Text List

Caput 103

Capitulum 103

Commentaria Ferrariensis

CUM ostensum sit solum Deum posse miracula facere, vult Sanctus Thomas ostendere quod, licet substantiae separatae non possint aliquid quod vere miraculum sit efficere, possunt tamen aliquos effectus mirabiles nobis facere ,

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, de mirabilibus quae per artem magicam fiunt, determinat, capite sequenti.

Circa primum tria facit: primo, removet quandam Avicennae opinionem, per quam posset ad ultimam rationem superioris capitis responderi; secundo, rationem supra positam declarat et confirmat ; tertio, propositum declarat

I. Quantum ad primum, ait quod Avicenna, ponens multo magis obedire materiam substantiis separatis quam contrariis agentibus in natura, posuit ad earum apprehensionem aliquos effectus in istis inferioribus, vel pluviarum vel sanationis, interdum sequi, absque aliquo corporeo agente medio.

Hoc autem a signo sic ostendit. Ad apprehensionem animae nostrae, cum fuerit fortis in sua imaginatione, immutatur corpus aut ad motum localem, cadendo scilicet ex alta trabe; aut ad calorem, ut in concupiscentibus vel iratis; aut ad frigiditatem, ut in timentibus; aut ad febrem quandoque aut ad lepram. Et non solum corpus proprium obedit apprehensioni animae nostrae, sed etiam, si anima fuerit pura, non subiecta corporalibus passionibus, et fortis fuerit in sua apprehensione, corpora exteriora illi obediunt, ut per fascinationem ostenditur. Ergo multo magis ad apprehensionem substantiarum separatarum, quae sunt animae vel motores orbium, sequuntur aliqui effectus in istis inferioribus absque actione alicuius corporalis agentis. Consonat autem, inquit Sanctus Thomas, haec positio aliis. Avicennae positionibus: videlicet huic, quod omnes formae substantiales in haec inferiora a substantia separata effluant; et huic, quod agentia corporalia materiam solum ad suscipiendam impressionem agentis separati disponunt.

Advertendum, ut ostendit Sanctus Thomas Potentia, q. vi, a. 3. quod haec Avicennae positio, scilicet quod absque agente corporeo substantiae separatae formas quandoque imprimere possint, ex illa positione qua tenet formas a substantia separata in materiam effluere, agentia vero corporalia materiam tantum disponere, hac deductione sequitur. Materia obedit substantiae separatae ad receptionem formae substantialis. Ergo: non erit inconveniens si etiam obediat ad recipiendum dispositiones ad formam: cum hoc minoris virtutis sit. Ergo, praeter ordinem corporalium agentium, aliquas formas solo imperio imprimere potest.

II. Contra autem hanc opinionem arguitSanctus Thomas, inquiens illam opinionem ex qua haec originatur, non esse veram, secundum doctrinam Aristotelis, qui VII Metaphy-- sicae probat formas quae sunt in materia, non esse a formis separatis, sed a formis existentibus in materia: sic enim invenitur similitudo inter faciens et factum. er

Ad signum autem assumptum ex anima nostra, inquit falsum esse quod ex sola apprehensione animae aliqua corporis immutatio fiat. Immo hoc non fit nisi mediante motu locali: cum non sequatur ex apprehensione corporis immutatio nisi apprehensioni fuerit adiuncta affectio aliqua ; huiusmodi autem affectiones et passiones cum aliquo determinato motu cordis accidunt, ex quo sequitur ulterius totius corporis immutatio.

Ad id quod inducit de fascinatione, respondet hoc non esse quia apprehensio unius immediate immutet corpus alterius: sed quia, mediante motu cordis, immutat corpus coniunctum, cuius immutatio ad oculum pervenit, a quo infici potest aliquod extrinsecum, praecipue si sit facile immutabile; sicut oculus menstruatae inficit speculum.

