Caput 97
Capitulum 97
POSTAM determinavit Sanctus Thomas de certitudine divinae providentiae, nunc de eius rationabilitate determinat .
Circa hoc autem tria facit. Primo, ostendit quod ea quae sunt per divinam providentiam ordinata, habent aliquam rationem ; secundo, excludit quosdam errores, ibi, Sic igitur per praemissa ; tertio, infert unum corollarium, cum dicit, Sic ergo cum quaeritur .
Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum ; secundo, ostendit quod, licet sit aliqua ratio divinae providentiae, est tamen aliquid in creaturis quod ex simplici Dei voluntate dependet .
I. Quantum ad primum, probat propositum tali ratione. Ex fine sumitur ratio diversitatis formarum; ex diversitate formarum sumitur ratio ordinis rerum, id est diversitas graduum in naturis rerum; ex diversitate formarum sequitur operationum differentia ac finium, et diversa habitudo materiae ad res; ex hac diversa materiae habitudine sequitur diversitas agentium et patientium; ex diversitate formarum et materiarum et agentium sequitur diversitas proprietatum et accidentium. Ergo, cum per divinam providentiam diversa accidentia, et actiones et passiones, ct collocationes (scilicet secundum superius et inferius) distribuuntur, non absque ratione accidit.
2. Prima pars antecedentis probatur. Deus per suam providentiam omnia ordinat in bonitatem suam sicut in finem, ut similitudo illius, quantum possibile est, imprimatur in rebus. Sed non potest divina bonitas ab uno aliquo perfecte repraesentari: cum quaelibet creatura ab eius perfectione deficiat. Ergo, ad hoc ut perfectiori modo repraesentaretur, oportuit esse diversitatem in rebus. Sed res sunt diversae eo quod diversas formas habent, a quibus speciem sortiuntur. Ergo etc. — Probatur prima consequentia per simile in explicatione conceptus mentalis per verbum vocale. Nam cum homo videt mentis conceptum uno vocali verbo sufficienter exprimi non posse, verba ad illum exprimendum multiplicat. — Confirmatur quoque: quia per diversitatem creaturarum divinae perfectionis eminentia considerari potest.
Secunda vero pars antecedentis probatur. In formis differentia esse non potest nisi per hoc quod una perfectior existit quam alia. Ergo et diversitas rerum, quae est per formam, exigit quod in ipsis sit ordo et gradus. Ergo etc. — Probatur assumptum. Forma nihil aliud est quam similitudo divina participata in rebus: ut patet ex I PAysicorum. Et quia secundum ipsam res habet esse; per hoc autem quod res habet esse, ad similitudinem Dei accedit; similitudo ad unum simplex considerata, diversificari non potest nisi secundum quod magis et minus est propinqua vel remota; quanto aliquid propinquius ad divinam similitudinem accedit, perfectius est: ergo in formis differentia esse non potest nisi per hoc quod una est perfectior alia. — Confirmatur auctoritate Philosophi in. VIII Metaph., assimilantis formas et naturas rerum numeris. — Ostenditur quoque ex ordine inanimatorum, plantarum, irrationalium, et rationalium, in quibus videmus diversitatem secundum quod quaedam sunt aliis perfectiora: in tantum quod ea quae sunt suprema inferioris generis, videntur propinqua superiori generi, et e converso; ut etiam Dionysius, vir cap. de Div. Nom., ait. — Adverte quod loquitur Sanctus Thomas de diversitate quae est in formis, quae dicitur diversitas formalis, quae scilicet sumitur ex diversa ratione formae. Talis enim diversitas exigit ordinem inter illas: scilicet quod una sit superior, et altera inferior. !
Tertia pars antecedentis probatur quoad primam partem, sic. Operatio rei consequitur formam eius. Ergo, si sint diversae formae, habent diversas operationes. Probatur antecedens: quia unumquodque agit secundum quod est in actu; est autem in actu per formam, — Quoad secundam partem probatur. Quia per propriam actionem res quaelibet ad proprium finem pertingit. - Quoad tertiam vero partem, probatur sic. Praeter formas per se subsistentes, sunt quaedam quae per se subsistere non possunt, sed materiam pro fundamento requirunt. Ergo oportet inter materias et formas esse proportionem. Ergo necesse est quod diversis formis diversae materiae respondeant: ut scilicet quaedam formae requirant materiam simplicem, quaedam vero compositam; et secundum diversas formas, oporteat esse diversam partium compositionem. Probatur prima consequentia: quia non possent materia et forma ad aliquid unum componendum convenire nisi esset aliqua proportio inter illa. :
Quarta pars antecedentis probatur. Unumquodque agit ratione formae, patitur vero ratione materiae. Ergo quorum formae sunt perfectiores et minus materiales, agunt in illa quorum formae sunt imperfectiores, et magis sunt materialia.
