Caput 80
Capitulum 80
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas substantias inferiores intellectuales a. Deo per superiores gubernari, vult consequenter de ordine ipsarum substantiarum intellectuaagit de ordine substantiarum intellectualium separatarum, quos angelos appellamus; secundo, de ordine hominum inter se, capite sequenti.
Circa primum duo facit: primo, agit de ordinatione angelorum. secundum opinionem Dionysii; secundo, opinionem Gregorii opinioni Dionysii comparat, circa finem capituli
Circa primum duo facit: primo, praemittit quaedam ad intelligentiam ordinationis Dionysii necessaria; secundo, ipsam opinionem prosequitur .
l. Quantum ad primum, praemittit primo quod, cum corporalia. per spiritualia regantur, oportet ut ordo spiritualium et corporalium sibi respondeat: ut scilicet superiora corpora per superiores spiritus, inferiora vero. per inferiores regantur.
Advertendum. quod. non est sic intelligendum quod hic dicitur quasi, accepta tota multitudine substantiarum intellectualium absolute, supremae substantiae suprema corpora regant, hoc enim. falsum est, ut ex sequentibus. patebit : sed. quia, accepta multitudine spirituum gubernantium corpora, illi. qui superiora corpora regunt, sunt superiores; qui vero regunt inferiora, sunt inferiores,
II. Secundum. quod praemittit est quod, quia quanto aliqua substantia est superior, tanto virtus eius est universalior; et virtus substantiae intellectualis est universalior virtute corporis: superiores substantiae inteilectuales habent virtutes non explicabiles per aliquam virtutem corpoream, et ideo non sunt corporibus unitae; inferiores vero habent virtutes particulatas per corporea instrumenta explicabiles, et ideo oportet quod corporibus uniantur.
Adverte quod istam differentiam substantiarum. intellectualium. dupliciter intelligere possumus. Uno modo, ut sit differentia illarum. tantum. intellectualium. substantiarum quas nos angelos dicimus, philosophi vero substantias separatas appellant. Et tunc sensus est quod superiores inter istas habent virtutes non explicabiles per corpora, quia. in aliquos effectus possunt ad quos corpora se extendere non possunt: eo quod virtus ipsarum sit universalior. virtute corporum, tam illa. videlicet virtute quae ipsis. naturaliter convenit, quam illa quae nata est illis instrumentaliter convenire. Ideo non uniuntur corporibus. - Inferiores vero habent virtutes quae per corpora explicari possunt, eo quod in nullum effectum . possint quem. per corpora non valeant explicare: ideo corporibus uniuntur. Et tunc intelligendum erit. virtutem. ipsarum esse virtute corporum universaliorem, — quae, inquam, per se corporibus convenit, non autem quae illis nata. est. instrumentaliter convenire,
Sed ista expositio non videtur conveniens. Tum quia falsum est quod inferiores angeli non possint in aliquem effectum. quem per. corpora explere non possint. Possunt enim illuminare intelligibiliter, confortando sua actione in- tellectum humanum, ut dicitur Prima, q. cxi, a. 1, quod non fit instrumentaliter per corpus. - Tum quia, licet possint uti ad aliquem earum effectum aliquo corpore. sicut instrumento, applicando particularia agentia suis. passivis; ex hoc tamen. non. sequitur quod. oporteat ipsas corporibus. uniri (tanquam. videlicet de necessitate hoc earum naturis conveniat), ut hic ait Sanctus Thomas. Immo, ut dicitur Prima Parte, q. rr a. 1, et habetur ex superius dictis in secundo libro , et in aliis locis, angeli non habent corpora sibi naturaliter unita. — 'Tum quia ista differentia nihil proposito deserviret. Inducitur enim ad ordinem hierarchiarum. manifestandum. Ad hoc autem praedictus sensus in nullo deservit.
2. Ideo secundo modo exponendus est hic locus, ut ponatur differentia inter substantias separatas et animam intellectivam. Quia enim substantia, quanto superior est, tanto universaliorem habet virtutem, sicut corpora caelestia corporibus inferioribus; cum substantia intellectualis. sit superior substantia corporali, sequitur quod. virtus substantiae intellectualis est universalior virtute corporali, utpote potens in aliquam operationem quae per corpus exerceri non potest. Sed differentia est inter ipsas substantias intellectuales. Quia quaedam sunt quae nullam habent virtutem. cuius operatio habeat per corpus exerceri. Et istae sunt superiores substantiae, quos angelos dicimus. In iis enim non est nisi virtus intellectiva et appetitiva, quarum nulla per corpus exercetur: neque etiam virtus motiva ipsarum instrumento corporeo indiget, cum ipsa ab. intellectu et voluntate non distinguatur. Ideo. non sunt corporibus unitae tanquam formae: licet, divina dispositione, aliquae ipsarum corporibus caelestibus ut motrices uniantur. — Quaedam vero sunt quae, licet habeant aliquas virtutes corpus excedentes, habent tamen aliquas quae sine corpore expleri non. possunt: sicut sunt animae. humanae, quae habent intellectum et voluntatem, quae nullo corporeo organo indigent, habent vero virtutes sensitivas et vegetativas, quae sine corporeo instrumento exerceri non possunt. Et ideo, ad hoc ut possint exire in actum harum virtutum, necesse est ut corporibus uniantur tanquam. formae.
Ista differentia proposito deservit: quia per hoc vult habere Sanctus Thomas quod, cum angeli. sint substantiae intellectuales a corporibus separatae, divinas illuminationes in ipsa intelligibili puritate percipiunt; animae vero intellectivae, quia sunt corporibus unitae, et via sensuum cognitionem accipiunt, ipsas divinas. illuminationes sub sensibilium similitudinibus recipiunt, ut inquit Dionysius, 1 cap. Cael. Hier. Ideo aliam oportet esse hierarchiam hominum, et aliam hierarchiam. angelorum : eo quod sit alius. modus angelorum recipiendi divinas illuminationes, et alius modus hominum. Ex quo ulterius vult habere quod de hierarchia angelorum. convenienter. determinandum est separatim ab hominum . hierarchia.
