Caput 98
Capitulum 98
POSTQUAM de divina providentia ostensum est quod ad P omnia se extendat , vult Sanctus Thomas ostendere quomodo praeter ipsam Deus agere possit.
Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quod Deus aliquo modo potest agere praeter ordinem suae sapientiae , aliquo vero modo non; secundo, ostendit quod potest agere praeter ordinem rebus inditum, capite sequenti.
Circa primum tria facit: primo, ponit quasdam distinctiones; secundo, ostendit propositum ; tertio, quosdam errores eliminat .
I. Quantum ad primum, duas tangit distinctiones. Prima est. Duplex est ordo: unus universalis, qui dependet ex prima causa, et omnia complectitur; alius particularis, qui scilicet ex aliqua causa creata dependet, et continet ea quae illi causae subduntur. Talis autem est multiplex, secundum causarum diversitatem ; et unus eorum sub altero continetur, sicut una causa sub alia; et omnes sub illo universali ordine continentur, et ab illo descendunt, cum inveniantur in rebus secundum quod a prima causa dependent. Declaratur per exemplum in politicis. Omnes enim domestici unius patrisfami ias ordinem quendam habent secundum quod ei subduntur.
Advertendum quod, cum omnes effectus unius causae ordinem quendam habeant secundum quod ab una causa dependent, ut dixit Sanctus Thomas superius, cap. xcvr, ubi, inquam, plures effectus ab una causa procedunt; secundum quod multiplices sunt causae, ita multiplices sunt ordines effectuum ab illis causis dependentium. Et sicut aliqua est causa universalis, a qua omnia secundum suum esse dependent, aliqua vero particularis, a qua determinati effectus proveniunt, ita duplex est ordo: scilicet universalis, qui omnia complectitur; et particularis, qui aliquos tantum complectitur effectus. Ordo autem qui est inter effectus unius causae, si comparetur ad principium ipsius ordinis, est unus: si autem" comparetur ad ipsos effectus sub causa contentos et ab ipsa ordine quodam procedentes, dum unus alium praecedit, alius vero sequitur, habet multiplicitatem secundum effectuum ordinatorum multitudinem. Est etiam unus per comparationem ad principalem finem illius causae: inquantum omnia ad unum finem, qui est a causa intentus, ordinantur. Quia ergo Sanctus Thomas loquitur de ordine rerum per comparationem ad causam et principium ordinis, ideo de ordine contentorum sub una causa loquitur tanquam de uno ordine; et comparat ipsum ad ordinem contentorum sub alia causa, tanquam ad aliquod unum.
2. Secunda distinctio est, quod ordinem universalem, secundum quem omnia ex divina providentia ordinantur, possumus considerare et quantum ad res quae subduntur ordini; et quantum ad ordinis rationem, quae ex principio ordinis dependet.
Adverte quod per rationem ordinis intelligit Sanctus Thomas speciem et naturam ordinis, quae ex principio ordinis sumitur. Cum enim prius et posterius in aliquo ordine dicantur per comparationem ad principium ordinis, ut dicitur V Metaph., et ponit Sanctus Thomas Quolibet V, q. X, a. 1; et I Sent., d. xx, a. 3: ex ipso principio accipit ordo speciem; sicut aliquis est ordo secundum locum, aliquis est ordo secundum tempus, inquantum unus accipitur per comparationem ad principium loci, alius vero per comparationem ad aliquod principium temporis. Potest ergo considerari ordo rebus statutus ex divina providentia, aut ex parte rerum quibus imponitur et determinatur ordo; aut ex parte sui principii, ex quo ipse ordo habet ut dicatur ordo divinae providentiae, et divinae voluntatis et scientiae; sicut si diceremus ordinem aliquorum secundum locum posse considerari aut inquantum est ordo talium rerum, aut inquantum est ordo secundum locum. Et iste est sensus huius distinctionis.
II Quantum ad secundum , ponuntur duae conclusiones. Prima est: Deus potest aliqua facere praeter ea quae sub ordine divinae providentiae cadunt, nec est eius virtus ad has vel illas res obligata. Probatur. Res proveniunt a Deo non per necessitatem naturae vel cuiuscumque alterius, ut ostensum est in secundo libro, sed ex simplici eius voluntate, maxime quantum ad primam rerum istitutionem. Ergo etc.
Adverte quod addit Sanctus Thomas, vel cuiuscumque alterius, ut ostendat quod Deus neque per necessitatem naturae agit, neque per necessitatem voluntatis, neque per necessitatem intellectus aut iustitiae: quia, quovis istorum modorum de necessitate ageret, sequeretur quod non posset Deus aliqua facere praeter ea quae sub ordine divinae providentiae cadunt. Unde quidam eorum qui hoc asserebant, movebantur quia dicebant Deum agere de necessitate naturae, et per consequens eius virtutem esse ad certos effectus limitatam ; quidam vero quia dicebant Deum agere de necessitate sapientiae et iustitiae suae, Propterea, utroque fundamento destructo ex praecedentibus, relinquit Sanctus Thomas eorum positionem falsam esse.
Adverte etiam quod addit, maxime quantum ad primam rerum institutionem: quia, ut in Secundo est ostensum , licet primi effectus divini ex simplici voluntate divina dependeant, posteriores tamen effectus habent aliquam necessitatem ex suppositione.
