Text List

Caput 102

Capitulum 102

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quae sint illa opera P» quae miracula sunt, vult ulterius quibus conveniat miracula facere manifestare . -

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quod solus Deus miracula facere potest; secundo, quod aliae substantiae spirituales aliqua mira operantur, quae vera miracula non sunt, capite. sequenti,

I. Quia autem haec propositio, Solus Deus. potest miracula facere, duas habet exponentes, scilicet, Deus potest miracula facere, et, Nullus alius a Deo hoc potest, utramque in hoc capite probat Sanctus Thomas. Et primo, secundam; secundo, primam .

Arguit igitur primo sic. Omnis creatura est constituta sub ordine quem Deus in rebus statuit. Ergo nulla creatura potest supra hunc ordinem operari: quod est miracula facere. — Probatur consequentia. Quia quod est sub ordine totaliter constitutum, non potest praeter illum ordinem operari.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. cx, a. 4, quod ad rationem miraculi non sufficit quod aliquid sit praeter ordinem et inclinationem alicuius particularis virtutis creatae, sed requiritur quod sit praeter ordinem totius virtutis creatae: idest, quod nulla virtus creata illum effectum, cum omnibus eius conditionibus, possit efficere. Constat autem quod particularis virtus creata non potest operari praeter ordinem totius naturae creatae: cum operetur secundum ordinem et inclinationem suam, qui ordo continetur sub universali ordine universitati creaturarum a Deo imposito, sicut pars continetur in suo toto. Et ideo nulla virtus creata potest miracula facere. Et secundum hoc procedit haec ratio.

Unde et illa propositio quam assumit Sanctus Thomas, scilicet, Quod est sub ordine totaliter constitutum, non potest praeter illum ordinem operari, intelligitur ad hunc sensum, quod, si aliquid secundum omnem suam virtutem sub aliquo totali ordine tanquam pars illius ordinis contineatur, illud non potest praeter illum totalem ordinem operari. Oppositum enim implicat contradictionem, Si enim aliquid sua virtute operetur praeter aliquem totalem ordinem, sequitur ut secundum suam virtutem extra totum illum ordinem sit: cum operetur id ad quod nulla virtus in illo ordine contenta se potest extendere. Et sic, si ponatur aliquid in aliquo toto ordine contentum praeter totum illum ordinem operari, ponitur idem secundum suam virtutem in aliquo ordine esse, et non esse in illo ordine.

II. Secundo. Omnis creaturae potentia est limitata ad aliquem determinatum effectum, vel ad aliquos. Ergo quicquid virtute cuiuscumque creaturae fiat, non potest proprie miraculum dici: sed bene quod fit divina virtute, quae infinita est, et idcirco incomprehensibilis. - Probatur consequentia. Quia quando aliqua virtus finita proprium elffectum operatur ad quem est OBRAS non est miraculum.

Ad huius evidentiam considerandum est, ex idpciiid Sancti Thomae loco praeallegato, ad 2; et q. cxiv, a. 4 item II. Sent., d. xvi, q. 1, a 3; et IV Sent., d. xvi, q. 1, a 5, quod aliquid miraculum potest dupliciter dici: uno modo, quoad nos tantum; alio modo, simpliciter. Quoad nos dicitur miraculum, cum aliquid fit praeter ordinem naturae creatae nobis notae, per virtutem creatam nobis ignotam, licet in se cognoscibilis et comprehensibilis sit ab intellectu creato. Simpliciter autem miraculum dicitur quod fit praeter ordinem totius naturae creatae, per virtutem secundum se a quocumque intellectu creato incomprehensibilem. Quia ergo quaecumque virtus finita, qualis est omnis virtus creata, est ab aliquo intellectu creato comprehensibilis, et per consequens non est causa simpliciter occulta; virtus autem infinita est incomprehensibilis, et per consequens omnino occulta: ideo optime inquit Sanctus Thomas illa quae fiunt a virtute finita, non esse simpliciter miracula, sed posse esse mira illi qui huiusmodi virtutem ignorat, et per consequens miracula quoad illum, sicut mirum est apud ignorantem virtutem magnetis quod per ipsam attrahatur ferrum, et ignoranti virtutem piscis cuiusdam mirum videtur quod navem detineat; illa vero quae a virtute fiunt infinita, qualis est divina virtus, vere et simpliciter miracula esse, — intellige, si adsint et aliae conditiones in praecedenti capite expositae.

III. Tertio. Nulla creatura potest agere in aliqua re nisi quod est in potentia illius rei. Ergo sunt multa miracula quae nulla virtute creata fieri possunt. — Probatur antecedens. Quia, cum solius Dei sit creare, omnis creatura in sua actione requirit subiectum. Nihil autem tale potest agere nisi illa ad quae subiectum est in potentia: icum non operetur nisi ut subiectum educat de potentia in. actum. — Consequentia vero probatur, Quia fiunt multa miracula divinitus dum in re aliqua fit divina virtute quod non est in potentia illius rei: sicut quod mortuus reviviscat, quod sol retrocedat, quod: duo corpora sint simul.

Adverte quod in ista ratione per potentiam subiecti intelligitur potentia naturalis simpliciter, quo modo dicitur subiectum esse in potentia ad formam de eius potentia per agens naturale. educibilem. Non autem intelligitur potentia obedientalis, secundum quam dicitur aliquid in potentia ad quodcumque Deus in ipsum effcere voluerit: quia sic omnia miracula, in quacumque re facta, sunt in potentia illius rei.

Adverte etiam quod ista ratio non probat universaliter nulla miracula virtute creata fieri posse, sed quaedam. Nam etiam Deus quandoque miraculose operatur in.re id ad quod est in potentia naturali, licet alio modo illud efficiat: sicut cum aliquem a febre statim ad sanitatem reducit. Et ideo:ex hoc quod virtus creata non agit in re nisi id .ad quod est in potentia naturali, non poterat concludi universaliter nulla miracula per virtutem creatam fieri posse.

IV. Quarto: et est confirmatio praecedentis rationis. Effectus secundum quos subiectum reducitur de potentia in actum, aut nati sunt fieri per solas causas superiores, aut non. Sed nullo illorum modorum est miraculum. Ergo nullo modo virtute superiorum causarum aliqua miracula fieri. possunt.

