Text List

Caput 99

Capitulum 99

Commentaria Ferrariensis

CUM ostenderit Sanctus "Thomas quo pacto possit Deus E praeter ordinem suae sapientiae agere, vult ulterius ostendere quomodo agere possit praeter ordinem ab ipso rebus inditum . Circa hoc autem duo facit: primo, propositum ostendit; secundo, de ipsis rebus a Deo praeter ordinem naturae factis determinat, capite sequenti.

Circa primum tria facit: primo, propositum probat; secundo, removet quoddam dubium ; tertio, assignat rationem praetermissionis huius ordinis a Deo .

I. Quantum ad primum, proponit hanc conclusionem: quod praeter ordinem a Deo rebus inditum, qui est ut inferiora per superiora moveantur, potest ipse facere: effectum scilicet aliquem in inferioribus agendo, nihil ad hoc operante superiori agente, qui inquam infra Deum sit.

Et arguit primo sic . Deus operatur per voluptatem, et non per necessitatem naturae. Ergo statim sine medio potest producere quemcumque effectum qui suam non excedat virtutem. Ergo minores effectus, qui fiunt per causas inferiores, potest facere immediate, absque causis secundis.

Consequentia prima probatur. Tum ex differentia inter agens per necessitatem naturae, et agens per voluntatem: quia videlicet agens naturale maximae virtutis non potest immediate producere aliquem effectum parvum, sed bene agens per voluntatem. 'TTum exemplo artificis: perfectissimus enim artifex potest facere opus quale facit artifex imperfectus. — Secunda vero relinquitur pro manifesta.

2. Circa consequens primae consequentiae, advertendum quod ista dictio statim proprie quidem significat sine intermissione, et tempore immediate sequenti, sive parvo interiecto tempore: sed et ab hoc etiam derivatur ad significandum idem quod immediate immediatione causalitatis et efficientiae, quasi dicatur aliquis effectus statim produci ab aliqua causa quia inter causam et talem effectum non cadit duratio alterius producti a tali causa, aut alia causa operans. Cum ergo dicitur quod agens per voluntatem statim sine medio potest producere effectum quemcumque qui suam non excedat virtutem, non accipitur ly statim in propria significatione, quia hic non intendit Sanctus "Thomas de immediatione durationis inter causam et effectum tractare: sed accipitur transumptive, ut idem est quod nullo mediante effectu, nullaque intercedente alia causa. Unde ly sine medio est expositio illius termini statim.

3. Circa differentiam hic assignatam inter agens per necessitatem naturae et agens per voluntatem, considerandum quod agens per necessitatem naturae agit per formam per quam est in actu: — unde hic dicitur quod ab ipso non potest sequi effectus nisi secundum modum virtutis activae, et modo illius formae — agens vero per voluntatem agit per formam quam concipit. Idcirco oportet effectum causae agentis de necessitate naturae proportionari formae per quam agens est in actu: effectum autem agentis per voluntatem proportionari conceptioni et ordinationi agentis. Ideo bene inquit Sanctus "lThomas quod agens naturale quod est maximae virtutis, non potest immediate, hoc est, nulla alia concurrente inferiori causa, producere parvum effectum, sed producit effectum suae virtuti proportionatum: agens vero per voluntatem, sicut artifex perfectissimus, potest facere effectum immediate qualem ipsum facit agens imperfectum. Potest enim perfectissimus artifex opus tale concipere quale imperfectus artifex facit, et facere opus ad similitudinem illius formae conceptae, nullo interveniente imperfecto artifice. Sed agens naturale perfectissimae virtutis necessario agit effectum suae formae naturali similem: et per consequens non potest seipso solo parvum, et eius virtuti improportionatum opus efficere.

II. Occurrit autem in verbis Sancti Thomae dubium. Inquit enim agens maximae virtutis producere immediate effectum suae virtuti proportionatum : et tamen addit quod in tali effectu invenitur quandoque minor virtus quam in causa. Videtur enim esse contradictio quod effectus sit virtuti causae proportionatus, et tamen quod in ipso sit minor virtus quam in causa: nam si in eo est minor virtus quam in causa, iam non est virtuti causae proportionatus.