III Tertium quod praemittit est quod, sicut superiores substantiae intellectuales sunt universalioris virtutis, ita et perfectius divinam dispositionem a. Deo. suscipiunt, in hoc quod usque ad singularia ordinis rationem cognoscunt: idest, non. solum cognoscunt dispositionem universalem rerum quam Deus in sua mente disposuit, puta quod disposuit universum esse propter manifestationem divinae bonitatis, e£ motum corporum caelestium ordinavit ad generationem horum inferiorum, et similia; sed etiam a Deo accipiunt cognitionem ordinis uniuscuiusque rei singularis quem Deus in seipso concepit. Sicut enim cognoscunt ad quid ordinetur grave, ad quid leve; ad quid ordinetur calidum, ad quid ordinetur frigidum; ad quid talis herba ordinetur, ad quid vero talis; ita de mysteriis gratiae, et de hominum salute, et de aliis quae particulariter per divinam dispositionem sunt ordinata, particularem habent cognitionem, et non tantum universalem.
Advertendum quod in hoc dicto per substantias superiores intellectuales intelligit angelos, sicut et in secundo dicto. Quod patet, quia inferius , loquens de angelis infimae hierarchiae, vocat ipsos infimos inter superiores intellectuales substantias.
IV. Quartum quod praemittit est quod haec divinae ordi-. nationis manifestatio divinitus facta usque ad ultimas intellectualium substantiarum pertingit, ut ostenditur /ob xxv. Inferiores tamen per eam singula quae ad ordinem divinae providentiae spectant, ab ipsis exequenda, cognoscere non possunt, sed solum in quadam communitate. Et quanto inferiores sunt, tanto per primam illuminationem divinitus acceptam minus in speciali divini ordinis cognitionem accipiunt: in tantum quod humanus intellectus, secundum naturalem cognitionem, quorundam tantum universalissimorum notitiam habet.
Ex hoc autem datur intelligi quod, cum dictum est in tertio dicto superiores substantias usque ad singularia ordinis rationem cognoscere, hoc intelligitur de genere ipsarum substantiarum quae supra humanam animam sunt, non autem de singulis illius generis. Ad illud enim genus substantiarum pertinet ordines rerum in particulari cognoScere, non autem ad omnes illius generis substantias.
2. Ad evidentiam eius quod hic dicitur, considerandum est quod videtur Sanctus Thomas duplicem illuminationem ponere in substantiis separatis per acceptionem supernaturalis luminis a Deo: unam, qua rerum cognitionem habent in divinae essentiae visione; aliam vero, secundum quod de iis quae in divina essentia non vident, illuminantur a Deo. De prima illuminatione loquens hoc loco inquit quod hoc est commune omnibus huiusmodi substantiis, quod manifestatio ordinationis divinae, scilicet de rebus creatis secundum quod divinae providentiae subsunt, ad ipsas pertingit, nam pervenit usque ad ultimas talium substantiarum : omnes enim, dum vident divinam essentiam, vident quidem omnia genera et species atque earum virtutes et proprietates, videntque omnium creaturarum ordinem per divinam sapientiam statutum et excogitatum, ut ex superioribus patet. Sed inter istas quantum ad hoc est differentia, quod inferiores angeli in divina essentia non accipiunt adeo perfectam cognitionem ordinis divinae providentiae ut cognoscere possint singula exequenda ab ipsis quae ad ordinem divinae providentiae spectant, sed solum in quadam communitate, et tanto minus in speciali divini ordinis cognitionem accipiunt, quanto sunt inferiores: superiores autem perfectam et particularem accipiunt cognitionem. Hoc enim ex iis quae superius ostensa sunt, cum de beatitudine sermo fuit, facile est cognoscere. Ibi enim dictum est quod non omnes videntes divinam essentiam vident omnes rerum dispositiones, sive omnes earum ordines, ut divinae providentiae subsunt, excepta anima Christi : sed aliqui plures, aliqui pauciores. Ex quo sequitur quod multae habitudines rerum, et ordinationes ex divina providentia rebus convenientes, a superioribus Beatis in divina essentia cognoscuntur distincte, quae ab inferioribus non cognoscuntur distincte, sed confuse, sive in aliquo communi: sicut de mysterio Incarnationis inquit Sanctus Thomas, Prima, qJ'pyir, «a. (0579, quod omnes angeli, cognitione qua vident res in Verbo, illud in generali a principio cognoverunt, quia est quoddam generale principium, ad quod omnia eorum officia ordinantur; quantum autem ad speciales conditiones, non sunt omnes a principio edocti, sed aliqui de ipsis plura, aliqui vero pauciora cognoverunt, et aliqui posterius a. superioribus edocentur, secundum quod eorum officiis congruit.
Declarat autem hoc Sanctus Thomas proportionaliter ex naturali cognitione. Videmus enim quod intellectus humanus, qui inter omnes substantias intellectuales est infimus, naturali cognitione solum. quorundam universalissimorum notitiam habet, scilicet notitiam primorum principiorum, sibi inditam a natura: — cum tamen videlicet superiores intellectus distinctam de rebus habeant notitiam; ostensum est enim supra esse illis inditam omnium notitiam quae naturaliter cognoscere possunt. Ex hoc enim apparet quod etiam secundum supernaturalem cognitionem, quanto intellectus angelicus est inferior, tanto minus distinctam de rebus ad mysteria gratiae pertinentibus, et de iis quae a sola divina voluntate dependent, notitiam habent: oportet enim in illis cognitionis gratuitae modum naturali cognitioni proportionari . . :
3. Attendendum autem quod per primam illuminationem divinitus acceptam non potest hoc loco intelligi cognitio angelorum per naturale lumen habita: quia secundum illam cognitionem non distinguuntur angeli per hoc quod superiores habeant magis distinctam cognitionem de rebus, ex parte ipsarum rerum cognitarum, inferiores vero minus distinctam; cum, ut patet ex secundo libro , omnes habeant connaturales species rerum quae ad eorum naturalem cognitionem spectant, repraesententque illae species et naturas universales et singularia existentia distincte. Ideo oportet ut intelligatur de prima supernaturali illuminatione, qua supernaturali lumine illuminantur.
V. Quintum quod praemittit, ex praecedentibus sequens, est quod substantiae intellectuales superiores perfectiorem cognitionem dicti ordinis immediate consequuntur a Deo, eamque aliae inferiores per ipsas consequuntur. Quod manifestatur exemplo discipuli, cuius universalis cognitio per cognitionem magistri, qui in speciali cognoscit, perducitur ad perfectum; et auctoritate Dionysii, vir cap. Caelestis Hierarchiae.