Maior probatur. Quia, cum subiectum in quod agens agit, habeat ordinem et ad agens per quod reducitur ad actum, et ad actum in quem reducitur, sicut est in potentia ad determinatum actum, ita ad determinatum agens. Ostenditur hoc ex eo quod agens diversimode requiritur ad reducendum in diversum actum:' idque exemplis declaratur.

Minor vero probatur, quantum ad primam partem, exemplariter. Non enim est miraculum cum animalia ex putrefactione sine semine generantur. - Quoad secundam vero partem: quia ad. complementum effectuum qui non sunt nati fieri per solas causas superiores, requiruntur causae inferiores particulares. Cum autem effectus producitur a causa superiori mediantibus propriis principiis, non est miraculum. !

2. Circa probationem maioris, advertendum quod Sanctus Thomas ordinem subiecti ad formam et ad agens sumit ex definitione potentiae passivae posita V Metaph. . Definitur enim quod est principium transmutandi ab alio inquantum aliud. Ex hoc autem habetur quod subiectum de cuius potentia aliquis actus educitur, dicit ordinem non solum ad actum in quem per transmutationem. educi potest, sed etiam ad agens a quo habet transmutari et in actum reduci. Ex hoc autem ulterius sequitur quod, cum naturalitas potentiae sit modus ipsius; et potentia passiva in sua ratione dicat ordinem ad actum et ad agens: quod dicetur potentia naturalis illa sola quae respicit actum qui non est supra ordinem naturalium actuum, et habet pro proprio activo aliquod agens quod in ordine agentium naturalium contineatur. Sicut enim potentia passiva in communi sumpta habet definiri per actum et per agens, ita potentia passiva naturalis habet definiri per actum naturalem et per agens naturale: quemadmodum et violenta potentia dicitur quae est susceptiva actus violenti, idest sibi repugnantis, ab agente in ipsam per violentiam.

Ex quo patet error Scoti in I Sent. q. : Prologi , tenentis quod finis noster, qui est visio divinae essentiae, sit naturalis animae nostrae, sed supernaturaliter acquisibilis. Patet enim hoc esse falsum. Quia nulla virtute creata potest anima in actum illius finis educi. Et per consequens anima ad illum. non habet naturalem potentiam simpliciter, sed tantum obedientalem: licet in illa aliquid naturalitatis sit, ut dictum est in praecedentibus , inquantum natura eius constituta est capax illius beatitudinis, et est ad illam a prima sua institutione a Deo ordinata.

Potest autem opinio Scoti sustineri si per talem potentiam naturalem intelligatur nuda capacitas potentiae, et non-repugnantia ad talem actum: ut videtur velle in Quolibetalibus, quaestione xiv .

3. Advertendum quoque quod ista ratio procedit ex eodem fundamento ex quo praecedens processit, scilicet ex hoc quod nulla creatura potest in aliquo efficere nisi quod: est. in potentia subiecti. Huic enim fundamento si adiungatur quod superius dictum est, scilicet quod miraculum est praeter ordinem totius creaturae, optime procedit ratio. Si enim a creatura id solum fieri potest quod de subiecti potentia educitur; quod autem 'de potentia subiecti educitur, aut natum est educi in actum ab universalibus. causis tantum, aut ab illis mediantibus causis propriis: necesse est ut omne quod fit a creatura, altero illorum modorum fiat. Sed quod fit eo modo et eo ordine quo natum est fieri, non est miraculum: cum sit secundum. naturae ordinem, non praeter ordinem naturae. Nihil igitur quod. fit a superioribus creaturis, est miraculum. :

V. Quinto, ex eodem fundamento arguitur. Omnis creatura necesse habet uti subiecto ad hoc quod. aliquid faciat. Nec potest facere nisi ad quod subiectum est in potentia. Ergo non potest aliquid. facere nisi subiectum reducat in actum per determinata media. Ergo etc.

Probatur prima consequentia. Quia eiusdem rationis videtur esse quod aliquid operetur ex subiecto; et quod operetur id ad quod subiectum est in potentia; et ordinate per determinata media, quia subiectum non fit in potentia propinqua ad ultimum nisi cum fuerit actu in medio . Declaratur in cibo in carnem transmutando. — Secunda vero probatur. Quia miracula sunt ex eo quod aliquis effectus producitur non illo ordine quo naturaliter fieri potest.

2. Circa primae consequentiae probationem, considerandum est quod subiectum quod est in potentia ad plures actus, illos non confuse, sed ordine: quodam: respicit, ut in. secundo libro est ostensum. Oportet enim ipsum prius actuari per actum priorem via generationis, et postmodum per actum posteriorem: quia actus prior est potentialis respectu actus posterioris, et per ipsum disponitur subiectum ad susceptionem actus posterioris, ut patet in. generatione carnis ex cibo, quem oportet prius in sanguinem converti quam in carnem; et in generatione hominis ex sanguine menstruo, in qua oportet prius transmutari materiam ad vegetativum et sensitivum quam ad intellectivum. Quia ergo virtus quae necessario in sua actione requirit subiectum, non facit nisi id ad. quod subiectum est in potentia, et eo modo quo est in potentia, necesse est ut ipsum subiectum reducat in actum secundum ordinem actuum ad quos est in potentia. Et ideo non potest ipsum in ultimum actum reducere nisi prius ad priores actus reducat. Quod est ordinate per determinata media operari. Et hoc est fundamentum illius consequentiae.

VI. Sexto. Motus localis est causa omnium aliorum motuum. Ergo effectus qui in istis inferioribus fit ab agente incorporali, qui proprie localiter moveri non potest, oportet ut. per. aliquid localiter motum proveniat. Ergo substantiae incorporeae creatae virtute propria miracula facere non possunt. Ergo multo minus substantiae corporeae. Ergo etc.