III. Circa impugnationem opinionis Avicennae ab Aristotele sumptam, VII et VIII. Metaphysicae, contra Platonis ideas arguente, et hic a Divo Thoma breviter tactam, advertendum est quod sic arguit Aristoteles ibidem. Quod fit, simile est facienti. Sed id quod proprie fit, hon est forma vel materia, sed compositum. Ergo agens quod facit res naturales per generationem existere, non est forma a materia separata, sed. compositum ex materia et forma. Maior probatur: quia omne agens agit sibi simile. Minor vero: quia eius est fieri cuius est esse; compositum autem est quod proprie est, forma vero est id quo aliquid est.

In hac autem ratione attendendum primo, circa maiorem propositionem et eius probationem, quod ibi est sermo de faciente immediato reducente formam de potentia in actum.

Attendefidum secundo, quod illa similitudo inter faciens et factum quod est compositum, intelligitur ad hunc sensum, iuxta doctrinam Sancti Thomae Prima, q. cx, a 2 ; et q. cxvit, a. 3, quod agens ipsum vel est compositum, sicut ignis generans ignem ; vel ipsum totum compositum, quantum ad formam et materiam, virtute continet, quod est proprium Dei. Unde quod dicitur materiam non obedire substantiae separatae. ad susceptionem formae ita quod immediate possit formam in materiam inducere, intelligitur, ut dicitur de Potentia, loco praeallegato, de substantia separata creata, cuius virtus et essentia est ad determinatum. genus limitata: non autem de substantia increata, cuius virtus est infinita.

2. Circa id quod de fascinatione dicitur, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae ubi supra, q. cxvri, quod ex vehementi commotione animae ad malitiam, quae fit cum aliquo inordinato motu cordis, ut maxime im vetulabus contingit, immutantur spiritus vitales, praesertim in oculis, ad quos subtiliores spiritus perveniunt. Oculi autem, talium spirituum | exhalatione, aerem | inficiunt continuum: usque ad. determinatum spatium. Et sic. per. aspectum inficitur aliquod corpus, praesertim tenerum et facile impressionis susceptivum, quale est corpus pueri. Et hoc modo etiam specula, si fuerint nova et munda, ex. aspectu mulieris patientis menstrua quandam contrahunt impuritatem, ut dicitur in libro de Somno et Vigilia.

IV. Secundo, rationem praedictam praecedentis capitis declarat et confirmat: inquiens quod in virtute substantiae spiritualis est ut corpus sibi obediat quantum ad motum localem, per quem adhibere potest aliqua naturaliter activa ad. effectus aliquos producendos, sicut ars fabrilis ignem ad mollificationem ferri adhibet: — supple, et nullo alio modo potest materiam immutare. Hoc autem proprie. miraculosum non est. Ergo substantiae spirituales creatae miracula propria virtute facere non possunt: licet hoc possint ut in virtute divina agunt; ut patet ex Gregorio ponente unum ordinem angelorum miraculis faciendis deputatum esse; et aliquos sanctos ex potestate facere miracula, non solum ex intercessione.

2. Ad evidentiam huius ultimo dicti, considerandum est quod duos modos tangit Sanctus Thomas, de mente Gregorii in secundo libro Dialogorum , quibus miracula sancti efficiunt. Unus est per intercessionem: dum scilicet sua oratione expressa impetrant a Deo miracula fieri, Alius est per potestatem ilis a Deo concessam; sicut lora quibus rusticus ligatus tenebatur, ad Sancti Benedicti aspectum extemplo sunt soluta, ut Beatus Gregorius narrat .

Dupliciter autem exponit Sanctus "Thomas sanctos miracula facere ex potestate. Nam de Potentia Dei, exponit hoc esse per quandam virtutem aliquibus sanctis supernaturaliter infusam, non. quae in ipsis sit per modum habitus aut formae permanentis, quia. sic miracula facerent quandocumque vellent: sed quae est per modum formae intentionalis, quae non remanet nisi ad praesentiam agentis, sicut lumen in aere, et motus in instrumento.

