Text List

Caput 95

Capitulum 95

Commentaria Feerrariensis

QUIA Ostensum est superius divinae providentiae immobilitatem necessitatem rebus provisis non imponere, vult Sanctus Thomas ostendere quod nec etiam utilitatem orationis excludit .

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, ostendit quod non est inconveniens si non semper petitiones orantium admittuntur a Deo, capite sequenti

I. Quantum ad primum, praemisso quod non ad hoc oratio funditur ad Deum ut aeterna providentiae dispositio immutetur, sed ut quis id quod desiderat assequatur: arguitur primo sic. Ad supereminentiam divinae bonitatis pertinet ut esse, et bene esse, omnibus ordine quodam distribuat. Sed omnia naturaliter bonum desiderant. Ergo conveniens est ut, secundum suam bonitatem, desideria pia, quae per orationem explicantur, adimpleat.

Adverte quod sensus huius rationis est: — Quia ad divinam bonitatem pertinet distribuere esse, et bene esse, omnibus ordine quodam, idest, dare rei unam bonitatem mediante alia, et uti causis mediis ad conferendum bonitatem rebus secundum conditionem suae naturae; ordo: autem naturalis uniuscuiusque rei ad bonum est mediante desiderio, quia naturaliter quaelibet res tendit ad bonum suum mediante inclinatione, quae hic vocatur desiderium: conveniens est ut Deus det creaturae bonum suum mediante desiderio boni, sicut et mediantibus aliis causis aliquos producit effectus. Hoc autem est adimplere creaturae desiderium. Ideo conveniens est ut desiderium creaturae adimpleat. — Creatura autem rationalis suum desiderium per orationem explicat. Ergo conveniens est ut Deus adimpleat creaturae rationalis desideria per orationem explicata.

II. Circa autem ipsam conclusionem, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae II II, q. rxxxri, a. 1; et IV Sent., d. xv , quod oratio, ut hic loquimur de oratione, et de qua theologi multa determinant, mihi] aliud significat quam petitionem quandam quam homo Deo facit. Unde de Augustinus, in Libro de Verbis Domini, ait quod oratio petitio quaedam est; et Damascenus, in tertio libro , ait quod oratio est petitio decentium a Deo. Sicut autem imde Fide perare proprie est actus rationis, quia per imperium applicantur subditi ab imperante ad consecutionem eius quod desideratur, in quo ordinatio quaedam disponentis aliquid per aliud esse faciendum importatur; ita oratio ad rationem pertinet; est enim actus rationis ordinantis aliquo modo ut aliquid per alium fiat qui inferior non est, dum illud per ipsum fieri petit.

Sed, licet oratio sit formaliter actus rationis, praesupponit tamen desiderium, tanquam principium a quo causatur: est enim petitio executionis desiderii a Deo. Ideo oratio vocalis, quae immediate significat actum rationis deprecantis, mediate significat ipsum desiderium voluntatis, sicut principium et originem a quo procedit.

Ex iis sequitur quod idem est dicere Deum adimplere desideria per orationem explicata,et Deum adimplere orantium preces. Sed, licet idem sint, per primum tamen magis natura orationis explicatur. Propterea Sanctus Thomas, ut magis naturam orationis explicaret, cum proposuerit per immobilitatem providentiae utilitatem orationis non excludi; et per consequens probandum esset Deum aliquando mediantibus orationibus aliqua bona conferre; concludit quod conveniens est Deum desideria pia, quae per orationem explicantur, adimplere.

Advertendum etiam quod non dicit Sanctus Thomas absolute conveniens esse ut Deus desideria impleat, sed, ut pia adimpleat desideria. Non enim omnia desideria per orationem explicata merentur exaudiri, puta si quis complementum alicuius peccati peteret: sed illa quae sunt de necessariis et utilibus ad salutem, quae pia desideria dicuntur,

III. Secundo. Omne desiderium est quidam motus ad bonum. Qui non potest rebus inesse nisi a Deo. Ergo etc.

Probatur antecedens quoad secundam partem: quia Deus est per essentiam bonus, et fons bonitatis. Quoad primam vero partem: quia movens omne movet ad aliquid simile sibi. - Consequentia vero probatur. Quia ad moventem pertinet ut illud quod movetur, perducat ad finem. Cuius signum est, quod per eandem naturam aliquid movetur ad finem, et consequitur finem, et in eo quiescit.

Circa istam propositionem, Motus desiderii ad bonum non potest esse in rebus nisi a Deo, advertendum quod per hoc mon intendit Sanctus "Thomas excludere causas proximas desiderii: sed hoc tantum vult habere, quod iste motus est a Deo tanquam a prima et principali causa, inquantum talis motus ad bonum non provenit a libero arbitrio nisi ut movetur a Deo. Si enim sit desiderium naturae, constat quod est a Deo: cum ipse sit omnis naturae auctor. Si vero sit desiderium voluntatis, constat ex praecedentibus quod ipse solus movet voluntatem et ad operationem applicat interius operando.

IV. Tertio. Efficacior est impressio divinae motionis in substantiis intellectualibus quam in substantiis aliis naturalibus. Sed naturalia per motionem divinam naturalem appetitum boni consequuntur, et appetitus completionem, assequendo proprios fines. Ergo multo magis intellectuales substantiae. — Probatur maior. Quia quanto aliqua sunt propinquiora moventi, tanto efficacius impressionem moventis consequuntur: ut patet de iis quae ab igne calefiunt. Substantiae autem intellectuales sunt propinquiores Deo quam substantiae naturales inanimatae.

Quarto. Deus creaturam suam amat, et magis eam quae plus de bonitate eius participat, ut ostensum est supra. Ergo vult desideria creaturae rationalis impleri, quae perfectissime divinam bonitatem participant. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia de ratione amicitiae est quod amans velit impleri desiderium amati, inquantum vult eius bonum: unde dicitur quod amicorum est idem velle. - Secunda vero probatur. Quia voluntas Dei est perfectissima causa: cum ipse per suam voluntatem sit causa rerum.

Quinto. Est maxime commendabile in hominibus ut iuste petentibus assensum non negent: cum per hoc vocentur liberales, clementes, misericordes et pii. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia bonum creaturae derivatum est per quandam similitudinem a bonitate divina.

CONFIRMATUR auctoritate Psalmi, et Matth. vir.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 95