Text List

Caput 100

Capitulum 100

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas Deum posse praeter naturae ordinem operari, vult de iis quae sic praeter naturae ordinem a Deo fiunt, determinare .

Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de ipsis in ordine ad naturam; secundo, in ordine ad rationem miraculi, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Licet Deus interdum praeter ordinem rebus inditum aliquid operetur, nihil tamen facit contra naturam.

Probatur primo. Deus comparatur ad omnia sicut movens ad motum, et sicut activum ad id quod est in potentia. Ergo quicquid in rebus creatis a Deo fit, non est contra naturam. — Probatur antecedens. Quia Deus est actus purus, omnia vero alia habent aliquid de potentia admixtum. — Consequentia vero probatur. Quia quod est in potentia secundum ordinem naturalem respectu alicuius agentis, si aliquid imprimatur in ipsum ab illo, non est contra naturam simpliciter, etsi sit aliquando contrarium particulari formae quae corrumpitur per actionem huiusmodi. Declaratur in generatione ignis, corrupto aere.

2. Circa probationem antecedentis, advertendum quod, cum omne agens agat inquantum est actu, unumquodque tantum agit quantum est in actu: videmus enim quod ignis, qui est ceteris elementis actualior et formalior, est ipsis etiam magis activus. Similiter unumquodque patitur inquantum est in potentia: et quanto magis aliquid est in potentia, tanto magis est passivum. Ideo quod simpliciter est actus, omnem prorsus potentiam excludens et omnem actualitatem includens, comparatur ad unumquodque quod aliquid habet potentialitatis, sicut activum ad passivum, et sicut motivum ad mobile: tanquam videlicet in se continens actum ad quem unumquodque est in potentia. Propterea optime probavit Sanctus Thomas Deum comparari ad omnia sicut motivum ad mobile, et sicut activum ad id quod est in potentia, ex eo quod ipse est actus purus, nullo scilicet modo per aliquam potentiam contractus aut limitatus, omnia vero alia aliquid habeant potentialitatis admixtum.

3. Circa consequens illatum, considerandum est quod aliquid fieri contra naturam nihil aliud est quam ipsum fieri contra ordinem et inclinationem alicuius naturae. Dicitur ergo aliquid esse simpliciter et universaliter contra naturam, quando est contra omnem ordinem et inclinationem cuiuscumque naturae. Dicitur vero esse contra aliquam naturam particularem, quando est contra illius ordinem et inclinationem. Quod ergo Deus facit in rebus, potest quidem esse contra aliquam naturam particularem, inquantum id quod fit est contra ordinem et inclinationem propriae formae alicuius naturae: non autem potest esse contra naturam simpliciter et universaliter, cum illud fiat secundum ordinem et dispositionem naturae universalissimae, quae est Deus, a quo unumquodque suum ordinem proprium habet suamque propriam actionem, Et ad hunc sensum intelligitur conclusio illata.

4. Ad evidentiam eius quod assumitur ad probationem consequentiae, attendendum est quod dicitur aliquid esse in potentia secundum ordinem naturalem respectu alicuius agentis, quando ex natura sua habet ut sit susceptivum alicuius formae a tali agente, aut alicuius motus. Et ideo si aliqua forma aut aliquis motus in ipso a tali agente recipiatur, non dicetur illud fieri simpliciter contra naturam, cum sit secundum ordinem naturalem patientis ad agens: licet possit esse contra naturalem inclinationem formae illius. Sicut, in exemplo Sancti Thomae, cum ex aere ab igne per ipsius aeris corruptionem generatur ignis, non dicitur huiusmodi generatio, neque huiusmodi corruptio, simpliciter contra naturam esse: immo est naturalis, eo quod, secundum naturalem ordinem, aer natus sit ab igne corrumpi, et natus sit ut ex ipso per actionem ignis possit ignis generari. Est tamen talis corruptio aliquo modo contra riaturam, inquantum est contra inclinationem formae aeris: in quo sensu dicitur II Caeli , quod corruptio, et senium, et defectus omnis contra naturam est.