2. Secunda conclusio est: Deus non potest praeter dictum ordinem facere, si consideretur quantum ad rationem a principio dependentem. Probatur. Ordo ille procedit ex scientia et voluntate Dei omnia ordinante in suam bonitatem sicut in finem. Sed non potest Deus praeter haec facere. Ergo etc.
Probatur minor discurrendo per singula. Non enim potest esse quod fiat aliquid a Deo quod non sit ab eo volitum: cum res ab eo per voluntatem procedant, — Neque quod eius scientia non comprehendatur: cum voluntas non possit esse nisi de aliquo noto. — Neque quod in suam bonitatem non sit ordinatum sicut in. finem: cum bonitas sua sit proprium obiectum suae voluntatis. — Similiter, cum Deus sit omnino immutabilis, non potest esse quod aliquid velit quod prius noluerit; aut quod de novo shiguie b incipiat scire, vel in suam ordinet bonitatem.
3. Concluditur ergo, utramque conclusionem comprehendendo, quod nihil potest Deus facere quin sub ordine suae providentiae cadat, sicut non potest aliquid facere quod eius operationi non subdatur: licet alia possit facere quam ea quae eius providentiae et operationi subduntur, si absolute consideretur eius potestas. Nec etiam potest facere aliqua quae sub ordine providentiae eius ab aeterno non fuerint: cum sit immutabilis.
III. Ad evidentiam istarum conclusionum, considerandum est quod, cum quaeritur utrum Deus possit facere praeter ordinem suae providentiae, duplex potest esse quaesitum. Primum est, ut fiat comparatio potentiae divinae secundum se, ad providentiam quam Deus habet de rebus, in ordine ad obiecta utriusque: et est sensus, Utrum potentia divina ad alia obiecta se extendat quam ad illa quae sub divina providentia cadunt? Et ad hunc sensum posita est prima conclusio: quod sic. Idem enim est dicere, Deus potest aliqua facere praeter ea quae sub divina providentia cadunt: et dicere; Potentia divina ad alia obiecta se extendit quam sint , obiecta quae sub divina providentia cadunt. Quod sane verum est: quia, ut dicitur Prima, q. xxv, a. 5 , ipsum posse Dei non subiacet praeordinationi divinae, cum sit naturale.
Secundo potest esse quaesitum ut fiat comparatio ipsius actualis productionis rerum ad praeordinationem divinam ex scientia et voluntate dependentem : et est sensus, Utrum possit esse in actu quod operatio divina ad aliquid se extendat ad quod non se extendat divina praeordinatio. Et ad hunc sensum posita est secuuda conclusio. Idem enim est dicere, Praeter ordinem divinae providentiae, secundum suam rationem a principio dependentem consideratum, Deus non potest facere: et dicere, Non potest esse quod Deus aliquid actualiter faciat, et illud non sit praeordinatum. Hoc enim verissimum est: quia, ut dicitur loco praeallegato, ipsum facere Dei subiacet divinae praeordinationi, licet ipsum posse facere illi non subiaceat.
9. Considerandum secundo, quod ex duobus contingere posset ut aliquid Deus faceret quod non est praeordinatum, et sic ageret praeter ordinem providentiae. Aut videlicet quia illud faceret absque cognitione et voluntate, quae sunt principia illius praeordinationis: sicut dicitur aliquid fieri ab homine praeter eius cognitionem, quando illud quod facit non cognoscit. Aut quia sua praeordinatio mutaretur, ordinando videlicet aliquid quod prius non ordinavit: sicut diceretur hominem posse facere praeter cognitionem quam nunc habet, quia potest habere novam aliquam cognitionem, et secundum illam operari. Utrumque ergo istorum removet Sanctus Thomas a Deo in sua ratione. Primum, cum ait non esse possibile ut Deus aliquid faciat quod non sit volitum, et scientia sua comprehensum, ac in divinam bonitatem ordinatum. Secundum vero, cum ait quod impossibile est ut Deus aliquid velit quod prius noluerit; aut quod de novo incipiat scire, vel in suam ordinet bonitatem. Patet enim omnia ista sensum compositum includere, scilicet quod aliquid prius non sit in divina voluntate et scientia, et postea sit in illis: quod mutationem in Deo ponit. .
3. Advertendum quoque, circa id quod addit Sanctus Thomas, si absolute consideretur eius potestas, quod dat intelligere vulgatam illam distinctionem de potentia Dei absoluta, et ordinaria . Si enim potentia Dei absolute consideretur, nullo scilicet habito respectu ad determinationem divinae sapientiae, potest Deus alia facere praeter ea quae eius providentiae et operationi subduntur. Si autem consideretur ut exequitur imperium sapientiae et voluntatis, quibus determinavit Deus hos effectus esse producendos et [non] alios, quo modo considerata nominatur a nobis potentia ordinaria, sic non potest Deus alia facere quam ea quae eius providentiae subiiciuntur.
IV. Quantum ad tertium , tres excluduntur errores ex inconsideratione praedictae distinctionis provenientes. Primus est eorum qui dixerunt omnia necesse esse sicut sunt; et adhuc amplius, quod Deus non potest alia facere quam quae facit; immobilitatem divini ordinis ad res ipsas quae ordini subduntur extendentes. Contra quos est auctoritas Matth. xxvi, An non putas etc.
Secundus est eorum qui, e contrario, rerum mutabilitatem quae subduntur providentiae, in mutabilitatem divinae providentiae transtulerunt, ponentes Deum, ad modum hominis, esse in sua voluntate mutabilem. Contra quos est auctoritas Num. xxi Non est Deus etc.
On this page