Ad huius evidentiam considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae in Prima Parte, Quaestione :llegata , et q. cvr , quod superiores angeli, perfectius divinam essentiam. contemplantes, plura et altiora mysteria de iis quae pertinent ad dispositionem universi, et praecipue ad salutem electorum, in ipsa Dei visione cognoscunt, quam inferiores. Ideo dicuntur immediate accipere a Deo perfectiorem cognitionem de ordine creaturarum quam inferiores, qui in divina essentia tot divina mysteria non cognoscunt. Sed licet inferiores non babeant de divinis mysteriis tantam cognitionem videndo divinam essentiam quantam superiores, illarum tamen rerum notitiam quam superiores habent, ipsi per revelationem a superioribus factam consequuntur: quamvis in superioribus remaneat excellentior et clarior notitia de iis quae inferioribus revelant, sicut unam et eandem rem plenius intelligit magister quam discipulus qui ab eo addiscit.
2. Sed circa praedicta dubium occurrit. Nam, ut in praecedentibus est ostensum, de mente Sancti Thomae, Beati, videndo divinam essentiam, vident in eo omnia quae ad ipsos spectant: unde Quarto, d. xrv, q. ru, a. 1, tenet quod in Verbo vident orationes, tam vocales quam mentales, quae ad ipsos diriguntur. Ex quo dicere necesse est quod a principio suae beatitudinis quilibet omnes orationes ad ipsum dirigendas cognoscat: alioquin in visione rerum in divina essentia successio esset, contra praedeterminata . Ergo male dicitur hic quod inferiores intellectus per primam illuminationem non cognoscunt singula quae ad ordinem divinae providentiae spectant ab ipsis exequenda, $ed solum in quadam communitate.
3. Respondetur, et dicitur primo, quod angelis beatis sufficit scire in universali quae sint a se agenda, cognoscendo scilicet offucium ad quod sunt deputati ex divina dispositione: non autem requiritur ad eorum beatitudinem ut singula in particulari cognoscant quae sibi sunt in fu- turum committenda. Nec ad hoc naturale eorum desiderium fertur. In humanis enim administratoribus, qui regis iussa exequuntur, apparet quod eorum quiescit desiderium si sciant quod sit suum officium apud regem; nec quaerunt qui sapientes sunt, omnia scire in particulari quae per ipsos in futurum sunt ex regis impositione exequenda.
Dicitur secundo, quod orationes ab hominibus ad sanctos directae causam habent creatam. Ideo non est praesumptionis si quis sanctorum eas scire desideret. Ea autem quae sunt per angelos ex ordine divinae sapientiae exequenda, ex mera et simplici voluntate dependent. Ideo velle ea scrutari temeritatis magnae esset ac praesumptionis. Idcirco nullus recta voluntate potest eorum agnitionem desiderare. Unde quod dicitur sanctos in divina essentia videre universa quae ad eos spectant, intelligendum est de iis quae ex causa creata dependentiam habent: non autem | de iis quae in sola divinae voluntatis dispositione sunt constituta tanquam per eos erga alios exequenda.
VI. Quantum ad secundum, ex istis praesuppositis |: ostendit Sanctus "Thomas ordinem inter substantias ipsas | intellectuales . Et cum a Dionysio distinguantur angeli in | tres hierarchias, idest sacros principatus; et quaelibet hie- | rarchia tres ordines habeat : hierarchias sic distinguit San- | ctus Thomas, de mente Dionysii .
Inquit enim quod distinguuntur secundum diversum | modum accipiendi cognitionem perfectam ordinis divinae providentiae. Nam angeli primae hierarchiae in altiori principio, in ipso scilicet Deo, immediate talem cognitionem accipiunt: - intellige, videndo ea quae inferioribus revelant in ipsa divina essentia, sicut sunt ea quae a principio suae beatitudinis cognoscunt; aut etiam accipiendo eorum cognitionem immediate a Deo per revelationem, et sic videndo in lumine divinae revelationis. Nam, ut dicitur Prima Parte, locis praeallegatis , usque ad diem iudicii, semper nova aliqua supremis angelis revelantur de iis quae pertinent ad dispositionem universi, et praecipue ad salutem electorum. — Angeli vero secundae, sive mediae hierarchiae, non accipiunt hanc perfectam cognitionem in Deo per visionem divinae essentiae, aut per immediatam illuminationem a Deo, sed eam ab angelis primae hierarchiae per illuminationem consequuntur; et in causis universalibus creatis, quae sunt mediae inter supremam causam, qui est Deus, et causas particulares, divinae providentiae ordinem cognoscunt. — Angeli autem infimae hierarchiae ordinem providentiae in particularibus causis cognoscibilem divinitus accipiunt: idest, cognitionem talis ordinis in causis particularibus per illuminationem ab angelis secundae hierarchiae factam consequuntur. Nam ista cognitio dicitur divinitus infimis angelis advenire, quia a Deo originem habet aut per essentiam viso, aut immediate aliqua mysteria et secreta supremis angelis revelante.
Notat autem Sanctus Thomas quod ideo angeli secundae hierarchiae per causas universaliores cognoscunt quam angeli infimae hierarchiae, quia sunt universaliores in cognoscendo, sicut et universalioris sunt virtutis. Altioris enim intellectus esset homo qui ordinem omnium naturalium considerare posset in corporibus caelestibus, quam qui indiget ad perfectam cognitionem ad inferiora prospicere. Et ideo convenienter ponuntur a Dionysio in media hierarchia, utpote qui in causis universalibus, quae sunt mediae inter Deum et causas particulares, possunt ordinem providentiae perfecte cognoscere.