Quinta vero pars antecedentis probatur, quoad primam quidem et secundam partem, quia, cum substantia sit causa accidentis, sicut perfectum imperfecti, oportet quod ex diversis principiis substantialibus diversa accidentia propria consequantur. — Quoad tertiam vero partem, quia ex diversis agentibus sunt diversae impressiones in patientibus.
Confirmatur conclusio auctoritate Scripturae, rerum productionem et gubernationem sapientiae et prudentiae attribuentis: ut Prov. rit; Sap. vir et xr, ubi dicitur: Omnia in mensura et numero et pondere constituisti.
3. Ex praedictis infertur rationabiliter esse dictum a Boetio, in primo suae Arithmeticae, quod quaecumque a primaeva rerum natura constituta sunt, ex numerorum videntur ratione esse formata. In praedicto enim divinae providentiae ordine positum est primam rationem simpliciter esse divinam bonitatem: primam vero rationem in creaturis esse rerum numerositatem, ad quam constituendam necesse est gradus diversos in formis, et materiis, et agentibus et patientibus, et actionibus, et accidentibus esse,
II. Circa istas duas propositiones, Per divinam providentiam omnia ordinantur in bonitatem divinae, ut similitudo eius, quantum possibile est, imprimatur rebus; et, Non potest divina bonitas ab uno aliquo perfecte repraesentari, adverte quod dupliciter illas possumus interpretari. Primo, quod per ipsas non intendit Sanctus Thomas velle Deum per multitudinem creaturarum suam bonitatem absolute sumptam manifestare et rebus imprimere quantum possibile est, ut ly tantum et quantum importent adaequationem absolute inter bonitatem divinam repraesentabilem a creatura, et similitudinem creaturarum repraesentantem; neque multitudinem creaturarum perfecte secundum aequalitatem repraesentare divinam bonitatem absolute, quam una creatura perfecte repraesentare non potest; sed loquitur de bonitate divina ut manifestanda secundum determinationem divinae sapientiae; sicut enim per suam sapientiam Deus determinavit suam bonitatem secundum quandam similitudinem communicare et manifestare, ita determinavit ipsam secundum aliquos gradus perfectionis communicare. De ista ergo similitudine divinae bonitatis rebus imprimenda, sic per eius sapientiam determinata, loquendo, Deus per suam providentiam determinavit ut, quantum possibile est, imprimatur rebus: idest, ut rebus imprimatur perfectiori modo quo imprimi potest, et tantum quantum creaturae patitur natura. Unde, cum creaturae convenire non possit ut omnes gradus bonitatis divinae, secundum determinationem divinae sapientiae communicandi, in uno aliquo manifestentur et imprimantur, oportuit diversitatem esse in rebus. Similiter una creatura non potest divinam bonitatem repraesentare perfecte, idest secundum omnes gradus secundum quos Deus eam manifestare decrevit : sed bene -universitas creaturarum illam repraesentat perfecte, idest secundum omnes illos gradus; licet non perfecte absolute, quia sunt infiniti alii gradus divinae bonitatis secundum quos manifestari posset. a;
2. Sed quia Sanctus Thomas inferius videtur accipere tanquam prius in divina voluntate hoc quod est velle communicare bonitatem divinam quantum possibile est, quam hoc quod est velle eam. communicare secundum istos determinatos gradus perfectionis: ideo secundo possumus interpretari quod ly in quantum non importat adaequationem commounicationis bonitatis divinae ad possibilitatem receptionis creaturae absolute, ut sit sensus quod Deus vult ut similitudo bonitatis suae imprimatur rebus secundum omnem gradum qui non repugnat creaturae: — sunt enim multi gradus divinae similitudinis quos non repugnat in creaturis esse, et tamen Deus non determinavit illos creaturis communicare — sed explicat et specificat genus et rationem communicationis et impressionis. Cum enim forma alicuius tripliciter possit intelligi alteri communicari, scilicet secundum eandem rationem et eundem modum essendi; secundum eandem rationem tantum ; et solum secundum quandam similitudinis participationem: sensus est quod per divinam providentiam statuitur ut similitudo divinae bonitatis imprimatur rebus, non quidem secundum eandem rationem; neque secundum illum modum essendi quo bonitas divina est in seipsa, quae scilicet unite et indivisibiliter omnem perfectionem continet, quia iste modus non est possibilis creaturae; sed per quandam similitudinis diffusionem; per illum enim modum creaturae potest divina bonitas communicari. Iste autem modus est ut quod unite continetur in divina bonitate, in creaturis multipliciter recipiatur. Et per hunc etiam modum dicitur tota universitas creaturarum perfectiori modo repraesentare divinam bonitatem quam una sola creatura. Unde non intendit Sanctus Thomas, in secunda propositione, quod in uno non possit perfecte repraesentari absolute, in multis autem possit, per acceptionem naturae divinae secundum eandem rationem qua in Deo est: sed quod non ita perfecto modo in uno manifestari potest sicut in multis, secundum acceptionem aliqualis similitudinis bonitatis divinae.
