellectuales sunt propin juiores primo principio, scilicet Deo. Ergo sunt aliarum regitivae. — Probatur consequentia. Quia potentia intellectiva quae est propinquior principio, tanquam scilicet sua cognitione illi magis appropinquans, semper invenitur regitiva intellectualis virtutis quae magis a principio distat. — Declaratur in scientiis et speculativis et activis.

Quarto. Superiores substantiae intellectuales perfectius divinae sapientiae influentiam in seipsis recipiunt. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia unumquodque recipit aliquid secundum modum suum. - Consequentia vero probatur. Quia, cum per. sapientiam divinam omnia gubernentur, ea quae sapientiam divinam magis participant, sunt gubernativa eorum quae minus participant.

CONFIRMATUR tam ista conclusio quam praecedens ex nominibus attributis superioribus spiritibus, dum dicitur in Psalmo: Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Dicuntur enim angeli, idest nuntii, inquantum inferiores dirigunt eis annuntiando ; dicuntur vero ministri, inquantum in rebus corporalibus divinae providentiae ordinem exequuntur. :

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 79