2. Advertendum hoc loco quod, cum conditiones rerum particularium et ordinationes ipsarum secundum determinationem divinae providentiae, a Deo mediantibus causis creatis proveniant, ita quod ad ipsum ordinem executioni mandandum concurrit causa universalissima, quae est ipse Deus, causa universalis creata, et causa particularis; oportet ut angeli quorum natura est cognoscere per universalissimos conceptus, illas particularium conditiones et ordinationes in universalissima causa cognoscant; ili autem quorum est cognoscere per conceptus minus universales, illas cognoscant per causas universales creatas, quae videlicet propinquiores sunt universalissimae causae; illi autem quorum est cognoscere per conceptus magis par- ticulares, illas conditiones in causis magis particularibus cognoscant. Ratio huius est quia, ubi aliquid cognoscitur in causa, oportet conceptui intelligentis proportionaliter correspondere causam, ut scilicet conceptui universaliori correspondeat universalior causa: non dicitur enim aliquis universalior conceptus nisi quia sibi aliquid universalius obiectum respondet; et sic conceptui universaliori quo cognoscitur aliquid in causa, ipsam videlicet causam in qua virtualiter continetur cognoscendo, oportet universaliorem causam respondere. Ostensum est autem superius, in secundo libro , superiores angelos habere universaliorem cognitionem, utpote per universaliores species intelligentes, et unico conceptu plura distincte cognoscentes. Ideo convenientissime a Dionysio et Sancto Thoma attribuitur supremis angelis cognitio ordinis divinae providentiae in ipsa suprema omnium causa; mediis autem cognitio huiusmodi ordinis in causis universalibus creatis; infimis vero cognitio in causis particularibus.
3. Hoc autem possumus exemplariter declarare. Primo, in malis. Nam Deus ab aeterno determinavit igne absumere Sodomam et Gomorrham propter demerita. Huius autem incendii tres causae fuerunt: scilicet iustitia divina, tanquam causa universalissima; peccata in communi, tanquam causa universalis; hoc peccatum particulare quod est contra naturam, tanquam particularis causa. Dicemus quod angeli primae hierarchiae in divina essentia, quae est universalissima omnium causa, aut per revelationem ipsis a Deo immediate factam, conflagrationem futuram harum urbium divinam iustitiam considerantes cognoverunt; et hanc notitiam inferioribus angelis mediae hierarchiae per revelationem communicarunt. Angelos mediae bierarchiae dicemus, per revelationem et illuminationem sibi a superioribus factam, considerantes malitiam illorum populorum in communi, in qua omnia eorum peccata cognoverunt, scivisse quod talis conflagratio futura esset. De infimis vero dicemus quod, illuminati ab angelis mediae hierarchiae, conflagrationem hanc cognoverunt considerantes in particulari peccatum contra naturam quod in iuvenes exercebant. Sic enim constat quod superiores universaliori conceptu, plura videlicet distincte repraesentante, et in universalioris causae cognitione, dictum ordinem harum civitatum ad conflagrationem a Deo institutum et praeordinatum cognoverunt; inferiores vero conceptu minus universali, utpote pauciora repraesentante, cognoverunt, et in causa minus universali.
Secundo, in bonis. Nam Deus ordinavit Petrum et Paulum per martyrium salvandos virtute passionis Christi, quae est universalis causa humanae salutis. Huius enim universalissima causa fuit Deus; causa universalis passio Christi; martyrium vero eorum causa particularis. Dicemus quod angeli primae hierarchiae hanc divinam ordinationem in ipsa divina essentia cognoverunt, aut in lumine a Deo immediate accepto: verbi gratia, divinam bonitatem considerantes, qua vult aliquos homines ad beatitudinem perducere. Angeli autem mediae hierarchiae, ab angelis primae hierarchiae illuminati, ipsam divinam ordinationem virtutem passionis Christi considerantes cognoverunt. Sed infimae hierarchiae angeli, a media illuminati et directi, ipsam ordinationem in ipsa martyrii consideratione cognoverunt, Petrum et Paulum esse in caelesti patria virtute martyrii coronandos.
VII. Quantum autem ad distinctionem ordinum in qualibet hierarchia contentorum , inquit Sanctus Thomas quod, cum ordines primae hierarchiae in hoc conveniant quod omnes a Deo immediate cognitionem ordinis divinae providentiae accipiunt, in hoc distinguuntur, quod primi et supremi illius hierarchiae rationem ordinis providentiae accipiunt in ipso ultimo fine, qui est bonitas divina: quidam tamen eorum aliis clarius. Et isti Seraphin dicuntur, idest, ardentes sive incendentes. — Secundi vero praedictam ordinis rationem in ipsa forma divina perfecte cognoscunt. Et hi dicuntur Cherubim, quod interpretatur scientiae plenitudo. — ''ertii vero dispositionem divinorum iudiciorum in seipsa considerant, et non in aliquo altiori principio. Et hi dicuntur 7hroni, quia per thronum potestas iudiciaria significatur.
Ne autem aliquis occasionem errandi accipiat, inquit Sanctus Thomas quod non sunt sic praemissa intelligenda quasi aliud sit divina bonitas, aliud divina essentia, et aliud scientia rerum dispositionem continens: sed quia secundum hoc est alia et alia consideratio; idest, ratione et consideratione nostra distinctis conceptibus apprehenduntur.
VIII. Sed occurrit dubium. Videtur enim contradictio quaedam esse in verbis Sancti Thomae. Nam ponit commune esse omnibus spiritibus primae hierarchiae ut rationem divinorum operum in ipso Deo immediate cognoscant. Posterius autem. dicit quod Throni dispositionem divinorum iudiciorum in seipsa cognoscunt, non in aliquo altiori principio.
2. Ad huius evidentiam considerandum est quod, sicut in rebus a Deo ordinatis invenitur et assimilatio ad Deum, tanquam finis intrinsecus; et forma, secundum quam Deo assimilantur; et ipsa ordinatio effectuum, secundum quod unus effectus ad alium ordinatur, aut sicut causa ad effectum, aut sicut materia ad formam, aut quocumque alio modo: ita oportet in Deo tria considerare secundum rationem distincta, istis tribus quae in effectibus inveniuntur correspondentia. Et sic ponitur divina bonitas, tanquam finis propter quem Deus omnia providet, correspondens fini effectibus intrinseco; ponitur essentia divina, tanquam forma per quam in effectibus propriae formae producuntur; ponitur dispositio sive ordinatio, qua Deus in mente sua ordinem in effectibus ponendum statuit. Ista ergo ordinatio divini intellectus, in ipsa mente divina existens, potest cognosci cognoscendo bonitatem divinam per se, sub ratione qua distinguitur ab essentia et ipsa ordinatione, Et similiter potest cognosci in essentia, inquantum habet rationem formae ad cuius similitudinem. res producuntur: ex formae enim consideratione potest cognosci quomodo alia sint ordinanda ad hoc ut talis forma proveniat. Potest et, tertio, cognosci in seipsa talis ordinatio, inquantum consideratur secundum propriam rationem, ut distinguitur ab essentia et bonitate, et videtur non in alio ad quod per ' prius terminetur cognitio.