III. Circa illam propositionem, Ex diversitate formarum et materiarum sequitur diversitas proprietatum et accidentium, advertendum quod ex materia secundum se, inquantum huiusmodi, ut a forma praescindit, non sequuntur aliquae proprietates aut accidentia: cum, ut sic, dicat potentiam passivam. Sed dicuntur aliqua huiusmodi consequi materiam, quia consequuntur formam ut est in materia taliter disposita: secundum enim diversitatem materiae sequuntur ex forma diversa accidentia. Et etiam quia ex natura composita ex forma et materia, secundum diversam conditionem materiae, sequuntur diversa accidentia. Unde quod dicitur hic, ex diversitate formarum et materiarum sequi diversa accidentia, intelligendum est de forma et materia coniunctim, non divisim.
2. Circa illam interpretationem quam hic ponit Sanctus Thomas mensurae, numeri et ponderis existentium in rebus, advertendum quod aliter exponit ea hoc loco: et aliter Prima, q. v ; et Ver., q. xxt . Hic enim exponit ea secundum quod in universitate rerum inveniuntur: in illis vero locis exponit secundum quod inveniuntur in unaquaque re creata. Secundum tamen eadem consideratur in rerum universitate, et in unaquaque re: ut patet conferenti ea quae hic dicuntur, ad ea quae dicuntur in locis praeallegatis.
3. Circa ipsam conclusionem , advertendum quod non ideo ponitur divinam providentiam habere rationem, quasi aliquid sit causa ipsius ex parte Dei providentis: sed quia ex parte particularium effectuum providentiae potest assignari aliqua ratio et aliqua causa, cum interrogatur, Quare hoc est? Cum enim quaeritur, Quare est diversitas formarum in rebus creatis ? respondetur finis pro causa: scilicet, ut manifestetur divina bomitas in rebus, quae per unum manifestari non poterat. Si vero quaeritur, Quare in perfectionibus rerum invenitur ordo, ita quod una est maior et altera minor? redditur pro causa proxima ipse formarum ordo: quia scilicet formarum una est altera perJfectior, alia vero imperfectior. Et sic de aliis. Et idcirco non potest dici quod Deus absque ratione gubernet creaturas, licet ipse actus divini intellectus providentis causam non habeat.
IV. Secundo ostendit Sanctus Thomas quod ratio secundum quam divina providentia res dispensat, sumitur ex suppositione divinae voluntatis . Ad huius autem manifestationem, praemittit quod operativa ratio, sive argumentatio aut inquisitio operativa, et inquisitio speculativa, conveniunt quidem in hoc, quod incipiunt ab aliquo principio, et per media ad aliquod intentum deveniunt: sed diffe- | runt primo, quia in speculativis principium est forma et | quod quid est; in operativis vero est finis, qui quandoque est forma, quandoque aliquid aliud. - Secundo, quia in es culativis principium oportet semper esse necessarium: operativis autem quandoque est necessarium, ut bucrieim velle felicitatem; quandoque vero non, ut hominem velle domus aedificationem. — Tertio, quia in 'speculativis semper posteriora ad priora de necessitate sequuntur: non autem in operativis, sed tunc tantum quando ad finem non nisi per hanc viam: perveniri potest; sicut ei qui vult domum aedificare, quamvis velit aedificare: domum ex sua simplici voluntate, non autem ex ratione domus, necessarium est quod quaerat ligna.
