Caput 104
Capitulum 104
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod spirituales subP stantiae quosdam effectus producere possunt qui nobis mirabiles sunt, quia maxime in magorum operibus mirabiles effectus apparent, vult de ipsorum causa tractare .
Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quod huiusmodi effectus non proveniunt ex sola virtute caelestium corporum; secundo, quod ab aliqua substantia spirituali proveniunt, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, dixerunt quidam huiusmodi opera non ab aliquibus substantiis spiritualibus fieri, sed ex virtute caelestium corporum. Cuius signum videtur quod stellarum situs ad huiusmodi opera observatur, et adhibentur quaedam herbarum et aliarum rerum corporalium auxilia. Sed contra ipsos arguit Sanctus Thomas ex iis quae in operibus magorum apparent.
Primo. In operationibus magorum apparent quaedam quae sunt propria rationalis naturae opera: sicut quod redduntur responsa de furtis sublatis, et aliis huiusmodi. Ergo non omnes magorum effectus sola virtute caelestium corporum causari possunt. — Probatur consequentia. Quia impossibile est quod effectus qui sunt proprii intellectualis naturae, ex virtute caelestis corporis causentur.
Secundo : et est confirmatio praecedentis rationis. Apparent aliqui colloquentes hominibus in huiusmodi operationibus, et colloquentes de diversis. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia loquela proprius est actus rationalis naturae.
2. Si quis autem dicat huiusmodi apparentias non secundum exteriorem sensum, sed secundum imaginationem tantum fieri: — contra arguitur. Tum quia huiusmodi apparitiones fiunt ad homines qui utuntur libere sensibus. Non apparent autem alicui formae imaginatae quasi res verae nisi fiat alienatio a sensibus exterioribus: cum non possit similitudinibus attendi tanquam rebus, nisi ligato iudicio sensuum.
Tum quia plerumque per huiusmodi visa advenit alicui intellectualis cognitio aliquorum quae sui intellectus facultatem excedunt: ut est revelatio occultorum thesaurorum, manifestatio futurorum, et responsio veritatis de documentis alicuius scientiae. Ex formis autem imaginatis non potest alicui provenire intellectualis cognitio ultra facultatem naturalem vel acquisitam sui intellectus. Quod ex somniis ostenditur, in quibus, etsi aliqua sit praesignatio futurorum, non tamen quicumque videt somnia, eorum significata intelligit.
II. Ad evidentiam utriusque rationis, considerandum primo, quod ea dicuntur propria opera rationalis naturae quae a sola intellectuali natura provenire possunt: sicut propria opera animalis dicuntur quae ab animali solo proveniunt et a nullo alio, sicut sentire est proprium ani- malis opus, quia sola animalia sentiunt. Constat autem quod respondere de furtis sublatis, et colloqui hominibus atque cum eis de diversis ratiocinari, solum naturae habenti intellectum convenit, quae per voces suos conceptus homini manifestat. Ideo huiusmodi opera vocat Sanctus '"l'homas propria naturae intellectualis opera.