Probatur antecedens. Quia motus localis est primus motuum. Primum autem in quolibet genere est causa sequentium. — Prima vero consequentia probatur. Quia effectus qui in inferioribus producuntur, scilicet ab agente creato, necesse est ut per aliquam generationem vel alterationem producantur. — Secunda probatur. Quia effectus qui fiunt a substantiis incorporeis per corporea instrumenta, non sunt miraculosi: cum corpora non operentur nisi naturaliter . - Tertia vero: quia omnis actio substantiae corporeae est naturalis, — scilicet, aperte et manifeste, loquendo de propria actione.

Adverte, cum inquit Sanctus Thomas agens incorporeum non posse proprie localiter moveri, quod idcirco addidit proprie, quia, sicut substantiae incorporeae improprie sunt in loco, - sunt enim in loco quia in loco operantur, non autem quia circumscribantur loco - ita et improprie possunt dici localiter moveri: quia videlicet successive sua virtute diversa loca contingunt; non autem quia diversa loca occupent successive per continentiam a loco.

VII. Licet de motu angeli incidenter occurrerit mentio, quia tamen materia haec in doctrina Sancti Thomae dif- ficillima est, non erit ab re si paucula quaedam explicavero. Tria enim in Prima Parte, quaestione rrr, dicuntur, quae difficultatem afferre videntur.

Primum est quod, praeter motum localem angeli discontinuum, potest etiam esse aliquis motus ipsius continuus: quia videlicet potest successive dimittere locum divisibilem in quo prius operabatur, successive ac per partes alium locum. occupando .

Secundum est, quod talis motus fit in tempore continuo quod a tempore mensurante motus caeli distinguitur . Tertium est, quod nullus. motus: angeli, neque inquam continuus neque discretus, potest in instanti. esse ..

2. Circa enim primum. dictum dubium occurrit. Ipse enim Divus Thomas, in primo articulo illius quaestionis, motum. localem. angeli describens, inquit quod »ecesse est ut motus localis angeli. nihil aliud sit quam diversi contactus diversorum locorum successive, et non simul. Ex hoc enim arguitur sic. Motus localis angeli nihil aliud est quam diversi contactus diversorum locorum successive. Sed diversi contactus angelici sibi succedentes secundum diversas operationes fiunt. Ergo motus localis angeli diversas eius operationes circa locum requirit. Sed diversae operationes angeli non sunt continuae: cum unaquaeque suo- instanti mensuretur. Ergo motus angeli continuus esse non potest.

Confirmatur. Quia ipsemet Divus Thomas, hac motus ratione, I. Sent., d. xxxvi, q. 1v, a. 1, angeli motum tenet non esse continuum.

3. Circa secundum; dubium occurrit primo , quia Quolibeto, uu, a..5 , ostenditur quod, quia omnes motus continui conveniunt in uno genere inquantum sunt mensurabiles, ideo possunt habere unam mensuram communem. Et idcirco omnium motuum continuorum potest esse unum tempus commune. Si ergo ponatur motus. aliquis. angeli esse continuus, non inconvenit quod eodem tempore continuo.cum aliis motibus mensuretur.

Secundo. Cum dicitur motus angeli esse continuus, aut nomine motus intelliguntur ipsae operationes immanentes in angelo, quibus etfectus exterior imperatur et producitur; aut effectus per tales operationes in. loco producti; aut aliae operationes transeuntes. Non primum. Quia operatio quaelibet immanens in angelo tota simul producitur;-et instanti temporis discreti tanquam in mensura adaequata mensuratur; sicque plures eiusmodi operationes non possunt continuo tempore mensurari. — Si secundum: sic non. inconvenit operationes angelicas tempore mensurante motum caelestem: mensurari. Effectum enim angelicae operationis tali tempore mensurari non inconvenit, sicut neque effectum:divinum. — Si tertium: cum actio transiens sit idem. quod suus terminus, actio qua angelus movet caelum, erit idem. quod ipse. motus caeli; et sic, cum motus caeli tempore mensuretur, et ipsa actio angeli mensurabitur tempore communi; et sic motus angeli erit in tempore communi. ,

4. Circa tertium etiam dubitatur . Nam illa mutatio per quam terminus a quo totus simul abiicitur, et terminus ad quem. totus simul acquiritur, est instantanea mutatio. Patet enim: hoc. in generatione substantiali, et in illuminatione, quae instantaneae mutationes dicuntur.

Patet etiam ratione . Nam. quod movetur in tempore, oportet ut partim sit in termino a quo et partim in termino ad quem, ut habetur VI Physicorum . Hoc autem non. invenitur ubi totus unus terminus simul abiicitur, et alius totus simul acquiritur. Ergo etc. — Sed in motu discreto angeli unus totus locus simul deseritur, et alius totus simul occupatur. Ergo: motus: discretus angeli est in instanti: licet motus eius continuus sit in tempore, sicut et motus corporum.

VIII. Ad evidentiam primi dubii, considerandum primo quod, cum angelus non definiatur ad locum per operationem secundum quod ab eius egreditur essentia, sed secundum quod terminatur ad operatum in loco, ut inquit Sanctus Thomas I Sent, d. xxxvit, q. IV, a. 2; ad videndum quomodo angelus de loco ad locum continue aut discrete moveatur, ad ipsas operationes respiciendum est secundum quod ad operatum circa diversa loca operatur. Et quia in Prima Parte, q. rur, proportionaliter ad motum localem corporis de motu continuo angeli loquitur, ex motu corporis oportet in cognitionem motus angelici devenire.

2. Considerandum secundo quod, cum motus -localis corporis, secundum quod successivus est, ad divisionem magnitudinis dividatur, et secundum magnitudinis continuationem continuitatem habeat; sicut magnitudo. est una quidem continuitate, sed tamen. plures habet partes, quarum una non est alia; ita motus corporis super magnitudine est quidem. unus continuitate, sed. tamen. plures habet partes, quarum quaelibet est motus, diversis partibus magnitudinis correspondentes. Unde potest dici quod in transitu corporis super unam magnitudinem est unus totalis motus, sed plures.motus partiales, ex quibus ipse totalis motus integratur: sicut et magnitudo totalis ex pluribus partibus, quarum quaelibet est magnitudo, constituitur. Sic ergo, proportionaliter de motu locali angeli loquendo, cum angelus. motu continuo movetur priorem locum successive deserendo, et. posteriorem successive secundum ordinem partium. occupando, oportet ut ibi sit unus contactus, unaque operatio. totalis secundum continuitatem, sicut et ipsa loca in quibus continue movetur, continuitatem habent: sed tamen iste contactus, istaque operatio, plures habet partes, secundum quod pluribus partibus magnitudinis applicatur per aliquod operatum in ipsis. Et ideo. potest dici quod in tali motu continuo est unicus quidem contactus totalis, sed multi partiales.

