Caput 96
Capitulum 96
I bis. Quia ex rationibus praecedentis capitis posset aliquis existimare quod orationes nostrae semper debeant a Deo exaudiri, vult Sanctus Thomas falsam hanc existimationem excludere.
Circa hoc autem tria facit: primo, ostendit quod non est inconveniens si orantium petitiones non semper admittuntur a Deo; secundo, ex praemissis colligit principale intentum capituli praecedentis ; tertio, quosdam errores excludit .
II bis. Primum ostendit per supradictas rationes discurrendo. Primo. Ex prima ratione habetur quod Deus adimplet desideria creaturae rationalis inquantum bonum desiderat. Sed non semper quod petitur est verum bonum, sed apparens, malum vero simpliciter. Ergo talis oratio non est exaudibilis: intellige, ex misericordia Dei. Quandoque enim exauditur ad vindictam, ut inquit Sanctus Thomas II I^, q. rxxxrtt, a. 16, dum Deus permittit peccatorem amplius ruere in peccata. Unde Augustinus inquit quod Deus quandoque negat propitius quod concedit iratus. lsta ratio tangitur Zac. tv.
Secundo. Ex secunda ratione idem habetur. Quia Deus ad desiderandum movet. Sed mobile ad finem motus non perducitur a movente nisi motus continuetur. Ergo, si desiderii motus per orationis instantiam non continuetur, non est inconveniens si oratio debitum non consequatur effectum. Habetur haec ratio ex Luc. xvur et I 7hess. v
Tertio. Ex tertia ratione habetur idem. Ostensum est enim quod Deus rationalis creaturae decenter desiderium implet inquantum ei appropinquat. Sed Deo quis appropinquat per contemplationem, et devotam affectionem, et humilem ac firmam intentionem. Ergo, ubi ista desunt, oratio non est exaudibilis: quantum scilicet est ex merito orationis. Ista ratio habetur ex Psalm., et Zac. 1.
Quarto. Idem ex ratione amicitiae in quarta ratione est ostensum. Ergo quia. Dei amicitia declinat, non est. dignus ut eius oratio exaudiatur. Habetur haec ratio Prov. xxvitt, et Isaiae r. - Ex eadem radice procedit quod aliquis Dei amicus non exauditur: quando scilicet pro iis rogat qui non sunt Dei amici, ut habetur Jerem. vir.
Circa istam propositionem, Qui .a Dei amicitia declinat, non est dignus ut eius oratio exaudiatur, attendendum quod non ideo hoc dicitur quasi nullus peccator exaudiatur a Deo: quia etiam peccatores quandoque exaudiuntur, ut est de mente Augustini, super Joan. ; et Chrysostomi, super, Matth. . Sed quia, licet quandoque exaudiatur, hoc: tamen est non quasi ex iustitia, sed ex pura misericordia. Unde non dixit Sanctus Thomas quod illius oratio non.est exaudibilis, sed quod zon est dignus exaudiri: quasi diceret quod non meretur exaudiri, licet eum quandoque ex misericordia Deus exaudiat.
Quinto. Ex eodem fundamento arguitur. Quandoque aliquis ex amicitia denegat quod petitur ab amico, quia cognoscit hoc ei esse nocivum, et contrarium ei magis expedire, ut patet in medico. Ergo et Deus quandoque eorum quos praecipue diligit, petitionem non implet, ut impleat quod. petenti magis expedit ad salutem. Unde stimulum carnis a Paulo non amovit, propter humilitatis conservationem, ut habetur II Cor. xir. — Confirmatur auctoritate Matth. xx; Rom. vir; et Augustini, ad Paulinum et Therasiam.