II. Secundo. Omnia quae sunt post Deum, sunt quasi quaedam instrumenta ipsius. Ergo non est contra naturam cum res creatae moventur qualitercumque a Deo. — Antecedens probatur. Quia Deus est primum agens. - Consequentia vero: quia, cum instituta sint instrumenta ut deserviant actioni principalis agentis, non est contra naturam instrumenti ut moveatur a principali agente.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. 1, q. 1, a. 4 ; et d. 1v, q. r a. 1, et in plerisque aliis locis, quod de ratione agentis instrumentalis est esse movens motum; et omnis causa quae non movet nisi mota, habet rationem instrumenti. Ideo, cum causa secunda non moveat nisi mota a prima, consequens est quod habeat rationem instrumenti respectu primae. Propterea optime probat Sanctus Thomas quod omnia quae sunt sub Deo, sunt tanquam ipsius instrumenta, eo quod est primum agens.

2. Sed videtur ista ratio non concludere. Posset enim aliquis dicere: Licet omnis causa secunda sit instrumentum causae primae, non tamen sequitur quod non moveatur contra naturam qualitercumque moveatur: quia, cum diversa instrumenta sint diversis effectibus proportionata, si quis utatur instrumento ad aliquid cui non sit proportionatum, est contra naturam talis instrumenti quod sic moveatur.

Respondetur quod instrumentum, inquantum est instrumentum alicuius principalis agentis, semper proportionatur actioni quam ipsum principale agens intendit: unde hic dicit Sanctus Thomas quod materia et forma talis esse debet ut sit competens actioni principalis agentis. Unde si aliquis vellet uti instrumento alicuius artis ad aliquid cui proportionatum non esset, iam non esset instrumentum respectu illius agentis, utpote ipsi non deserviens. Omnia autem sic Deus creavit ut sint sibi instrumenta, et deserviant actioni quam in creaturas exercere determinavit, sive frequenter sive raro aliquid in ipsis efficere determinaverit. Et ideo, qualitercumque a Deo moveantur res creatae, non sunt improportionatae illi motioni: cum ad hoc institutae a Deo sint ut ab ipso quandoque taliter moveantur, et naturam talem sortitae sint a Deo ut taliter ab ipso mo- veri possint. Idcirce nihil a Deo in ipsis fit quod sit simpliciter contra naturam: licet, ut dicebatur, sit quandoque contra propriam inclinationem formae alicuius,

Unde ad argumentum dicitur quod, licet res diversae, quae sunt instrumenta: divinae virtutis, sint diversis actionibus et motibus propriis secundum inclinationem propriae formae proportionatae, et una res sit improportionata actioni alterius; inquantum tamen unaquaeque est instrumentum divinae virtutis, nulla est improportionata actioni et motioni quam Deus in ea intendit efficere.

III. Tertio. Motus qui sunt in inferioribus corporibus ex impressione superiorum, non sunt violenti neque contra naturam: ut patet in fluxu et refluxu maris. Ergo multo magis quod fit a Deo in quacumque creatura, non potest dici violentum aut contra naturam.

2. Advertendum hoc loco quod, sicut omnia creata comparantur ad Deum sicut instrumenta, ita et inferiora corpora sunt instrumenta superiorum, inquantum non movent neque operantur nisi a superioribus mota. Unde huiusmodi inferiora corpora dupliciter considerari possunt: uno modo, inquantum sunt talia corpora, habentia talem formam et talem naturalem inclinationem; alio modo, inquantum sunt instrumenta corporum caelestium, nata ab ipsis moveri secundum eorum intentionem. Quod ergo fit in ipsis a corporibus caelestibus, est naturale ipsis inquantum sunt caelestium corporum instrumenta: naturale est enim instrumento ut a principali agente moveatur. Potest tamen esse innaturale inquantum sunt corpora talia, habentia talem formam et talem inclinationem, quae est ad oppositum. Sicut dicimus de motu fluxus et refluxus maris: hic enim est naturalis aquae maris inquantum est instrumentum a corpore caelesti motum; est autem sibi contra naturam inquantum est corpus grave naturaliter ad medium tendens.