Utrum: autem, secundum quod operatio egreditur ab essentia, in. tali motu continuo sint multi contactus partiales? — Dicendum videtur quod, si solo imperio et actu voluntatis angelus in corpora operetur, ita quod executio ab imperio non distinguatur realiter, non est possibile ut sit pluralitas aliqua in ipso contactu. Non enim potest ibi esse unum velle continuitatem habens ex pluribus partibus sibi succedentibus integratum: cum omnis. operatio. immanens. angeli sit tota simul et indivisibilis. Non etiam possunt esse plura imperia; pluribus locis quae in motu continuo pertranseuntur ab angelo correspondentia : quia, cum loca pertransita ab angelo in tali motu sint infinita, sicut et in motu corporis, oporteret dicere quod in fine motus angelus infinitos actus volendi elicuisset. Quod manifeste est impossibile : infinitum enim pertransiri non potest . — Si autem in corpora angelus per aliquam operationem vere et formaliter transeuntem operetur, dicendum est quod eodem modo in tali. contactu ut egreditur ab essentia, est unitas totalis et pluralitas. partialis, sicut et in ipso ut terminatur ad operatum in loco. Nam, cum talis contactus et operatio sit idem quod operatum, sicut et in actionibus corporalibus motus et actio est idem quod terminus motus; sicut ipsum operatum successionem et divisibilitatem habet, ita et ipsa actio successive et partibiliter ab ipso angelo operante progreditur.

3. Ex istis facile patet ad dubium responsio. Dicitur enim quod in motu etiam continuo angeli sunt plures contactus aliquo modo, secundum quod ad operatum terminantur: nam est ibi unus contactus totalis, sunt. vero plures partiales contactus. Et hoc sufficit ad intentionem Sancti Thomae. ,

Cum autem instatur, quia diversae operationes angeli non continuantur: — dicitur quod: hoc verum est de operationibus immanentibus ut egrediuntur ab essentia angeli. Verum est etiam de operationibus transeuntibus totalibus. Sed falsum est de operationibus partialibus. Potest enim, ut dictum est, una operatio angeli, ut ad operatum terminatur, successionem habere et partibilitatem; et sic ex pluribus partibus integrari, quarum quaelibet potest dici partialis operatio, secundum quod per ipsam pars magnitudinis pertransitae attingitur.

4. Ad confirmationem respondetur quod, si dicta Sancti Thomae in I Sent, voluerimus tanquam non. retractata per dicta in. Prima Parte sustentare, dupliciter. possumus utrumque dictum. concordare. Primo, quod in I Sent. loquitur de motu angeli quo plura loca pluribus operationibus totalibus et omnino distinctis attingit: in Prima vero Parte loquitur universaliter de motu quo plura loca pluribus quomodocumque attingit operationibus, sive inquam sint totales et omnino distinctae, sive sint partiales.

Secundo, quod in I Sent. loquitur de natura motus angelici quantum est ex parte angeli: nam, cum ipse sit extra magnitudinem, non convenit sibi continuitas in suo motu ex parte substantiae suae. In Prima vero Parte loquitur de natura motus angelici tam ex parte angeli, quam ex parte magnitudinis in qua operatur, et super quam dicitur localiter moveri. Et ideo posuit aliquem motum eius posse esse discretum, aliquem vero posse esse continuum: ex eo quod potest et unum locum totum simul dimittere; et potest locum in quo prius erat, secundum partes successive deserere, et alium eodem modo successive occupare.

IX. Quantum ad secundum dubium , attendendum est primo, ex doctrina Aristotelis X Metaphys., textu 4 et deinceps , quod mensura propria alicuius debet esse cognata, sive eiusdem naturae cum mensurato, non solum secundum convenientiam in natura communi et generica, sed etiam secundum convenientiam in natura speciali, quantum ad id secundum quod aliquid mensurabile est: oportet enim lineam linea mensurari, superficiem superficie,, pondus pondere, et sic de aliis. Et ideo sicut aliqua in natura conveniunt aut distinguuntur inquantum mensurabilia sunt, sic possunt aut non possunt una mensura mensurari. Quae enim in una ratione particulari sive specifica conveniunt inquantum mensurabilia sunt, una specifica mensura mensurari possunt; quae autem una ratione generica participant sed non una specifica, una mensura generica possunt mensurarij non autem una secundum speciem; quae vero in una ratione tantum analoga conveniunt, possunt una mensura analoga mensurari, non autem una generica et univoca. — Loquimur autem de mensura per se et propria: non autem de mensura per accidens, aut excedente.

2. Considerandum secundo quod, cum motus sit alterius rationis quam tempus etiam in ratione quanti, non convenit motui mensurabili secundum se totum ut primo mensuretur tempore, sed oportet ut motu alio mensuretur, primo scilicet et simplicissimo in genere motuum. Mediante autem ipso primo motu, potest mensurari tempore: ex eo quod tempus est numerus primi motus. Et ideo, si sint aliqui motus qui ad primum motum ordinem et dependentiam habeant: tanquam ad exemplar suum, et tanquam ad perfectissimum et simplicissimum sui generis, tempore numerante primum motum mensurari possunt. Si autem sint aliqui motus qui talem ordinem ad primum motum non habeant, tempore illum motum mensurante non habent mensurari.

3. Quia ergo motus localis angeli non est eiusdem rationis cum motu corporis cuiuscumque, sed aequivoce dicuntur moveri localiter angelus et corpus: ideo motus localis angeli a motu caeli non dependet neque mensuratur, et consequenter neque mensurari habet tempore qui est numerus motus caeli. Et haec est ratio propter quam tenet Sanctus Thomas tempus mensurans motum angelicum 7on esse idem cum tempore motum caeli et alios motus corporales mensurante.