Secunda vero Secundae, q. ctxxvi, a. 1, ad 1, ponit hoc esse inquantum, non praecedente manifesta oratione, ad nutum hominis Deus miraculose operatur: sicut cum Petrus Ananiam et Sapphiram mentientes increpando morti tradidit . Secundum enim hanc interpretationem, videtur dicendum sanctos aliquando miracula facere ex potestate: non proprie quidem quasi in scipsis habeant aliquam virtutem faciendi miracula; sed secundum similitudinem, inquantum ad eorum nutum Deus quandoque miraculum facit absque manifesta oratione ipsorum qua miraculosum opus exposcant; sicut ad nutum regis fiunt ea quae vult fieri, propter potestatem: in ipso existentem. — Potest tamen ista secunda Sancti "Thomae interpretatio ad primum sensum etiam accipi: ut dicatur Deus ad nutum alicuius sancti miraculose operari, inquantum, ipso manifeste non. rogante, Deus illi virtutem faciendi miraculum per modum intentionalis formae infundit.

3. Quare autem substantiis separatis conveniat corpora posse localiter movere, licet non possint ea ad formam transmutare, ostendit Sanctus "Thomas Prima, q. cx, a. 3; et Potentia Dei, ubi supra ; et de Malo, q. xvr, a. 10, hac ratione, quia motus localis est primus motuum, et ideo sibi convenit ut alii motus a substantia spirituali ipso mediante proveniant. :

V. Tertio, ostendit a substantiis separatis aliquos effectus nobis mirabiles provenire . Hoc autem duobus suppositis ostendit. Primum est quod, cum angeli vel daemones res naturales ad aliquos determinatos effectus adhibent, eis quasi quibusdam instrumentis utuntur. — Secundum, quod ex hoc deducitur, est quod conveniens est ut ex rebus naturalibus aliqui altiores effectus proveniant inquantum eis tanquam instrumentis spirituales utuntur substantiae :. quia ex instrumento procedit effectus non solum suae virtuti correspondens, sed etiam ultra propriam virtutem, inquantum agit in virtute principalis agentis; ut patet in serra, et. in securi, et calore naturali.

Istis suppositis, inquit Sanctus Thomas huiusmodi effectus, qui inquam a substantiis spiritalibus adhibitis causis naturalibus fiunt, reddi nobis «mirabiles dupliciter. Uno modo, inquantum a substantiis spiritualibus naturales causae modo nobis inconsueto ad proprios effectus apponuntur: quo modo artificiosorum artificum opera miramur. - Alio modo, ex eo quod naturales causae, ad effectus aliquos producendos appositae, aliquid sortiuntur virtutis ex hoc quod spiritualium substantiarum sunt istrumenta. Et hoc magis ad miraculi rationem accedit. -

2. Advertendum quod primus modus quo substantiae spirituales aliquos effectus operantur qui nobis mirabiles sunt, est quando operantur effectus corporalium causarum tantum. Quos miramur aut quia adhibent propria activa modo nobis occulto: sicut, si videremus secari lignum et serram occulte appositam non videremus, miraremur. Aut quia aliquas causas adhibent quarum nos virtutem ignoramus: sicut si, adhibito magnete, miraremur quod ferrum attraberetur, virtutem magnetis ignorantes, Aut quia celerius adhibent causas naturales quam nos adhibere possimus. Aut quia eas adhibent illis horis in quibus virtus caelestis, quam certius hominibus cognoscunt, ad effectus intentos magis cooperatur.

Ad secundum autem modum pertinent effectus qui virtute corporea per se produci non possunt, sed tantum ut ipsa tanquam instrumento virtus utitur incorporea. Haec autem ad rationem miraculi magis dicuntur accedere, quia tales effectus sunt magis supra naturam virtutis creatae nobis cognitae, quae est virtus corporea. Quanto enim magis aliquid est supra facultatem naturae nobis. cognitae, tanto magis de ratione miraculi participat: cum de ratione miraculi sit quod sit supra facultatem naturae aliquo modo, ut superius patuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 103