Respondetur quod dupliciter contingit effectum esse proportionatum causae. Uno modo, per aequalitatem perfectionis, ut patet in iis quae a causa univoca producuntur: homo enim genitus est aequalis perfectionis essentialis cum homine generante. Alio modo, per adaequationem causalitatis et dependentiae: quia videlicet causalitas causae non potest ad aliquid maius se extendere, et ipse effectus est nobilissimum quod ab ipsa dependere potest. Effectum primo modo virtuti causae proportionatum, oportet esse aequalis virtutis ad agendum cum sua causa. Videmus enim quod effectus univocus suae causae, cum ad perfectum venerit, potest omnem effectum producere quem sua causa poterat, quantum est ex conditione formae: licet aliquando ex indispositione materiae impediatur. Et tunc effectum esse proportionatum virtuti causae, et ipsum esse minoris virtutis, contradictionem implicat. — Effectum vero secundo modo proportionatum virtuti causae, non oportet esse aequalis virtutis cum sua causa, ut patet in effectu causae aequivocae: nullus enim solis effectus ab ipso immediate productus est aequalis virtutis cum sole; continetur enim effectus in sua causa aequivoca secundum similitudinem formae excellentioris, ut in plerisque locis inquit Sanctus Thomas . Et ideo effectum huiusmodi esse proportionatum hoc modo virtuti causae, et ipsum esse minoris virtutis quam sit causa, nullam implicat contradictionem. Hoc secundo modo accipit Sanctus Thomas effectum esse proportionatum virtuti causae, non autem primo modo. Ideo obiectio non sequitur.

Ill. Secundo . Virtus divina comparatur ad omnes virtutes activas sicut virtus universalis ad virtutes particulares. Estque Deus agens per intellectum, qui est cognoscitivus non solum primarum et universalium causarum, sed omnium particularium. Ergo potest immediate producere omnem effectum quem producit quodcumque particulare agens.

Probatur consequentia. Quia causa universalis ad particularem effectum producendum determinari potest duplici modo: scilicet et per causam particularem mediam, ut virtus solis ad hominem per virtutem quae est in semine, et virtus propositionis universalis per assumptionem particularis propositionis; et per intellectum, qui determinatam formam apprehendit, et eam in effectum producit.

2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum quod ad hoc ut una causa possit in effectum alterius | causae, requiritur et quod habeat virtutem quae ad illum effectum se extendat; et quod ad illum effectum sit determinata. Quodcumque enim istorum deficeret, non posset ille effectus a tali causa provenire. Ut ergo ostenderet Sanctus Thomas. quod Deus habet virtutem se extendentem ^ad omnes particulares effectus, assumpsit quod. virtus divina comparatur ad omnes virtutes activas sicut virtus universalis ad virtutes particulares: virtus enim universalis ad omnem effectum causae particularis se extendit, cum causa particularis agat virtute causae universalis. Ut autem ostenderet quod virtus divina universalis ad omnem effectum particularem determinari potest absque concursu alterius causae particularis, assumpsit. quod intellectus divinus est cognoscitivus non solum suae essentiae, quae est tanquam. universalis virtus activa, et primarum causarum, sed etiam omnium particularium. Determinatur enim causa universalis agens per intellectum ad particularem effectum, non solum per causam particularem mediam, sed etiam quandoque per solam determinationem intellectus, absque concursu alicuius alterius causae particularis.

IV. Sed videtur ratio haec non valere. Non enim videtur sequi: Aedificator habet virtutem ad domum producendam se extendentem. Et non solum causas universales domus. cognoscit, sed etiam particulares, et particularia instrumenta. Ergo potest immediate domum producere. Indiget enim certis et determinatis instrumentis, sine quibus domum efficere non potest. - Ergo nec etiam valet: Deus habet vir- tutem se ad omnem particularem effectum | extendentem. Et cognoscit omnium particulares causas. Ergo unumquemque effectum potest immediate producere.