III bis. Ex praemissis rationibus advertendum est quod quatuor tanguntur conditiones orationis, quibus omnibus existentibus, semper exauditur; et quarum aliqua deficiente, non semper oratio habet efficaciam impetrandi. Quae quidem conditiones tanguntur in glossa Lucae super illam parabolam, Quis vestrum habebit amicum etc.: scilicet quod pie, perseveranter, pro se, et quod ad salutem pertinet, petatur. Nam prima, tertia et quarta ratio ostendit aliquam orationem non, exaudiri propter defectum primae conditionis: aut videlicet quia non petitur bonum utile ad salutem, sed contrarium salutis; aut quia deficiunt aliae conditiones ex parte orantis requisitae inquantum est orans , quae in tertia ratione explicantur; aut quia deficit caritas, quod est non pie orare; nam, ut inquit Sanctus Thomas IV Sent, d: xv, q. 1v, a..7, qu 3, ad ult, hoc quod dicitur pie, includit omnes circumstantias virtutis quibus ordinatur actus ex parte agentis. — Propter defectum secundae, ostendit secunda ratio quandoque orationem non exaudiri: quia videlicet non petitur perseveranter. - Propter defectum tertiae, ostendit quarta ratio, in secunda sui parte, aliquem non exaudiri: quando scilicet orat non pro se, sed pro alio. — Quinta vero ratio ostendit aliquem non exaudiri propter defectum quartae conditionis: quia videlicet non petitur utile ad salutem, nec tamen petitur quod manifeste saluti est contrarium. — Ubi vero omnes praedictae conditiones affuerint, semper Deus hominem audit, ut inquit Sanctus Thomas in articulo praeallegato, et etiam II II^, q. 1xxxiu, a. 15, ad 2: et non solum iustum, sed etiam peccatorem.
Si autem quaeratur quomodo oratio peccatoris huiusmodi conditiones habere possit, cum non sit in caritate, et consequenter non pie oret: — dicitur ex doctrina Sancti "Thomae Quarto ubi supra, ad 1; et II II^, eadem quaest.j a. 16, ad 2, quod peccator non potest pie orare quasi eius oratio habitu pietatis informetur (quae alio nomine dicitur religio) : potest tamen pie orare in hoc quod petit aliquid ad pietatem pertinens, quando scilicet petit aliquid quod non contrariatur Deo et saluti, sed aliquid quod in honorem Dei et utilitatem propriae salutis pertinet ; sicut etiam dicitur aliquis quandoque iustum velle et. operari, licet non ex habitu iustitiae operetur.
IV bis. Quantum ad secundum , confirmatur conclusio praecedentis articuli ex supra dictis, tali ratione, Eorum quae fiunt a Deo (scilicet aliquorum) causae sunt orationes et desideria. Ergo orationes apud Deum efficaces sunt. Nec tamen ordinem immutabilem divinae providentiae solvunt. Immo, quod tali petenti hoc concedatur, sub tali ordine cadit. — Probatur consequentia. Quia divina providentia causas alias non excludit: immo ordinat eas ad executionem statuti ordinis apud se.
Confirmatur. Quia dicere propter illam immutabilitatem non esse orandum ut aliquid consequamur a Deo, est simile ac si diceretur non esse ambulandum ut ad locum perveniamus, nec esse comedendum ut nutriamur. Quae patet esse absurda.
V bis. Quantum ad tertium, excluduntur duo errores . Primus est eorum qui dicebant nullum esse orationis fructum. Qui quidem error erat et negantium omnino divinam providentiam, ut faciebant Epicurei; et subtrahentium res humanas divinae providentiae, ut quidam Peripatetici faciunt, scilicet Averroes, secundum opinionem Sancti Thomae ; et ponentium omnia quae divinae providentiae subsunt, ex necessitate contingere, ut Stoici arbitrabantur. Ex iis enim omnibus sequebatur etiam quod omnis deitatis cultus in vanum fieret. Tangitur hic error Malachiae mr.
VI bis. Secundus error est dicentium divinam dispositionem vertibilem orationibus. esse. Qui error fuit Aegyptiorum, dicentium fatum orationibus, et imaginibus, et fumigationibus verti. :
Huic errori favere videntur quaedam auctoritates Scripturae Sacrae: Zsaiae xxxvii, de revocatione mortis Ezechiae; et Jerem. xvur; et Joel. rr.