Attendendum tamen quod dupliciter potest angelus dici localiter moveri: uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se dicitur continuo motu moveri quando sua operatione successive diversa loca immediate contingit, unum per partem: post partem relinquendo, et alium eodem modo occupando. Per accidens vero, quando unum corpus motu continuo movet, per cuius motum successive ad diversa loca praesentiam habet, ex eo quod. corpus ab ipso motum successive diversa occupat loca: sicut cum movet corpus ab eo assumptum, aut lapidem unum, de loco ad locum. Quod ergo dictum est angeli motum non mensurari communi tempore, intelligendum est de motu. eius per se, non autem de motu per accidens. In motu enim per accidens semper est in eodem loco per se, licet per accidens moveatur: sicut ille qui sedet in navi et ad motum navis movetur, est in eodem loco per se, sed per accidens movetur ad motum navis.

X. Sed circa dicta dubium occurrit. Nam, licet alia sit ratio motus localis angeli, et alia ratio motus localis corporum, conveniunt tamen uterque motus in eadem ratione continuitatis: nam uterque a continuitate magnitudinis continuitatem habet. Cum ergo habeat motus mensurari tempore caeli motum mensurante ratione continuitatis suae, videtur quod uterque eodem tempore mensuretur, non obstante quod dicantur aequivoce motus locales; Et sic ratio Sancti Thomae non videtur concludere.

2. Respondetur: et dicitur primo quod, licet ab aliquo eodem isti motus continuitatem habeant, scilicet a magnitudine, non est tamen eadem ratio continuitatis in eis. Nam continuitas motus localis corporum est continuitas aut locorum successive circumscribentium ipsum corpus motum; aut diversorum ubi, quae in corpore moto successive recipiuntur ; et ulterius eius continuitas non solum provenit ex continuitate magnitudinis super quam fit motus, sed etiam ex continuitate corporis quod movetur. Continuitas autem motus angeli est continuitas diversorum contactuum partialium, quibus angelus diversa loca contingit; et eius continuitas ex continuitate sola magnitudinis super quam fit motus provenit, non autem ex aliqua continuitate eius quod movetur.

Dicitur secundo, quod ex communi ratione continuitatis non habent aliqua ut una mensura specifica mensurentur, alioquin et longitudo, et'superficies, et motus, et pondera una mensura mensurari deberent: sed ex particulari continuitatis ratione. Et ideo, licet una quaedam sit communis ratio continuitatis in omnibus motibus tam angelicis quam corporalibus, quia tamen alia et alia ratio particularis continuitatis est in ipsis, ideo alia et alia propria mensura mensurantur: licet illae propriae mensurae in communi ratione temporis continui conveniant.

3. Utrum autem motus continuus angeli sit in genere quantitatis? — Videtur dicendum quod, si ipsa operatio angeli nihil aliud sit quam eius imperium, ut videtur velle Sanctus Thomas Quolib. VI, a. 2 ; et. Malo, q. xvi, a. 1, ad 145 et Spiritualibus, a. 6, ad 8, ipse motus angeli, quantum est ex parte operationis, non est de genere quantitatis, cum sit actio immanens: sed ex parte effectus producti, non inconvenit ut sit in praedicamento quantitatis per accidens, sicut et alii motus. — Si autem operatio ipsa sit operatio vere transiens, quae est idem realiter cum termino operationis, sic non videtur inconveniens quod et ipsa in genere quantitatis sit per: accidens: tanquam scilicet a magnitudine continuitatem habens, et similiter tempus, quod talem operationem continuam mensurat.

Quamvis posset etiam fortassis dici quod, licet ipsa operatio, ut accidens quoddam rei quantae, sit quanta per accidens quantitate de genere quantitatis ; ut tamen operatio et motus continuus angeli, non est in genere quantitatis, sed est continua continuitate transcendente. Sicut enim successio operationum immanentium in angelo, quae motum eius discretum constituunt, non ponitur in genere quantitatis; nec tempus motus mensurans huiusmodi motum est in genere quantitatis, sed est numerus transcendens: ita motus continuus angeli non est in genere quantitatis, sed transcendens, et tempus ipsum mensurans est tempus transcendens. Quantitas enim quae est praedicamentum, non nisi in rebus materialibus invenitur. — Sed haec sint probabiliter dicta.

XI Ad argumenta autem superius adduct respondetur. Ad primum quidem dicitur primo, quod fortassis Sanctus Thomas ibi tenuit nullum motum angeli esse continuum; et propter hoc dixit omnes motus continuos uno tempore mensurari. Sed in Prima Parte tenuit aliquem motum angeli esse continuum. Ideo, sequendo determinationem eius in Prima Parte, non est tenendum quod alibi dixit. Quae enim dicit in Summa, sunt tenenda:

Dicitur secundo, sustinendo dicta in praefato Quolibeto, quod ibi loquitur de motibus continuis qui univoce dicuntur motus: non autem de iis qui dicuntur motus aequivoce, cuiusmodi sunt motus angeli et motus corporum.

Dicitur tertio quod, sicut isti motus aliquo modo proportionaliter analogice dicuntur motus, ita tempore uno unitate analogiae et proportionis mensurantur. Omnes enim mensurantur tempore continuo: licet alia ratio sit huius temporis, et alia ratio illius.

2. Ad secundum dicitur primo, quod nomine motus angelici intelligimus non ipsam operationem immanentem inquantum immanens est: sed aut effectum ad quem ipsa operatio immanens terminatur, inquantum dictam terminat actionem; aut aliquam actionem. angeli vere transeuntem et continuitatem: habentem.

Cum instatur contra primum, quia non inconvenit etfectum talem communi tempore mensurari: — dicitur quod, licet non sit inconveniens aliquem effectum operationis angelicae tempore communi mensurari, inconvenit tamen effectum de quo. loquimur, ut terminat successive operationem angeli, et ut est motus: quo per se dicitur angelus moveri, tali mensurari tempore: cum, ut sic, sit alterius rationis a motu caeli.