Dicitur quod ratio optime concludit si bene intelligatur. Fit enim comparatio virtutis divinae universalis non ad instrumenta aliqua habentia solum rationem instrumenti, quae scilicet non per propriam formam, sed tantum ut mota a principali agente operantur; sed ad causas particulares per proprias formas sibi similes effectus producentes, et causae ipsi universali subordinatas. Tunc enim ratio sic procedit. In omnem effectum potest divina virtus absque propria illius causa, ad quem per suum intellectum determinari potest. Sed ad omnem effectum cuiuscumque agentis particularis potest determinari per suum intellectum. Ergo potest in omnem effectum absque propria causa illius, in quod potest quodcumque agens particulare. - Maiorem supponit ex praecedentibus , ubi ostensum est divinam voluntatem divinamque scientiam efficacissima esse per se ad agendum quicquid fuerit divino intellectu conceptum tanquam producendum. —- Minorem vero probat, quia intellectus divinus intelligit non solum causas universales, sed etiam particulares; et per consequens potest virtutem divinam determinare ad effectus particularium causarum.

Ex quo patet instantiam contra rationem adductam nullam esse. Tum quia non fit in hac ratione comparatio virtutis divinae ad particulares causas tanquam ad instrumenta praecise, ut fit in instantia adducta. - Tum quia aedificatoris scientia et voluntas non sunt per se efficacia ad domum producendam, sicut divina scientia et divina voluntas.

V. Tertio. Deus in prima rerum institutione omnes res per creationem immediate produxit in esse. Ergo potest immediate unamquamque rem producere, sive movere ad aliquem effectum, absque mediis causis. - Probatur consequentia. Quia, cum accidentia consequantur principia substantialia rei, ille qui immediate substantiam rei producit, potest immediate circa ipsam rem operari quaecumque ad substantiam eius consequuntur, ut patet de generante.

2. Adverte quod vis rationis consistit in hoc quod, quamvis inferiores causae habeant essentialem ordinem ad superiores, ut sine ipsis in suas actiones naturales et in naturales effectus non possint, Deo hunc ipsum ordinem statuente, — non enim ignis calefaceret aut generaret alium ignem, si motus caeli cessaret — potest tamen Deus, qui universa immediate creavit, movere unamquamque rem ad suam operationem naturalem, consequentem rei substantiam, absque concursu superioris causae agentis, sicut, cessante motu caeli, posset movere ignem ad calefactionem; quia, cum immediate produxerit rei substantiam secundum suam speciem, potest etiam ipsam rem movere immediate ad omnem operationem naturam rei consequentem; sicut generans, dans formam, dat etiam omnes proprietates et motus consequentes. Similiter, cum immediate omnia per creationem produxerit, constat quod etiam nunc potest unumquemque effectum immediate producere, absque mediarum scilicet causarum concursu. Ex quo patet quod agere potest praeter ordinem rebus ab ipso inditum.

VI. Quarto. Ordo rerum profluit a Deo in res secundum quod est in intellectu ipsius praemeditatus. Declaratur per similitudinem in rebus humanis: princeps enim civitatis ordinem apud se praemeditatum cuilibet imponit. Sed intellectus divinus non est ad hunc ordinem de necessitate determinatus, ut nullum alium intelligere possit. Ergo potest, praeter inferiores causas, effectum illis causis proprium operari. — Probatur minor. Quia et nos possumus alium ordinem rerum intelligere: puta quod Deus hominem ex terra absque semine formet.