Sed ad ipsas respondet Sanctus Thomas: et dicit primo quod, si secundum superficiem intelligantur, deducunt ad hoc quod voluntas Dei sit mutabilis; quod aliquid (scilicet reale) ex tempore Deo adveniat; et quod aliqua quae in creaturis temporaliter fiunt, sint causa alicuius existentis in Deo. Quae sunt manifeste impossibilia; et auctoritati - Sacrae Scripturae adversantur, quae infallibilem continet veritatem et expressam; scilicet Num. xxm; I Reg. xv; et Malachiae nr.
Dicit secundo, quod error qui in iis accidit, ex hoc provenit quod non consideratur differentia inter universalem ordinem et particularem: cum tamen tanto communior sit ordo, quanto causa fuerit universalior. Differentia autem est inter istos ordines, quia nihil prohibet aliquem particularem ordinem immutari per orationem, vel per aliquem alium modum, cum extra illum-ordinem aliquid sit quod potest illum immutare: ordo autem ab universali causa, quae est Deus, dependens, mutari non potest, quia extra hunc ordinem non potest aliquid poni per quod possit everti. Quia ergo Aegyptii reducebant rerum humanarum ordinem in corpora caelestia, dicebant fatum, ex stellis proveniens, posse aliquibus orationibus et ritibus immutari: extra enim corpora caelestia, et supra ea, Deus est, qui potest caelestium corporum impedire effectum secuturum. Stoici vero, in Deum sicut in causam omnium rerum ordinem referentes, ponebant ordinem institutum a Deo nulla ratione posse immutari: sed in hoc recedebant a consideratione universalis ordinis, quod ponebant orationes ad nihil utiles esse, tanquam voluntates hominum et desideria sub illo universali ordine non comprehendantur. Si enim. comprehendantur sub illo ordine, sicut per alias causas, ita et per haec, ex divina ordinatione, aliqui effectus sequuntur. Unde idem est excludere orationum effectus, et communium aliarum causarum.
Dicit tertio, quod non valent orationes quasi ordinem divinae dispositionis immutantes: sed quasi sub tali ordine existentes.
Dicit quarto, quod per orationis efficaciam particularis ordo inferioris causae immutari potest, Deo faciente, sub quo necessitas ordinis inferioris causae continetur, tanquam ab eo institutus.
Dicit quinto, ad praedictas auctoritates, quod per orationem piorum dicitur Deus converti vel poenitere, non quasi aeterna eius dispositio immutetur: sed quia per ipsam immutatur aliquid de ordine inferiorum causarum istituto ab ipso. Unde Gregorius ait quod 2on mutat Deus consilium, quamvis quandoque mutet sententiam: non eam scilicet quae exprimit dispositionem aeternam ; sed quae ordinem inferiorum causarum exprimit, secundum quam Ezechias erat moriturus, et gens aliqua pro peccatis punienda ,
Dicit sexto, quod haec sententiae mutatio dicitur transumptive poenitentia, inquantum ad similitudinem poenitentis se habet: sicut et metaphorice dicitur irasci,
2. Circa positionem Stoicorum, adverte quod Sanctus Thomas non reprehendit ipsam in hoc quod ponebat ordinem divinae providentiae immutari non posse: — ut enim patet ex dictis , hoc est verissimum, et auctoritatibus Sacrae Scripturae comprobatum — sed quantum ad hoc eam reprehendit, quod ponebat orationes ad nihil utiles esse. In hoc enim manifeste errabat: quia sicut sub ordine divinae providentiae continentur aliae particulares causae, inquantum Deus ordinavit se aliquos effectus eis mediantibus producturum; ita et orationes sub ordine divinae providentiae continentur, sicut causae quibus mediantibus Deus aliqua se facturum ordinavit, Unde Gregorius, in libro Dialogorum , ait quod ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt ut precibus obtineantur. Ex quibus patet quod valent orationes ad hoc ut ordo divinae providentiae circa aliquos particulares effectus executioni mandetur.
On this page