Cum vero instatur contra secundum; quia, cum ipsa actio transiens sit idem cum termino actionis, actio .qua angelus motu continuo movet caelum, mensurabitur tempore communi, sicut et ipse motus caeli: - dicitur quod ratio supponit falsum, scilicet quod, dum angelus movet caelum, dicatur ipse per illum motum continue per se moveri. Hoc enim falsum est. Nam, si ponatur angelus immediate suam virtutem applicare toti caelo, constat quod angelus per illum motum non mutat locum,. neque secundum se totum neque secundum partem, cum ipsum caelum secundum se totum non mutat locum: et consequenter per talem motum angelus localiter non movetur. — Si autem — quod verius videtur, et conformius doctrinae Aristotelis VIII PAysicorum - angelus movet caelum applicando .virtutem suam partibus sibi ,succedentibus. in oriente, tunc motus ille angeli non est continuus, sed discretus. Non enim sic tangit successive quod priorem partem successive deserat, et successive aliam partem attingat: sed uni parti alicuius quantitatis applicat suam virtutem, et, illam simul totam deserendo, alteri parti toti eiusdem quantitatis, aut etiam maiori vel minori, simul applicatur, secundum quod multae partes ad orientem perveniunt. Et sic, licet caelum .continue moveatur, ipse tamen angelus, movendo caelum, non continuo motu, sed discreto movetur. — Si vero poneretur angelus affuxus determinatae parti orbis, et rotari cum illa parte ad. motum orbis, tunc illo. quidem motu per accidens moveretur. Et: sic non esset inconveniens dicere, iuxta praedicta, quod in tempore communi moveretur. Sed. nos de motu eius per se, non autem de motu per accidens loquimur.

XII. Ad evidentiam tertii dubii , considerandum primo quod, cum motus sit transitus quidam de termino a quo ad terminum ad quem; transitus autem iste nihil aliud dicat.quam recessum ab uno termino et accessum ad alium: nihil aliud est mutationem aliquam in instanti aut in tempore esse, quam ipsum recessum ab uno termino et accessum ad alium mensurari tempore, aut instanti. Unde, cum quaeritur, Numquid motus localis angeli sit in instanti? nihil aliud quaeritur quam, an transitus angeli de loco ad locum, sive, an recessus eius ab uno loco et accessus ad alium locum, in instanti fiat.

2. Considerandum secundo, conformiter ad doctrinam Sancti Thomae IV Sent., d. xi, q. 1, 3, qu 2, ad 3, quod quando in aliqua transmutatione datur ultimum esse termini a quo, quia scilicet datur aliquod instans in quo mobile est in. ipso ita quod immediate post illud instans in ipso non erit; et etiam datur primum esse termini ad quem, quia scilicet datur aliquod instans in quo verum est dicere mobile nunc est in isto termino et immediate ante hoc non erat: tunc illa duo instantia ad ipsam mutationem, sive ad illum transitum de termino ad terminum, pertinent, unum scilicet sicut principium durationis eius, alterum vero sicut finis. Cum enim aliquid de albo per medios colores transit in nigrum, instans in quo ultimo fuit sub albedine, est talis alterationis principium, instans vero in quo primo est sub nigro, est eius finis: neque enim aliud habet principium, neque alium. finem intrinsecum suae durationis. Unde duo habet utrumque instans : primum enim est finis quietis praecedentis, et initium motus sequentis; secundum vero est finis motus praecedentis, et principium: sequentis quietis, — Quando autem non datur ultimum esse termini a quo, quia videlicet non datur ultimum instans in quo mobile est sub ipso, transitus de uno termino in alium terminum non includit duo instantia; sed unum tantum, in quo videlicet mobile primo est sub termino ad quem et primo non est sub termino a quo: in toto enim tempore praecedenti fuit in termino a quo, et in illo instanti primo non est in eo. Unde illius transmutationis, si per se solam sumatur, ut scilicet ab omni alio motu distinguitur, idem instans est principium et finis; Et propter hoc tales mutationes dicuntur imstantaneae: quia videlicet in eodem instanti incipiunt et terminantur. Patet hoc in generatione ignis ex aere, quae ponitur terminus alterationis ad formae substantialis introductionem ordinatae. Nam quia in toto aliquo tempore materia est sub forma aeris, et non datur ultimum instans in quo sub ipsa fuerit; in ultimo autem instanti illius temporis est sub. forma ignis: ideo, seclusa praecedenti alteratione sumptus, transitus materiae de forma aeris ad formam: ignis unum duntaxat instans includit, in: quo est principium et finis ipsius transitus. Et propter hoc. generatio substantialis. ignis dicitur mutatio instantanea.

Ex. hoc apparet necesse esse id quod saepenumero dicit Sanctus Thomas, ut videlicet huiusmodi mutationes instantaneae alicuius motus sint termini. Nam si in tempore praecedente instantaneam introductionem formae substantialis in materia, quievisset materia sub forma praecedenti, non posset in ultimo instanti illius temporis primo.abiici praecedens forma et sequens primo introduci, ut in eodem instanti esset principium et finis mutationis. Quia quod quiescit in aliquo toto tempore, in eadem dispositione est in ultimo. instanti illius temporis in qua fuit in toto tem- - pore praecedenti. Unde oportet quod aut in eodem instanti materia sit sub utraque forma, quod est omnino impossibile: aut quod mobile non quieverit sub termino a quo in tempore praecedente ipsum instans, sed motum sit ab ipso per maiorem appropinquationem ad terminum ad quem. Et sic oportet quod illa subita introductio termini ad quem, et desitio termini a quo, aliquem motum consequatur.