Isto supposito, probatur intentum sic, Quod creaturae producantur in esse, quamvis ex ratione divinae bonitatis habeat originem, tamen ex simplici Dei voluntate dependet: et similiter quod suam bonitatem secundum hanc vel illam perfectionis mensuram communicare velit, aut secundum hunc vel illum numerum rerum. Supposito tamen quod Deus velit bonitatem suam, secundum quod possibile est, creaturis communicare, ex hoc rationem accipit quod creaturae sint diversae. Et supposito quod Deus hunc numerum rerum, et hanc unicuique rei perfectionis mensuram statuere velit, ex: hoc rationem accipit quod habeat formam talem et materiam talem. Ergo, quamvis providentia divina secundum quandam rationem res dispenset, sumitur tamen haec ratio ex suppositione divinae voluntatis,
Probatur antecedens quoad primam partem. Quia quanvis Deus suam bonitatem necessario amet, non tamen necessario sequitur quod per creaturas repraesentetur: cum sine hoc divina bonitas sit perfecta. Similiter, quamvis Deus velit bonitatem, secundum quod possibile est, communicare creaturis, non sequitur tamen necessario quod secundum hanc aut illam perfectionis mensuram velit communicare: cum videlicet secundum aliam perfectionem manifestari et communicari possit.
2. Circa secundam differentiam inter operativam et speculativam rationem, advertendum quod principium in operativis esse necessarium, accipitur secundum proportionem ad principium necessarium in speculativis. Cum enim intellectus respiciat verum tanquam obiectum, voluntas vero bonum et appetibile, principium ex quo procedit ratio speculativa, scilicet scientifica, quae ad veritatis cognitionem tendit, oportet esse necessarium necessitate veritatis; ita scilicet quod necessariam veritatem contineat, ct falsum esse non possit. Principium vero rationis practicae, quod non tendit principaliter ad veritatis cognitionem, sed ad operationem alicuius appetiti et amati, quando est necessarium, intelligitur habere mecessitatem | appetibilitatis, ita scilicet quod non appeti non possit. Hoc modo dicimus. quod beatitudo, quae est finis hominis, est principium necessarium rationis practicae, quia non potest ipsam voluntas non velle, si in actum exeat circa ipsam. Similiter, cum in divino intellectu et divina voluntate aliquem ordinem ponimus, secundum nostrum modum intelligendi, dicimus bonitatem divinam esse principium necessarium: quia Deus ipsam necessario amat, et ex ratione suae perfectionis habet quod ametur, et quod non possit non amari. Propter quod dixit Sanctus Thomas quod productio creaturae habet originem ex ratione divinae bonitatis : secundum quam videlicet convenit sibi quod necessario Deus eam amet. E contrario autem dicitur in operativis principium non esse necessarium, quando non est necessario appetibile: sicut et in speculativis diceretur principium non necessarium si non contineret veritatem necessariam, sed posset esse falsum. Hoc modo dicimus quod domus aedificanda non est principium necessarium : quia non necessario homo vult aedificare domum, eo quod non conveniat domui aedificandae ex propria ratione ut ametur et desideretur, sed ex libera hominis voluntate proveniat.
3. Circa rationem, advertendum quod hunc ordinem in divina voluntate Sanctus Thomas ponit: — ex parte scilicet volitorum, non ex parte ipsius voluntatis — quod, inquam, primo Deus vult bonitatem suam; secundo, vult 'eam' communicare; tertio, vult diversitatem creaturarum esse; quarto, vult ipsam secundum istos determinatos perfectionis gradus communicare creaturis; quinto, vult huic rei dare hanc materiam et hanc formam, ili vero illam. In hoc ordine autem primum est necessario volitum absolute ; tertium est volitum ex suppositione secundi; ultimum vero est volitum ex suppositione tertii; sed alia intermedia ex mera libera voluntate divina procedunt ; sicut, cum diversis viis potest quis ad aliquem locum tendere, quod istam eligat, ex eius libera voluntate provenit.
V. Quantum ad secundum principale, ex praedictis Sanctus Thomas duos excludit errores: scilicet et Loquentium in lege Saracenorum, ut Rabbi Moyses ait, dicentium omnia simplicem Dei voluntatem absque ratione sequi; et aliorum, dicentium causarum ordinem ex divina providentia per modum necessitatis sequi. Et licet, inquit Sanctus Thomas, quaedam verba Sacrae Scripturae videantur omnia simplici Dei voluntati attribuere, ut in Psalm., et ob xi et Rom. 1x; et etiam Augustinus, III de Trin., videtur dicere: tamen non dicuntur ad hoc ut ratio tollatur a providentiae dispensatione, sed ut omnium primum principium Dei,voluntas ostendatur.
VI. Quantum ad tertium , infertur corollarie quod, cum quaeritur propter quid de aliquo effectu naturali, possumus reddere rationem ex aliqua causa proxima: dum tamen sicut in primam causam, reducamus omnia in voluntatem divinam. Declaratur exemplariter: cum videlicet quaeritur, Quare lignum est calefactum ad praesentiam ignis? Si enim respondeatur, Quia Deus voluit: convenienter respondetur, quia reducatur quaestio in causam primam; inconvenienter vero, si aliae excludantur causae.
On this page