Ex his apparet quod nulla est contradictio in verbis Sancti Thomae. Non enim intendit quod Throni dispositionem rebus inhaerentem in seipsa videant ut in ipsis rebus existentem, non in ipso Deo, ut obiectio supponit: sed quod in ipso Deo vident scientiam divinam et cognitionem rerum ordinativam secundum se, ut distinguitur ratione ab essentia divina et bonitate; non autem in bonitate aut essentia, quae dicuntur altiora principia, sicut finis et forma sunt nobiliora motu quo aliqua in finem diriguntur et formam. Patet autem hoc ex eo quod, removens errorem dictum, inquit quod hoc non est intelligendum quasi aliud sit bonitas divina, aliud essentia, aliud. scientia rerum dispositionem continens. Ex his enim liquet quod per dispositionem divinorum. iudiciorum in seipsa cognitam intellexit ipsam scientiam divinam rerum dispositionem continentem, non autem eam dispositionem quae rebus inhaeret.
3. Advertendum tamen quod ex parte rei non ponitur talis distinctio, quasi Throni divinorum iudiciorum dispositionem in seipsa videant, non autem videant bonitatem et essentiam: unico enim actu quo vident essentiam divinam, vident et bonitatem et scientiam. Sed hoc est secundum considerationem intellectus nostri, distinguentem ipsum actum. videndi Deum secundum quod ad diversa obiecta secundum rationem distincta terminatur, et ab hoc diversa nomina imponentem. Primos enim nominamus ab ipsa Dei cognitione ut ad bonitatem terminatur, et dicimus eos Seraphin; secundos vero ab ipsa cognitione ut ad divinam essentiam terminatur, vocamus Cherubin; tertios vero ab ipsa cognitione ut terminatur ad scientiam. rerum ordinativam, 'hronos appellamus.
IX. Ordines secundae hierarchiae sic distinguuntur quod, cum omnes conveniant in hoc quod cognoscunt ordinem divinae providentiae per considerationem universalium causarum, primi distribuunt universalis providentiae. dispositionem in multos executores. Et vocantur Dominationes: nam domini est praecipere quid alii exequantur. Unde Dionysius, vir cap. Caelest. Hier. dicit quod nomen Dominationis significat aliquam. anagogem etc. — Secundi vero, qui sunt exequentes, distribuunt et multiplicant ipsam dispositionem providentiae ad varios effectus. Et vocantur Virtutes: sunt enim veluti universales executores. Unde ad hunc ordinem pertinet principium universalis. operationis, Et videtur ad ipsos pertinere motus caelestium corporum, ex quibus tanquam universalibus causis particulares effectus consequuntur. Videtur etiam ad eos pertinere executio divinorum operum quae. praeter naturae ordinem fiunt. — Infimi autem custodiunt inconcussum ordinem divinae providentiae in effectibus. institutum, cohibendo ea quae possent hunc ordinem perturbare. Et dicuntur Potestates.
2. Circa auctoritatem Dionysii adductam ad manifestationem primi ordinis, ubi dicitur quod. omen Dominationis designat aliquam anagogem superpositam omni servituti, considerandum quod, licet anagoges nomine Graeci recessum significent, et classis emissionem, ut est apud Suidam ; tamen hic accipitur pro celsitudine et excellentia, ut etiam Latinus interpres videtur interpretari . Nam a verbo anago deducitur, quod non solum recedo significat, sed etiam superago. Unde et anagoge potest etiam super-actionem, sive eminentem actionem significare, et inde ad significandum excelsam intelligentiam trahi.
X. Tertiae hierarchiae ordines conveniunt in hoc quod est cognoscere ordinem divinae providentiae in particularibus causis et rebus humanis: idest, inferioribus naturis et causis particularibus, quae ad hominem ordinantur et in eius usum. veniunt, praeponuntur. Sed differunt, quia ad primos, qui vocantur Principatus, pertinet bonum commune in rebus humanis, quod est bonum civitatis vel gentis. Et sic ad. hos pertinet regnorum dispositio; mutatio dominationis de gente in gentem ; et instructio eorum qui sunt aliorum principes, in iis quae ad administrationem regiminis pertinent. — Ad medios autem, qui vocantur Archangeli, pertinet bonum. quod non in communitate consistit, sed ad unumquemque pertinet secundum seipsum, non est tamen uni soli utile, sed multis: ut sunt. quae ab omnibus credenda sunt et servanda, sicut quae. sunt fidei, et cultus divinus, et huiusmodi. — Ad infimos autem, qui nomen commune retinent et Angeli vocantur, pertinet bonum humanum quod ad unumquodque singulariter pertinet.
2. Attendendum unum hoc loco, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. cviu: quod licet aliqui inferiorum ordinum ab aliqua perfectione particulariter nominentur, per hoc tamen non excluditur quin illa in. superioribus ordinibus inveniatur; immo quicquid perfectionis invenitur in inferioribus spiritibus, in superioribus etiam invenitur secundum quendam excellentiorem inodum. Sed ab illa nominatur inferior ordo, non autem superior, quia illa perfectio est quasi adaequans inferiorem ordinem, et summa perfectio in ipso inventa: non autem est suprema perfectio quam superior ordo habet. Sicut Throni denominantur a cognitione ordinis. divinae. providentiae in ipsa mente divina; Cherubin autem, licet hanc ipsam perfectionem habeant, non tamen ab ipsa denominantur, sed a superiori perfectione, idest ab hoc quod est inspicere in essentia divina, tanquam. in forma universorum intelligibilium, dictum providentiae ordinem. Et sic de. aliis est dicendum.
XI. Quantum ad secundum principale, comparat Sanctus Thomas ordinationem Dionysii ad Gregorii ordinationem . Et ait quod differunt quia, cum Dionysius Principatus in ultima posuerit hierarchia, Virtutes vero in. media; Gregorius: e contrario Principatus in media. hierarchia collocat, ponitque immediate post Dominationes ; Virtutes vero in ultima hierarchia, ante Archangelos collocat.