3. Considerandum tertio, quod angelus, dum localiter movetur motu discontinuo, pluribus scilicet contactibus plura loca successive secundum se tota contingendo; quia unusquisque istorum contactuum. est instantaneus, utpote uno instanti temporis discreti mensuratus: oportet dicere quod in tali motu detur ultimum instans in quo fuit in loco a quo recedit, et detur etiam primum. instans in quo est in termino ad quem accedit; quae enim durant dumtaxat per instans, habent et primum esse suum et suum ultimum esse. Hoc autem habet proprium motus angeli discontinuus, quia mensuratur tempore discreto, in. quo unum instans alteri instanti immediate succedit, ut terminus a quo non solum habeat ultimum instans sui esse, sed etiam habeat primum instans sui non esse: in instanti enim in quo primo est terminus ad quem, terminus a quo primo non est. Quod in iis quae per instans tantum temporis discreti durant, non invenitur: licet enim habeant ultimum instans sui esse, non tamen habent primum instans sui non esse. Ideo, ut ex praecedentibus. constat, motus discretus angeli non unum tantum instans includit, sed duo, in quorum uno est ultimo in loco a quo recedit, in alio vero est in loco ad quem accedit. Non enim angelum localiter moveri est ipsum unum locum occupare, hoc enim sibi convenit etiam in primo instanti quo primum contingit locum: sed est.recedere ab uno loco et ad alium locum accedere, sive unum locum deserere et alium occupare; hoc autem duo includit instantia in motu angeli.

4. Ex iis sequitur quod male Capreolus concedit Gregorio, in II Sent., d. vi, q. 1 , angelum in eodem praecise instanti recedere a termino a quo, in quo est in termino ad quem. Si enim recessus a termino a quo accipiatur ut accessum ad terminum ad quem concomitatur, constat quod iste recessus non est in uno dumtaxat instanti, sed in duobus instantibus, in quorum uno dicitur recedere per positionem de praesenti et negationem de futuro, in alio vero dicitur recessisse per negationem de praesenti et positionem de praeterito. Et sic talis recessus est in tempore: sicut et in motu continuo recessus a termino a quo, coniunctus accessui ad terminum ad quem per totum motum, non mensuratur aliquo instanti, sed tempore mensurante motum. — Sed si nomine recessus velimus accipere tantum primum non-esse termini a quo, utique verum esset quod in instanti in quo est in termino ad quem, recedit: sed hoc est improprie dictum ; non enim dicitur recedere angelus a termino a quo in instanti in quo primo est in termino ad quem, sed dicitur tunc recessisse. — Quod si per recessum a termino a quo intelligatur instantanea derelictio termini a quo, magis dicendum est quod recedit in instanti in quo est in ipso termino a quo, quam in instanti in quo est in termino ad quem. Nam ubi datur ultimum esse termini a quo, recessus a termino est per positionem de praesenti, non per negationem: ut in omnibus motibus continuis apparet. Cum enim corpus aliquod movetur a loco. ad locum, verum est dicere quod in primo instanti sui motus recedit a loco in quo erat secundum se totum; quia verum est dicere; « Hoc corpus in hoc instanti secundum se totum est in hoc loco. Et immediate post hoc, non erit in ipso secundum se totum. Ergo nunc recedit ab hoc loco ». Non autem dicitur recedere in aliquo instanti in quo primo non sit: cum illud non inveniatur. Similiter idem invenitur in motu alterationis et aliis motibus.

Cum autem suum propositum probat Gregorius quia, quando aliquid simul deserit aliquod totum, simul deserit ipsum et deseruit: — dicitur quod illud verum est quando illud quod deseritur, habet primum sui non-esse, sed non ultimum esse, sicut cum materia simul deserit unam formam substantialem et simul aliam totam accipit: tunc enim dicitur deserere quando primo non est in illo. Non est autem verum ubi res quae deseritur, habet ultimum sui esse et primum sui non esse: quia tunc dicitur primo deseri quando ultimo est, non autem quando primo non est.

5. Considerandum postremo quod, cum instans dicat aliquod indivisibile temporis, ubi plura instantia sibi succedentia inveniuntur, ibi necesse est tempus inveniri: quia ibi est numerus prioris et posterioris in motu, in quo ratio temporis consistit . Sed hoc aliter invenitur in tempore continuo, et aliter in tempore discreto. Nam ubi sunt plura instantia temporis continui, ibi necesse est esse tempus, non quidem ex ipsis instantibus tanquam ex partibus constitutum, sed intra ipsa instantia tanquam intra terminos suos contentum: omne enim tempus finitum intra duo instantia continetur, sicut et omnis motus continuus intra duo mutata esse, sive intra duo indivisibilia motus. Ubi autem sunt plura instantia temporis discreti, ibi necesse est esse tempus, non quidem intra ipsa instantia contentum, sed ex ipsis instantibus tanquam ex suis partibus constitutum: sicut enim. motus discontinuus angeli ex indivisibilibus constat, ita et tempus quo mensuratur.

XIII. Ex istis sequitur quod Divus Thomas, ex consideratione eorum quae in mutationibus corporalibus inveniuntur, ingeniose, tam in Prima Parte, q. rur, quam in I Sent., d. xxxvi , et Quolib. XI et IX , conclusit motum angeli non esse in instanti, sed in tempore. Ubi enim, inquit , plura sunt instantia sibi succedentia, ibi necessario est tempus, cum ibi sit numeratio prioris et posterioris in motu. Sed in motu angeli sunt multa instantia sibi succedentia. Igitur motus angeli est in tempore. — Probatur minor ex superius dictis. Quia videlicet, ubi datur ultimum esse termini a quo et primum esse termini .ad quem, ibi oportet esse plura instantia ad tempus mensurans illum. motum pertinentia, ut est ostensum.

Ad rationem autem in oppositum adductam respondetur quod, si motus localis angeli dicatur unius loci occupatio quomodocumque, utique conceditur quod instanti potest.esse, Nam etiam si angelus nullibi fuisset, et inciperet operari in aliquo loco, diceretur locum occupare in instanti quo sua operatio mensuraretur. Et sic conceditur maior, et totum argumentum. Sed ista est im- propria acceptio motus localis, nec sic datipintiue" motum localem angeli.