Quinto. Repraesentatio divinae bonitatis in rebus est finis productionis rerum a Deo: - intellige de fine ipsis rebus intrinseco. Sed potest divina bonitas, praeter hunc ordinem rerum, alio modo repraesentari. Ergo voluntas divina non est determinata ad hunc ordinem causarum et effectuum, quin alium velle possit. Ergo etc. — Probatur minor: quam tamen Sanctus Thomas implicite dumtaxat ponit. Quia ordo rebus inditus non repraesentat divinam bonitatem perfecte. Quod autem non repraesentatur perfecte per aliquod exemplatum, potest iterum alio modo repraesentari.

Circa consequens illatum, advertendum quod dupliciter potest. intelligi voluntatem divinam non esse ad hunc ordinem determinatam, et posse alium ordinem velle. Uno modo, ut intelligamus divinam voluntatem posse desinere velle hunc ordinem rerum quem rebus imposuit, et posse aliam volitionem alterius ordinis de novo habere, Et ad bunc sensum non intelligitur. Hoc enim esset ponere mutabilitatem in divina voluntate. — Alio modo, ut intelligamus divinam voluntatem non habere necessariam babitudinem et inclinationem ad hunc ordinem rebus impositum, quasi non potuerit alium ordinem velle ab aeterno, sed necessario hunc ordinem voluerit. Et ad hunc sensum intelligitur: et est verum. Ostensum est enim in superioribus voluntatem divinam ad nullam rem creatam necessariam habere habitudinem: cum nulla res creata sit talis ut sine ipsa divina bonitas esse non possit. Unde sicut dicimus Deum ab aeterno hunc ordinem rerum voluisse, ita dicimus ipsum potuisse alium ordinem rerum velle; et quod de facto alium ordinenr aliquando in aliquibus rebus fore praeter ordinem naturae, ab aeterno voluit; ut patet in iis quae Deus quandoque miraculose operatur, quae non est dicendum non esse a Deo ab aeterno volita et praeordinata, cum divina voluntas sit immutabilis.

VII. Sexto. Ex hoc quod anima aliquid imaginatur et vehementer ad illud afficitur, sequitur aliquando immutatio in corpore ad sanitatem vel aegritudinem, absque actione principiorum naturalium quae nata sunt sanitatem vel aegritudinem causare. Ergo multo magis ex voluntate divina potest aliquis effectus in creaturis sequi absque causis eius naturalibus. — Probatur consequentia. Quia universa creatura magis est Deo subdita quam corpus humanum animae eius: cum anima sit corpori proportionata ut eius forma, Deus autem omnem proportionem creaturae excedat, et per consequens maiorem virtutem habeat et ampliorem.

Ad evidentiam antecedentis, considerandum est quod illud non sic est intelligendum quasi imaginatio animae per se immediate causet sanitatem vel aegritudinem in corpore, hoc enim negat Sanctus "Thomas Tertia, q. xir, a. 3, ad 3, et inferius capite cm: sed quia ex imaginatione sequuntur aliquae passiones appetitus, per quas aliquo modo variatur motus cordis et spirituum, ex quibus retractis ad cor, vel ad membra diffusis, quandoque sequitur alteratio in corpore ad aegritudinem vel sanitatem, praecipue quando materia est disposita, Quod vero inquit Sanctus Thomas, quod ab imaginatione fit talis immutatio absque actione principiorum naturalium quae nata sunt aegritudinem vel sanitatem causare, intelligitur quod non fit mediantibus ommibus principiis quibus solent huiusmodi alterationes naturali ordine provenire, puta mediante putrefactione alicujus humoris, aut mediante aliqua cibi indigestione in stomacho; sed ex sola causatione passionis ab ipsa imaginatione causatae, ex qua passione, variato motu cordis et.spirituum, sequuntur huiusmodi alterationes.

VIII. Septimo. Proprium effectum virtutum elementarium interdum virtus caelestis effucit absque actione elementi: sicut cum sol calefacit absque ignis actione. Ergo multo magis divina virtus, absque actione causarum creatarum, potest earum proprios effectus producere. — Patet consequentia. Quia naturae ordine virtutes activae elementorum sub virtutibus corporum caelestium continentur: sicut scilicet omnes aliae virtutes sub divina continentur virtute.

