Caput 101
Capitulum 101
POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de iis quae a Deo fiunt praeter solitum: .cursum naturae in . ordine ad naturam, nunc. determinat de ipsis quantum ad. rationem miraculi .
Circa hoc autem sed facit: primo, de ipsis miraculis determinat ; secundo, ostendit quibus; conveniat miracula facere, capite sequenti.
Circa primum duo facit: primo, ostendit quae possint dici miracula; secundo, ponit miraculorum gradus et ordines .
I. Quantum ad primum, inquit quod illa simpliciter dicenda sunt miracula quae divinitus fiunt praeter ordinem communiter servatum in rebus, — Hoc autem declarat: quia miraculum dicitur quasi de se admiratione plenum. lllud autem simpliciter mirum est, quod habet causam simpliciter occultam. Causa autem simpliciter occulta Deus est.
Ad evidentiam secundae propositionis, notat quod, cum tunc admiremur aliquid cum, effectum videntes, causam ignoramus; aliquid quidem est mirum quantum ad hunc hominem tantum, non autem simpliciter, quando alicui causa apparentis effectus est ignota, non est autem ignota omnibus; ut patet in eo qui, videns eclipsim solis, admiratur. Aliquid vero est simpliciter mirum quando causa alicuius effectus est simpliciter omnibus occulta.
2. Ad huius evidentiam considerandum est, ex doctrina ipsius Potentia, q. vr, a. 2; et II Sent., d. xviu, 3, quod ad rationem miraculi simpliciter et proprie dicti duo requiruntur, secundum quod duo ad admirationem pertinent, ut haberi potest ex I Metaphysicae. Unum est causa secundum se nobis occulta, qualis est Deus: ut scilicet illud quod miraculum est, sit a solo Deo productum aut factum. Alterum est, ut in re sit unde videatur aliter debere evenire. Sicut resuscitatio mortui est a solo Deo; et corpus mortuum in se habet ut perpetuo careat vita, et sic habet in se unde non debeat in ipso vita causari; et idcirco miraculum dicitur. Ubi altera.istarum conditionum deficiat, non est proprie miraculum. Utraque conditio hoc loco tangitur: prima, dum dicitur illa simpliciter dicenda esse miracula quae divinitus fiunt ; secunda, cum dicitur praeter ordinem communiter servatum in rebus, ex hoc enim quod aliquid praeter talem ordinem fit, constat quod in re est unde aliter fieri debeat.
3. Propter defectum secundae conditionis, creatio universi non est miraculosa: quia non est in re unde aliter esse debeat. Immo naturali ordine sic esse debet: cum solus Deus sit totius esse auctor. — Similiter animarum creatio non est miraculosa: quia non potest aliter anima habere esse; et consuetus ordo productionis est ut, homine materiam disponente, a Deo creetur in materia. Si tamen Deus aliquam animam crearet absque opere. hominis materiam disponentis, talis creatio esset. miraculosa, utpote praeter consuetum modum eveniens. — Eadem. ratione, non est miraculosa iustificatio impii quae. communiter fit: quia anima rationalis, cum sit ad imaginem: Dei facta; secundum naturam suam capax est Dei per gratiam; 'et a solo Deo iustificatio fieri potest, et propterea non est praeter ordinem naturae creatae. Licet enim voluntas impii tendat in malum, et sic videatur habere ordinem ad oppositum iustificationis, secundum iustitiae exigentiam ; quia tamen iustificatio non fit praeter ordinem propriae causae, quae est Deus, cuius solius est iustificare, idcirco: non est miraculosa; sicut nec calefactio aquae ab igne est miraculosa, licet sit contra inclinationem formae aquae. Aliqua tamen. iustificatio potest esse miraculosa: si scilicet fiat praeter consuetum. cursum iustificationis, sicut fuit iustificatio. Pauli, qui statim quandam" perfectam iustitiam accepit .
Advertendum tamen quod licet, proprie loquendo, creatio et iustificatio non. sint miracula, quia completam rationem miraculi non habent; improprie tamen et imperfecte dici possunt miracula, quia sunt magna opera, et a solo Deo fieri possunt, qui est causa nobis occulta. Et ideo quandoque a Doctoribus. inter opera miraculosa connumerantur. Unde Sanctus Thomas I II'5, q. cx, a. ult., inquit quod, si in operibus miraculosis consideretur. quod sola virtute divina fieri possunt, quantum ad hoc creatio et iustificatio, et universaliter omne opus quod a solo Deo fieri potest, miraculosum dici possunt.
II. Quantum ad secundum, enumerat Sanctus Thomas gradus miraculorum . Et ponit tres gradus. Supremus est, quando aliquid fit a Deo quod natura nunquam facere potest: ut cum duo corpora sunt simul, et similia. Et in hoc gradu.etiam ordo est: quia quanto aliqua maiora sunt et magis a. facultate naturae remota, tanto maiora miracula sunt. — Secundus est, quando Deus aliquid facit quod natura facere potest, sed non per illum ordinem: sicut cum homo post mortem redit ad vitam. Et in hoc etiam gradu quod est magis a facultate naturae remotum, maius miraculum est. - Tertius est, quando Deus facit quod consuetum est fieri operatione naturae, tamen absque naturae principiis operantibus.