Si autem motus localis angeli dicatur transitus eius de loco ad locum, sive .recessus ab uno loco et accessus ad alium locum, quae est propria acceptio motus localis, negatur maior assumpta. Quod enim terminus a quo totus simul. deseratur et terminus ad quem totus simul acquiratur, non sufficit ad hoc ut motus sit instantaneus: sed praeter hoc requiritur quod non detur ultimum esse termini a quo, sicut in generatione substantiali et in illuminatione non datur. Si enim mobile in uno instanti deserat totum locum per positionem de praesenti et negationem de futuro, in alio vetro: instanti totum alium locum simul.acquirat, hoc arguit motum esse discontinuum, non autem arguit ipsum esse in instanti: ut patet ex praedictis.

Ad probationem dicitur quod esse partim in termino a quo et partim in termino ad quem, requiritur ad motum continuum, non autem ad motum discretum, sicut nunc loquimur de motu angeli. Nam de motu eius continuo non est dubium quin sit in tempore.

XIV. Circa rationem qua probatur effectus icton a substantiis incorporeis per corporea instrumenta non esse miraculosos, quia videlicet corpora non operantur nisi naturaliter , dubium occurrit. Aut enim ly naturaliter accipitur ut distinguitur contra supernaturaliter, ut idem sit naturaliter operari quod operari secundum ordinem naturae creatae: aut ut distinguitur contra voluntarium, ut sit idem naturaliter operari quod operari ex necessitate naturae, non autem libere et ex electione. Quocumque modo intelligatur, posset aliquis dicere-illam rationem sufficientem non esse. Nam si primo modo accipiatur, dicetur quod, licet corpora non operentur nisi naturaliter inquantum virtute propria operantur, possunt tamen, inquantum sunt instrumenta agentis incorporei, supernaturaliter, et per consequens miraculose operari.— Si autem secundo modo intelligatur, dicetur quod, licet: corpora non operentur nisi naturaliter, nihil tamen prohibet quin possint esse instrumentum agentis incorporei ad miracula facienda. Nam 'et Deus per corpora aliquando miraculose operatur tanquam. per instrumenta: sicut cum ad tactum ossium Elisei cadaver revixit, ut habetur IV Regum, xni capite

2. Respondetur quod hic accipitur maturaliter ut distinguitur contra supernaturaliter, et praeter naturae ordinem. Dicuntur enim agentia corporea naturaliter tantum operari, quia operantur secundum ordinem et inclinationem naturae, et nihil praeter naturae ordinem operantur.

Sed considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Potentia, q. vit, a. 3, quod ea quae fiunt mediantibus actionibus naturalibus, miracula proprie non sunt: quia ea dumtaxat vere miracula sunt quae absque naturalibus actionibus a causa supernaturali fiunt, Unde licet aliqui mirabiles effectus fiant a-substantiis separatis mediantibus virtutibus corporeis naturalibus, in quos virtus corporea secundum se non potest, sicut in operibus artis aliquos effectus. mi« rabiles fieri videmus per aliqua instrumenta quos ipsa instrumenta per se facere non possunt: illi tamen effectus miracula non sunt, eo quod mediante actione virtutis naturalis fiant.

Considerandum ulterius quod dupliciter potest intelligi corpus esse instrumentum agentis incorporei: uno modo, per actionem propriae virtutis cooperando ad eius effectum; alio modo, deferendo tantum virtutem agentis incorporei, et eam praesentando materiae in qua fit effectus. Primo modo, corpus habet proprie rationem instrumenti, non autem secundo modo (licet et sic possit aliquo modo instrumentum dici): quoniam, ut dicitur I P., q. xrv, a. 5, causa instrumentalis non participat actionem causae principalis nisi inquantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effectum principalis agentis.

3. Cum ergo dicitur quod corpora possunt praeter ordinem naturae operari inquantum sunt instrumenta agentis incorporei: negatur, loquendo de agente incorporeo creato. Huius enim agentis incorporei corpus non potest esse instru- mentum. ad agendum aliquem effectum in. istis inferioribus nisi primo modo tantum. Quia, ut tenet Sanctus Thomas in: capite sequenti, et in plerisque aliis locis, substantiae separatae non. possunt transmutare materiam corporalem ad formam nisi mediantibus actionibus naturalibus: quando autem aliquid fit ab agente. incorporeo mediante naturali actione agentis corporei,. illud non est praeter ordinem naturae, etiam si per sola agentia corporea fieri non possit. Habet enim naturae ordo ut aliquid fiat per actionem. corpoream ,inquantum ipsa utitur agens incorporeum, quod.sine agente incorporeo fieri non posset: sicut. per instrumentum, inquantum agit in virtute principalis agentis, potest aliquid fieri ultra virtutem | instrumenti absolute consideratam; fit enim lectus virtute artis per serram, qui sola virtute serrae non fieret.

4. Cum dicitur secundo, quod Deus aliquando miraculose operatur per corpora: — hoc utique conceditur: quia Deus quandoque utitur corpore tanquam deferente suum imperium.ad res, ut de Potentia, quaest. allegata, a. 4; et II I5, q. ccxxvur, a. i , haberi potest, quo solo imperio miraculose operatur. NÓon autem utitur corpore tanquam co-agente per propriae: virtutis actionem' ad opus miraculosum. Et si Deus aliquid in:rebus efficeret mediante naturae actione, illud non esset miraculum: sicut si per appositionem medicamenti. naturalis aliquem sanaret. Non sic autem est de agente incorporeo creato, ut dictum est.

Ex his patet optime probari ea quae fiunt a substantiis incorporeis per corporea instrumenta, non esse miracula, hac ratione, quia corpora non operantur nisi naturaliter. Ut enim ostensum est, ea quae fiunt mediantibus actionibus naturalibus, non sunt praeter. ordinem naturae: quia ordo naturae sic habet ut ista tali modo fiant.

XV. Secundo loco: probat Sanctus Thomas alteram exponentem, scilicet: Deus miracula facere potest .

Probat autem per oppositas conditiones factas in. superioribus rationibus. Quia videlicet ipse est superior ordine universi, utpote a. cuius providentia totus hic ordo fluit: cuius oppositum dicebatur de creatura in prima ratione, Et: quia virtus eius, utpote infinita, non est: determinata ad: aliquem specialem effectum, aut ad aliquem determinatum. modum vel ordinem producendi: cuius oppositum in aliis rationibus de virtute creata dicebatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 102