Sed videtur in hac ratione assumere Sanctus Thomas oppositum eius quod in prima ratione assumpsit . Ibi enim dixit quod ab agente per necessitatem naturae non potest sequi effectus nisi secundum modum virtutis activae, et ideo agens maximae virtutis non potest immediate producere parvum effectum: ex quo sequitur caelum, quod est agens de necessitate naturae et est maximae virtutis, non posse immediate producere calorem qui est ignis effectus, cum parvus effectus sit in comparatione ad virtutem caelestem, aut effectum cuiuscumque alterius inferioris. Huius autem oppositum in hac ratione dicit. j

Respondetur quod nulla est contradictio. Non enim contradicunt, solem non producere parvum effectum, sive effectum elementi, immediate se solo: et, ipsum quandoque producere effectum elementarem, puta. calorem, absque elementi actione. Nam licet absque ignis actione sol quandoque calefaciat aquam aut ferrum, non tamen hoc se solo agit immediate, sed per multa media hic parvus effectus a sole provenit.

Si autem instetur quoniam Sanctus Thomas, in QQ. de Malo, q. xvi, a. 9 et 10, inquit debilem effectum ab agente remoto provenire, et dat exemplum de sole immediate causante generationem imperfectorum animalium: — respondetur quod non intendit removere omne medium in huiusmodi causis quae naturaliter operantur, sed tantum agens univocum cum effectu. Sensus enim est quod debilis effectus potest provenire ab agente remotiori, nullo agente univoco ad illius productionem concurrente.

IX. Quantum ad secundum, removet quoddam dubium . Posset enim aliquis contra determinationem factam hac ratione instare. Deus ordinem istum rebus indidit, Ergo non potest esse absque eius mutatione ut praeter hunc ordinem operetur. Sed ipse mutari non potest. Ergo etc.

Respondet Sanctus Thomas negando consequentiam. Quia ordo rebus inditus non est ut ubique vel semper idem eveniat: sed ut frequenter, et in paucioribus aliter accidat, vel propter defectum virtutis, vel propter materiae indispositionem, vel propter aliquod fortius agens; sicut cum natura generat hominem cum sex digitis in manu. Et utrumque sub divina providentia cadit. Unde in oppositum rationis, arguitur sic. Per aliquam virtutem creatam fieri potest ut ordo naturalis mutetur ab eo quod est frequenter, in id quod est raro, absque mutatione providentiae. Ergo multo magis divina virtus aliquid facere potest sine praeiudicio providentiae suae, praeter ordinem rebus naturalibus inditum.

Ad evidentiam huius responsionis, considerandum est quod, sicut Deus ab aeterno ordinavit ut aliquae causae pro maiori parte suos effectus producerent, ita ordinavit ab aeterno ut pro minori parte deficerent. Et ideo absque providentiae praeiudicio evenit quod quandoque deficiant. Similiter, sicut ab aeterno Deus per suam providentiam ordinavit ut talis ordo et talis cursus in rebus naturalibus esset, ita ab aeterno ordinavit se quandoque facturum praeter hunc ordinem rebus inditum. Et ideo absque mutatione suae providentiae est quod quandoque praeter hunc ordinem institutum operetur.

X. Quantum ad tertium, ostendit Sanctus "Thomas propter quid Deus quandoque praeter naturae ordinem agat . Et dicit ipsum hoc interdum facere ad suae virtutis manifestationem: quia nullo modo melius manifestari potest quod tota natura divinae subiecta sit voluntati, quam per hunc modum, per quem ostenditur quod libera voluntate operatus est Deus rerum ordinem. |

Nec debet frivola haec ratio reputari. Quia, cum omnes creaturae corporales ad intellectualem ordinentur; naturae autem intellectualis finis sit divina cognitio: non est mirum si, ad praebendum rationali creaturae cognitionem de Deo, aliqua mutatio in natura corporali fiat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 99