Sed circa horum differentiam duo dicit Sanctus Thomas. Primo, quod utraque ordinatio in modico differt, Nam apud Gregorium Principatus dicuntur non qui gentibus solum praesunt, ut videlicet Dionysius interpretatur; sed etiam qui ipsis bonis spiritibus principantur, quasi praesidentes in ministeriorum divinorum executione. Ideo, ubi Dionysius Virtutes, quibus hoc attribuit, posuit, Gregorius posuit | Principatus. — Item, apud Gregorium Virtutes dicuntur | quae ad quasdam particulares operationes ordinantur cum | aliqua contingit miraculose fieri. Secundum quam interpre- | tationem, satis convenienter cum angelis infimae hierarchiae ordinantur. Ideo, ubi Dionysius posuit Principatus, Gregorius Virtutes. collocavit.
Dicit secundo, quod utraque ordinatio ex verbis Apo- | stoli auctoritatem habere potest: ordinatio quidem Dionysii ex ordine qui servatur ascendendo, ad Ephes. ordinatio vero. Gregorii ex ordine posito ad Coloss. 1, descendendo. - De aliis autem spiritibus de quibus dictum est supra, quos Apostolus in illa enumeratione non nominat, ostendit Sanctus Thomas in quibus locis Sacrae Scripturae fiat mentio.
Ultimo notat quod, cum in omnibus ordinatis virtutibus hoc sit commune, quod in vi superioris virtutis omnes inferiores agunt; id quod diximus ad Seraphin ordinem pertinere, scilicet imcendere, omnes inferiores ex virtute ipsius exequuntur. Et similiter est in aliis ordinibus considerandum .
2. Circa differentiam inter Dionysium et Gregorium, adverte quod Sanctus Thomas in 1l Sent., d. 1x , tenet ordinationem Dionysii rationabiliorem esse, licet et Gregorii ordinatio rationabilis sit. — Addit autem quod Gregorius non multum intentionis apposuit ad ordinationem istorum spirituum, sed solum ordines angelorum voluit numerare.
XII, Circa ultimum quod notat Sanctus Thomas, considerandum primo, quod triplicem intentionem in illis verbis possumus accipere. Una est, quod omnes inferiores species possunt in omnem effectum in quem possunt Seraphin, sed in virtute ipsorum Seraphin, non autem virtute dumtaxat propria. — Alia est, quod inferiores ordines omnem effectum in quem possunt, agunt in virtute superiorum, et ipsorum Seraphin, quorum ordo primum locum tenet. — Tertia est quod, si inferiores agunt aliquem effectum ad Seraphin spectantem, illum agunt in virtute Seraphin.
Omnes isti sensus habere veritatem possunt. Primus quidem quia, cum virtutes ordinatae dicantur quarum una movet alteram ad operandum, et quarum una per alteram operatur, oportet omnes effectus qui a prima procedunt inquantum cum aliis ordinatur, per inferiores virtutes expleri posse. Nam si in aliquem effectum posset qui non posset per inferiores expleri, iam quantum ad illum effectum non haberet ordinem cum inferioribus ordinibus. Et sic sequitur quod, cum respectu divinorum mysteriorum Seraphin primum locum teneant; ab ipsisque usque ad infimum ordinem revelationes huiusmodi secretorum perveniant: quicquid possunt Seraphin in huiusmodi mysteriis exequendis, possunt et inferiores, virtute tamen ipsorum Seraphin. — Secundus etiam sensus veritatem. manifestam continet: quia causa inferior non agit nisi in virtute causae superioris. — "Tertius itidem sensus manifeste verus est: nam satis constat quod effectus primae causae non potest per secundam produci nisi vi ipsius primae causae, -- Sed licet omnes isti sensus veri sint, possintque textui applicari, primus tamen sensus hic videtur intendi. Nam, ut dicitur Prima, q. cxm, superiores angeli communicant propria dona, a quibus denominantur, mediantibus inferioribus angelis.
2. Considerandum secundo, quod hoc notavit Sanctus Thomas ut removeret dubium quoddam quod oriri posset. Ex iis enim quae dicta sunt superius , habetur quod angeli primae hierarchiae non exercent aliquid circa inferiora, sed ab operatione circa Deum nominantur. Huic autem videtur obstare quod unus de Seraphin missus est ad incendendum labia prophetae, ut habetur Zsaiae vi .
Sed per hoc quod hic dicitur respondetur, et est de mente Dionysii, xir cap. Cael. Hier., quod ille angelus non fuit de ordine Seraphin, sed de ordinibus inferioribus: vocatur autem nomine Seraphin, quia illum effectum qui est incendere, fecit virtute Seraphin. Nam, cum Seraphin ardentes sive incendentes dicantur, ad ipsos pertinet bomines in Deum incendere: mediate quidem, non autem immediate.
XIII. Circa istam hierarchiarum et ordinum distinctionem, considerandum est quod, licet Sanctus Thomas diversimode in diversis locis loquatur, tamen, si diligenter consideretur, omnes isti modi in unum facile reduci possunt, Quod manifestari facilissime potest si per ipsos distinctionis modos discurramus.
Inter hierarchias enim. ponit hoc loco distinctionem, quia angeli primae hierarchiae ordinem divinae providentiae in divina essentia vident; angcli mediae hierarchiae vident in causis universalibus; sed infimae hierarchiae angeli in causis particularibus intuentur. — In Prima vero Parte, q. cvim, a. 1, hanc differentiam ponit, quod prima hierarchia accipit rationes rerum prout procedunt a Deo; secunda vero prout dependent a causis universalibus ; sed tertia secundum quod huiusmodi rationes a causis particularibus dependent. — At in lI Sent., d. 1x, a 3, ait quod prima hierarchia accipit cognitionem divinorum effectuum in ipsa prima causa universali; secunda hierarchia cognoscit res in universalibus rerum rationibus; tertia vero hierarchia res im propriis rationibus cognoscit.