3. Attendendum etiam quod Sanctus Thomas fluxus et refluxus maris nullam aliam causam assignat nisi impressionem corporis caelestis, quia in: hac parte secutus est opinionem Albumasar, II libro Maioris Introductorii, et Commentatoris in II[. Caeli, qui nullam aliam praeter hanc assignant causam. -— Alii tamen alias causas assignant. Nam Adelandus quidam, ut refert Picus, tertio adversus Astrologos libro, cap. xv , ex opinione Saracenorum, dicit huiusce motus causam esse quod, cum ipsa sibi maris brachia obviare atque confluere impetu concito properent, obiectu montium, aut etiam terrae situ, ab ipso naturali motu deficientes, ad superius, unde moveri incipiunt, referantur. — Alii hunc accessum et recessum | maris in vapores et ventos exsuscitatos in aqua referunt, quorum motu atque impulsu tumultuat aqua atque calescit, ac idcirco locum quaerit ampliorem quo se diffundat, adiuvantibus etiam superioribus ventis, qui aquae summa ad infernas partes propellentes, interno statui obviant, atque ab ipsis ad superna propelluntur, quo fit ut eructans aqua abundet tumescatque. Ubi autem vis illa spirituum dissolutis vaporibus conflaccescit, subsidunt aquae et, in angustiis se contrahentes, ab occupatis locis abscedunt,

Advertendum quoque inter eos qui hunc maris accessum recessumque caelorum impressionibus tribuunt, differentiam esse. Sunt enim quibus placeat augmentum et decrementum luminis in luna esse huiusce rei causam. - Aliis vero, et etiam Divo Thomae in Tractatu de Occultis Operibus Naturae ; et Potentia, q. vr, a. 1, ad 17, visum est hoc ipsum esse in lunae motum referendum: ut scilicet ipsa ascendente, ascendat et aqua ; descendat autem, ipsa descendente.

4. Circa id quod inquit Sanctus Thomas, motum aquae naturalem esse solum ad unam partem, scilicet ad medium, occurrit dubium. Videtur enim experientia in oppositum. Nam, cum effoditur terra aquae vicina, videmus ipsam aquam ascendere, et consequenter a medio recedere. Quod quidem videtur naturale esse aquae: sicut et grave naturaliter, remoto impediente, descendit.

Respondetur quod ascensus illius aquae non est naturalis, sed ab aliquo propellente ipsam fit: sive sit alia aqua, sive aliquid aliud, Cuius signum est quod, si a lateribus declivior defodiatur locus, statim in illum descendit.

IV. Quarto. Id est naturale unicuique per quod conformatur suae mensurae. Sed prima mensura cuiuscumque naturae est Deus. Ergo unicuique rei naturale est quod est ei a Deo inditum. Ergo etc. — Maior probatur. Quia de unaquaque re per suam mensuram sumitur iudicium. — Minor vero: quia Deus est primum ens, quod est omnibus essendi causa.

Quinto. Non est contra rationem artificii si artifex aliter aliquid' operetur in suo artificio, etiam postquam ei suam formam dedit. Ergo neque contra naturam est si aliquid Deus aliter in rebus naturalibus operetur quam consuetus naturae cursus habeat. — Probatur consequentia. Quia omnes creaturae comparantur ad Deum sicut artificiata ad artificem.

Confirmatur conclusio auctoritate Augustini, XXVI contra Faustum.

Advertendum quod istae duae ultimae rationes concludunt ad sensum praecedentium: scilicet quod non est contra naturam simpliciter et universaliter si aliquid Deus in rebus naturalibus aliter operetur quam consuetus cursus naturae habeat; non autem quod non sit contra naturam alicuius particularis formae, modo prae-exposito .

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 100