Ad evidentiam huius distinctionis, considerandum est, ex Prima Parte, q. cv, a 8, quod ad supremum gradum pertinent illa quae sunt omnino supra naturam quantum ad substantiam facti: ita videlicet quod id quod fit a Deo, nullo modo potest a natura fieri. - Ad secundum gradum pertinent illa quae a natura quidem fieri possunt, sed non in hoc: sicut vita a natura quidem fieri potest, sed non in corpore animalis mortui. Unde quod hic ait Sanctus Thomas, quod non possunt a natura fieri per illum ordinem, intelligitur non de ordine actualis productionis formae, sed de ordine et sequela formae productae ad conditionem subiecti: exemplificavit enim Sanctus 'Thomas de ambulatione. claudi post debilitatem, de vita alicuius post mortem, et de visione post caecitatem. — Ad tertium gradum pertinent illa quae excedunt facultatem naturae, quantum ad ipsum ordinem faciendi et modum operandi: puta quia fiunt statim, et non secundum consuetum cursum et ordinem naturae; sicut cum quis statim a febre curatur, et cum aer statim, absque naturalibus causis, condensatur in pluvias.
2, Circa magnitudinem miraculorum, considerandum est quod non est ideni dicere aliquid esse maius opus Dei altero eius opere, et illud esse maius miraculum. Potest enim esse majus opus Dei, et tamen erit minus miraculum. Nam dicitur maius opus Dei quod est nobilius et excellentius, et magis divinam virtutem manifestat: dicitur. autem maius miraculum quod magis rationem miraculi participat, quae consistit in hoc quod aliquid a Deo fiat, et quod in re sit aliquid ex quo videatur quod aliter fieri debeat. Non inconvenit autem quod aliquid sit excellentius altero, et magis divinam virtutem manifestet, et tamen minus habeat de ratione miraculi: ut puta, quia non est in natura creata unde debeat aliter evenire, cum ad illud nullum ordinem habeat natura activa creata, sed ipsum sit supra ordinem omnium producibilium a natura. Sic dicimus creationem universi, et iustificationem impii, esse maiora opera divina quam sit sanatio subita alicuius a febre, licet ista sanatio sit maius miraculum, utpote magis de ratione miraculi habens. Propter hoc inquit Sanctus Thomas I II, articulo praeallegato, ad 1, quod quaedam miraculosa opera, licet sint minora quam iustificatio impii quantum ad bonum quod fit, plus tamen habent de ratione miraculi: intellige, quia habent quicquid ad rationem miraculi pertinet; iustificatio autem hoc tantum habet de ratione miraculi quod a Deo fit, qui est causa secundum se nobis occulta. ;
III. Circa dicta autem duplex occurrit dubium.. Primum est, quia dictum est quod primum gradum inter miracula tenent quae, quantum ad substantiam facti, natura nunquam facere potest. Huic enim videtur contradicere id quod dicitur Prima Parte, quaestione supra allegata, art. 7, ad 1, ubi dicitur quod creatio et iustificatio non dicuntur proprie miracula, quia non sunt nata fieri per alias causas. Ex hoc enim sequitur quod ea facta a Deo quae natura facere non potest, non solum non sunt suprema miracula, sed nec proprie sunt miracula. Quod est oppositum eius quod hic dictum est.
Secundum dubium est, quia inter suprema miracula enumerat Sanctus Thomas quod mare divisum transeuntibus iter praebeat. Hoc enim non videtur verum: immo nec videtur miraculum. Quia posset fieri virtute angeli, quae est virtus in natura creata: nam secundum doctrinam ipsius, materia corporalis obedit angelis quantum ad motum localem : constat autem quod talis divisio maris potest per motum localem aquae fieri. Ergo etc.
IV. Ad primum horum dupliciter responderi potest. Primo, ex doctrina Sancti Thomae de Potentia Dei et II Sent., locis allegatis, quod dictum in Prima Parte intelligitur quando nec etiam est in re unde aliter esse debeat. Quia enim tunc solum miramur de aliquo quando videtur nobis quod aliter esse debeat, illa quae nullo modo, quantum ad substantiam facti, a natura fieri possunt, nec est in ipsis unde oppositum esse debeat, proprie miracula dici non possunt: quia in seipsis non habent admirationis causam. Et hoc modo creatio et iustificatio impii, proprie loquendo, miracula non sunt: quia non sunt nata fieri ab alia causa. quam a Deo, et non habet in se res unde sic non debeat esse. Non est ergo contradictio. Quia hic ponuntur in supremo gradu miraculorum ea quae nullo modo natura facere potest, et in re est unde aliter debeat evenire: de iis autem non loquitur Sanctus Thomas in loco praeallegato Primae Partis, sed tantum de iis quae a natura fieri non possunt, nec etiam est in re unde oppositum esse debeat.