2. Diligenter autem consideranti apparet quod duo ultimi modi ad illum. qui hic ponitur reducuntur. Nam conveniunt in hoc omnes isti modi quod hierarchiae distinguuntur secundum diversum modum recipiendi divinas illuminationes. Illi enim ordines qui universaliorem. cognitionem ex sui natura habent, sic divinas illuminationes recipiunt ut per illas cognoscant ea quae agenda sunt in aliquo universaliori principio: sicut ille qui elevatioris ingenii est, in uno principio sibi tradito a magistro multas conclusiones cognoscit quas non cognoscit ille qui est hebetioris et tardioris ingenii. Illi vero ordines qui particulariorem cognitionem ex natura sua habent, per illas divinas illuminationes cognoscunt quae sunt agenda in aliquo particulariori principio.
3. Modus ergo qui tangitur in Prima Parte , idem est cum isto qui hic tangitur. Quia non videtur esse differentia inter illos nisi quod in uno accipitur differentia ex parte cognitionis rationum rerum, in alia vero ex parte cognitionis ordinis divinae providentiae: et tamen, quantum ad hoc, non est differentia nisi in nomine; nam quod hic vocat Sanctus Thomas ordinem divinae providentiae, vocat in Prima Parte rationes rerum. Per ista enim nomina nihil aliud significatur quam id quod Deus ordinavit per suam providentiam in rebus efficere. Prius enim intelligimus esse in mente divina conceptum, ideam et exemplar ordinis ponendi in rebus, quam talis ordo in ipsis rebus ponatur: et talis idea, taleque exemplar, dicitur ordo per divinam providentiam statutus, inquantum est eiusdem rationis cum ipso extrinseco ordine aliquo modo; eo modo quo dicimus exemplar domus producendae in mente domificatoris existens, esse domum in esse intelligibili. Dicitur etiam ratio. rei, prout conceptus rei existens in mente divina dicitur eius ratio et similitudo. Unde idem dictu est cognoscere ordinem divinae providentiae, et cognoscere rationes rerum, in ipso Deo, quod cognoscere quid Deus in mente sua determinaverit in rebus creatis efficere, sive quem ordinem in aliquibus rebus ponere excogitaverit.
4. Modus autem tactus in II Sent., cum duobus primis quantum ad aliquid convenire videtur. Nam divini effectus, secundum quorum cognitionem dicuntur distingui hierarchiae, simul cognoscuntur cum ordine divinae providentiae in mente divina existente, et rationibus rerum. Divinae enim providentiae effectus producendi in rebus, qui nihil aliud sunt quam ordines quidam in ipsis ponendi, de quibus tanquam de futuris producendis illuminantur angeli, in mente divina primum habent esse per eorum rationes et exemplaria. Ideo, cognito ipso ordine in mente divina existente, cognoscuntur effectus divini secundum illum ordinem producendi.
Videtur autem modus ille differre ab aliis quantum ad hoc: illi enim ponunt angelos mediae hierarchiae cognoscere rationes divinorum operum n causis creatis ; iste vero modus ponit quod cognoscunt in ralionibus rerum, quae sunt in intellectu. Sed dupliciter possumus, quantum ad hoc, inter istos modos convenientiam invenire. Primo, dicendo quod per causas creatas in duobus primis modis nihil aliud intelligitur quam ipsi conceptus in mente angelica existentes, qui in tertio modo rationes rerum vocantur, secundum quas operantur illos effectus in quibus Deo ministrant: nam, ut ibidem dicitur, formae per quas angeli cognoscunt, sunt operativae ad minus respectu effectuum in quibus Deo ministrant. Et quia in superioribus ordinibus: huiusmodi conceptus sunt universaliores, in inferioribus vero sunt particulariores, inquantum superiores unico conceptu plura cognoscunt quam inferiores, ideo dicuntur angeli mediae hierarchiae in universalibus causis cognoscere, inferiores vero im causis particularibus.
Secundo possumus convenientiam invenire dicendo quod unus modus alium infert. Cum enim causa universalior non cognoscatur a superioribus angelis nisi conceptu universaliori, ex eo quod ponitur superiores angelos cognoscere aliquid faciendum per divinam providentiam dum per divinam illuminationem, videndo causam universalem, vident ipsam per divinam providentiam ad productionem talis effectus esse ordinatam ; sequitur quod illum effectum in ratione et conceptu universali cognoscant, Et idem dicendum est de cognoscente in causa particulari. Cognoscens enim in consideratione passionis Christi, esse salvandum Petrum per ipsam Christi passionem, cognoscit Petrum esse salvandum ex illo conceptu quo Christi passionem cognoscit: qui conceptus est conceptus universalis respectu conceptuum qui formantur de causis particularibus salutis alicuius, sicut et ipsa passio Christi est communis causa omnium salvandorum. Cognoscens vero Petrum esse salvandum per martyrium in seipso consideratum, quae est particularis causa salutis ipsius, cognoscit illud per conceptum particularem quem de martyrio format. — Iste modus magis videtur esse de mente Sancti Thomae, si eius processus bene consideretur.
XIV. Circa distinctionem etiam ordinum. unius hierarchiae, videtur esse diversitas. Nam hic angelos primae hierarchiae distinguit per hoc quod Seraphin ordinem divinae providentiae in divina bonitate vident; Cherubin in divina essentia; 'Throni. in seipso, sive in ipsa Dei scientia rerum ordinatrice, -- Angelos mediae distinguit quia Dominationes distribuunt in multos executores dispositionem divinae providentiae, quid alii exequantur praecipientes; Virtutes, tanquam exequentes et operantes, dictam dispositionem distribuunt et multiplicant ad varios effectus; Potestates cohibent ea quae possent dictum. ordinem perturbare. — Angelos infimae distinguit quia ad Principatus pertinet boni communis gubernatio; ad Archaugelos gubernatio bonorum quae ad unumquodque secundum seipsum pertinent, sed multis sunt utilia; ad. Augelos pertinet gubernatio boni quod ad unum singulariter pertinet.
In Prima vero Parte distinguit angelos primae hierarchiae quia Seraphin excellunt in hoc quod est Deo uniri, qui est.finis creaturarum; Cherubin supereminenter Dei secreta cognoscunt; Throni Deum in seipsis familiariter recipiunt, rationes rerum in ipso immediate cognoscendo, quod est proprium totius primae hierarchiae. — Angelos secundae distinguit quia ad Dominationes pertinet distinctio eorum quae agenda sunt; ad Virtutes pertinet praebere facultatem. ad implendum ; ad Potestates ordinare qualiter ea quae sunt praecepta vel definita, possint impleri. — Angelos tertiae sic distinguit. quod . Principatus - incipiunt actiones et alios ducunt; Augeli simpliciter exequuntur ; Archangeli medio modo. se. habent.
Sed in II Sent. , angelos primae hierarchiae distinguit, quia Seraphin ab actu amandi, quo perficitur voluntas, denominantur; Cherubin ab actu videndi, quo perficitur intelligentia; 'Throni ab actu comprehensionis, sive retentionis, quo perficitur memoria. — Angelos mediae distinguit, quia ad Dominationes pertinet dirigere in omnibus divinis ministeriis; ad Virtutes pertinet adiuvare et propugnare, ut non sit impossibile praestari exitu divina ministeria; ad Potestates pertinet sententiare quid unicuique debeatur. — Angelos tertiae sic distinguit quod Principatus habent actum limitatum .ad unam provinciam ; Axchangeli habent actum. limitatum. ad unum hominem, sed de iis quae pertinent ad bonum multorum, quae. explentur per actum unius personae; Angeli vero habent actum limitatum ad unum hominem, de iis quae ad ipsum tantum pertinent.
XV. Omnes autem isti modi possunt in unum reduci hoc modo. Quantum. enim ad primam hierarchiam, conveniunt omnes modi hic enumerati, quod angeli primae hierarchiae accipiunt cognitionem divinorum operum immediate in ipso Deo. Sed quia Deus et est Deus, et primum principium, et ultimus finis, hic dicitur quod accipiunt hanc cognitionem omnes in ipso Deo, non limitando ad aliquam rationem ; in Prima vero Parte, dicitur quod omnes hanc cognitionem accipiunt im fine, qui est Deus; in ll vero Sent., dicitur quod accipiunt hanc cognitionem in prima causa universali. Idem tamen per omnia ista nomina significatur: sed in diversis locis diversas Dei conditiones, secundum nostrum modum intelligendi distinctas, consideravit.
Quod dicitur in Prima Parte, Seraphin in hoc excellere quod est uniri Deo; in II vero Sent., quod ab actu amandi denominantur: idem est cum eo quod hic dicitur, scilicet quod accipiunt cognitionem in fine, qui est divina bonitas. Nam per omnia haec dicta significatur quod ab amore denominantur: nam per amorem amans figitur in re amata, et illi unitur; et similiter, quia intense amant ipsum finem, et ex intenso amore totam aciem intellectus in ipso figunt, dicuntur accipere cognitionem in bonitate divina, secundum quod est finis vehementer amatus. — Cum dicitur de Cherubin quod supereminenter Dei secreta cognoscunt; quod denominantur ab actu videndi; quod cognoscunt perfecte in ipsa divina forma: significatur plenitudo scientiae istorum angelorum, dum vident rerum ordinem in essentia divina, quae est forma omnis intelligibilis. Hoc autem dicitur, non. quod Seraphin, qui sunt superiores, non tanta eminentia divina secreta cognoscant: sed quia hoc in Cherubin est nobilissimum; Seraphin vero et eminentius ipsa divina secreta vident, et ardentius omnibus Deo per amorem uniuntur; ideo ab ista maxima unione, tanquam a: perfectissimo actu in ratione unitivi, denominantur. — De Thronis patet quod omnia dicta referuntur ad. unum. Denominantur enim, tanquam infimi illius hierarchiae, ab eo quod est commune: toti primae hierarchiae, et ex quo prima hierarchia ab inferioribus distinguitur, ab eo scilicet quod est videre rationes rerum. in ipso Deo, quia nihil illo excellentius habent. Ideo dicuntur Deum in se tenere, tanquam videlicet eum sua cognitione perseveranter. et immutabiliter amplectentes;. et videre. divinae mentis ordinationem et cognitionem in seipsa.
2. Quantum ad secundam hierarchiam:. patet quod omnes modi in hoc conveniunt quod ad ipsam pertinet dispositio universalis de agendis, sicut et in causis universalibus ordinem divinae providentiae cognoscunt. Circa Dominationes quoque patet nullam esse differentiam. Omnia enim ad hoc tendunt quod ipsarum est distinguere ea. quae agenda sunt, et praecipere ut exitu praestentur: sicut architector distinguit, circa aedificium, esse aptandos lapides, esse complananda ligna, esse caementum terendum, praecipitque. ut haec fiant, sed . per se nihil horum exequitur. — Quae de Virtutibus dicuntur, videntur esse differentia, sed omnia tamen in hoc concordant quod. sunt primi inter exequentes, tanquam videlicet aliquod primum et universale in divinis ministeriis per se exequentes, puta corporum caelestium motum; et aliis executoribus tradendo quid unisquisque agere debeat, circa tamen universalem gubernationem. Hoc autem quod est Virtutes esse primos in executione divinorum operum, et distributores mini-. steriorum universalium, trahit secum hoc quod est iuvare ut omnia fiant, et propugnare ac defendere sua virtute ne aliquid impediat executionem divinae providentiae, quod est praebere facultatem ad agendum. - Quae de Potestatibus. dicuntur, ad hoc tendunt quod Potestatum est ordinem divinae providentiae in effectibus institutum 7nconcussum custodire, cohibendo sua sententia ea quae possent hunc ordinem perturbare; et determinare quod hoc ad hunc pertinet, non autem ad illum. Et propter hoc dicuntur etiam ordinare qualiter ea quae praecepta sunt, impleri possint.
3. Quantum ad tertiam hierarchiam, omnes modi conveniunt in hoc, quod haec hierarchia habet actus suos circa res humanas, scilicet circa inferiores naturas ad hominem ordinatas. Quae autem de Principatibus dicuntur, ad hoc tendunt quod regnis et civitatibus praeponuntur. Et ideo dicuntur quasi incipientes actionem circa huiusmodi, et alios ducentes ad executionem suorum operum circa res humanas. — Archangelis convenit secundum omnes modos gubernatio eorum quae multitudini conducunt, et ad unumquemque pertinent. Ideo dicuntur aliqua per seipsa exequi circa res humanas, scilicet magna; inferiores vero in aliqua dirigunt, veluti eorum principes et ductores. Ideo inter Principatus et Angelos medii collocantur. - In his quae de ultimo ordine Angelorum dicuntur, constat nullam esse differentiam.
On this page