2. Secundo potest responderi, ex doctrina Sancti Thomae IV Sent., d. xvi, a. 5; et I II^, articulo praeallegato, quod dictum Primae Partis intelligitur quando in recipiente est naturalis ordo ad recipiendum talem effectum a solo Deo, et a nullo alio. Hoc enim significant illa verba, non sunt nata fieri per alias causas, quasi diceretur: Ideo creatio et iustificatio non sunt miracula, quia susceptiva creationis passivae et iustificationis, secundum naturae ordinem, sunt huiusmodi effectus susceptiva a. solo Deo, non autem a quacumque causa creata. Talia enim non fiunt, ut sic, praeter ordinem naturae: cum fiant ut eorum naturalis ordo exigit. Et ideo proprie miracula non sunt. llla enim quae sunt miracula, non habent in recipiente ordinem naturalem ad illum effectum a solo Deo immediate recipiendum; sive, non sunt ex se nata illum effectum a solo Deo immediate recipere; et ideo, cum fiunt, non fiunt secundum ordinem suae naturae, sed praeter eorum naturalem ordinem.
Ex hoc patet nullam esse in dictis Sancti Thomae contradictionem. Nam cum hic ponuntur inter suprema miracula ea quae a natura nullo modo fieri possunt, intelligitur de illis effectibus ad quos suscipiendos a solo Deo immediate non est consuetus ordo naturae. Cum vero dicitur in Prima Parte illa non esse miracula quae non sunt nata fieri per alias causas, intelligitur de iis et quae per . alias causas fieri non possunt, et quorum susceptiva habent naturalem ordinem et aptitudinem ad hoc ut illos effectus immediate a solo Deo recipiant. E
3. Sed tunc remanet dubium: quomodo, inquam, in anima recipiente gratiam per iustificationem, sit ordo naturalis ad gratiam ; cum sit donum Dei supernaturale, sicut et gloria.
Dicitur quod dupliciter potest ordo alicuius susceptivi ad aliquam formam dici naturalis. Uno modo, quia consequitur naturam susceptivi per comparationem ad aliquod agens creatum, quod hoc loco vocatur agens naturale. Et sic non intelligitur ordinem animae ad gratiam esse naturalem. — Alio modo, quia natura susceptivi est capax ilius formae; et ad hoc est instituta a Deo et ordinata: ut ab ipso solo talem formam suscipiat, et non ab alio; nec talis natura in se habet aliquid illi formae repugnans. Talis enim potentia potest dici obedientialis aliquo modo, inquantum est ad formam a solo Deo suscipiendam: potest etiam dici aliquo modo naturalis, inquantum natura subiecti est a Deo ad illam formam secundum institutionem divinam ordinata, et facta est. illius formae secundum se capax. Et hoc modo in anima est ordo naturalis ad gratiam. Hominem enim Deus a principio instituit ut esset secundum animam gratiae et beatitudinis capax, eamque, nisi sibi ipsi impedimento esset, nancisceretur a Deo. Ad hunc sensum intelligitur dictum Augustini, in libro de Praed. Sanct., quod posse habere fidem, sicut et caritatem, naturae est hominum. Talis autem ordo naturalis non. invenitur in operibus miraculosis.quae a solo Deo fiunt. Non enim sol est secundum naturam suam a Deo ordinatus ad retrocessionem, sed magis ut continue procedat: licet praeter hunc ordinem consuetum, tempore Iosue, fecerit eum Deus retrocedere . Similiter est in aliis.
V. Ad secundum dubium posset, primo, dici quod talis divisio maris Rubri qualis fuit tempore Pharaonis , non potest fieri virtute aliqua creata. — Et cum probatur quia materia corporalis obedit angelis quantum ad motum localem : — diceretur quod illud habet veritatem ubi non immutatur ordo naturae a Deo institutus. Unde inquit Sanctus Thomas de Malo, q. xvr, a. 9, ad 2, quod dae- mones non possunt humani corporis lineamenta in bestialia veraciter commutare, quia hoc est praeter ordinem a Deo naturae inditum. Et art. 10, ad ult., ait quod daemones, licet possint movere aliquam partem terrae, non tamen possent movere totam terram : quia non est propo rtionatum naturae. eorum ut mutent ordinem elementorum mundi. In ista autem maris Rubri divisione mutaretur aliquo modo ordo naturae institutus a Deo: instituit enim Deus mare continuum, et instabile ac fluidum, sicut et totam terram immutabilem fecit. Et sic accipitur ipsum mare, propter magnam aquarum copiam, tanquam totum elementum aquae: ut, sicut non posset virtus angelica totam terram scindere in partes, ita non possit ipsum mare illo modo dividere. Secundo responderi potest quod Sanctus Thomas exemplum illud ponit secundum mentem illorum philosophorum qui posuerunt quod' substantiae separatae movent tantum corpora caelestia immediate, non autem possunt haec inferiora nisi mediante motu caeli movere: quam opinionem tenere videtur Aristoteles . Nam voluit Sanctus Thomas exemplificare non tantum secundum fidei veritatem, sed etiam secundum philosophorum opinionem, dans exemplum in iis quae etiam philosophi a virtute creata fieri non posse concederent.
On this page