2. Advertendum secundo, cum inquit ex formis imaginatis non posse provenire alicui intellectualem cognitionem ultra facultatem naturalem vel acquisitam, quod facultas intellectus humani est duplex, ut hic tangitur: una scilicet naturalis; altera acquisita. Cum enim, ut dicitur Prima Parte, q. rxxxir, a. 2, ad 2, facultas quandoque nominet potestatem expeditam ad operandum, secundum quod intellectus habet potestatem expeditam ad cognoscendum, sic dicitur ad cognitionem habere facultatem, Dupliciter autem intellectus habet potestatem aliquid expedite cognoscendi. Aut scilicet ex solis principiis naturalibus, cuiusmodi sunt intellectus possibilis, intellectus agens, habitus primorum principiorum, et interiorum sensuum dispositio: et haec dicitur naturalis. facultas hominis' ad intellectionem. Aut non ex solis naturalibus principiis, sed ex aliquo habitu acquisito, sicut intellectus geometrae habet potestatem expedite cognoscendi geometricalia' ex 'eo quo od habitum habet geometriae: et talis facultas dicitur facultas acquisita. Ad hoc autem ut intellectus hominis, sive secundum naturalem sive secundum acquisitam facultatem, in aliquam cognitionem feratur, requiruntur quidem phantasmata, quae hic dicuntur formae imaginatae, sed tamen ex sola formatione phantasmatum non potest intellectus in aliquam. intellectionem quae naturalem aut acquisitam facultatem intellectus excedat: quia ipsa phantasmata non concurrunt ad intellectionem nisi aut sicut instrumenta intellectus, quibus mediantibus imprimuntur species in intellectu possibili ab intellectu agente; aut sicut obiecta in quibus homo naturam intelligit per speciem intelligibilem existentem in intellectu repraesentatam. Propterea infert Sanctus Thomas oportere ut illi apparentes vel colloquentes non videantur secundum imaginationem tantum: vel, si talis visio sit secundum imaginationem, quod fiat virtute alicuius intellectus superioris adducentis hominem per tales imaginationes in cognitionem talium quae sunt supra intellectus alicuius hominis facultatem.
3. Advertendum autem quod non loquitur Sanctus Thomas de facultate tantum intellectus ad. intelligendum absolute et in communi: sed etiam de facultate huius aut illius hominis, secundum quod unus homo est naturaliter ingeniosior alio aut eruditior. Sic enim contingit quod est supra facultatem intellectus unius hominis, non esse supra facultatem intellectus alterius: sicut cognoscere ordinem motus corporum caelestium est supra facultatem rustici et idiotae, non autem supra facultatem astrologi. Quando ergo aliquid ostenditur alicui per opera magorum quod capacitatem sui intellectus excedit, licet forte alterius capacitatem non excedat, oportet ut in eam cognitionem, si fiat per immutationem phantasiae et imaginationis, virtute alicuius superioris intellectus perducatur, et sola virtus caelestis cum formis imaginatis non sufficit. Fit autem huiusmodi cognitio supra alicuius hominis facultatem, secundum doctrinam Sancti Thomae II Sent, d. vu, q. 1, a. 2 , inquantum aut phantasmata praeexistentia in imaginatione ipsius hominis illustrantur lumine superioris;intellectus, et componuntur aut dividuntur, ut ex ipsis sic illustratis ab intellectu aliquae intentiones eliciantur, ex quibus in intellectu possibili resultat aliquorum cognitio ad quam eliciendam illustratio intellectus agentis non sufficeret : aut novae species in imaginatione formantur, secundum aliquam transmutationem organi corporalis et spirituum, ab aliquo intelligente ipsa phantasmata ad aliquorum cognitionem ordinante.
III. Circa id quod inquit Sanctus Thomas, in somnis fieri aliquam praesignationem futurorum, et tamen non omnem videntem somnia eorum significata intelligere, advertendum, secundum eius doctrinam in II Sent., loco praeallegato, ad 6; et II I^, q. xcv, a. 6, quod in somnis potest esse praesignatio futurorum quatuor modis. Primo, quando ab eadem causa naturali intrinseca provenit somnium, et futurus eventus: sicut, cum ex pituitae dominio somniat quis se dulcia comedere, significatur aut futurus morbus, aut futura salus; utriusque enim ipsum pituitae dominium quandoque causa est. - Secundo, quando ex virtute corporis caelestis relinquuntur in corpore et imaginatione aliquae impressiones et aliqui motus, quae sunt signa motuum caelestium in corporibus inferioribus; et ex ipsis motibus figurantur in imaginatione imagines et similitudines illorum effectuum ad quos disponunt motus caelestes; sicut et quaedam sunt animalia quae suis motibus futuram tempestatem praenuntiant. — Tertio, quando a Deo, ministerio angelorum, aliqua in somnis revelantur hominibus: ut patet in his quae prophetis quandoque sunt revelata. — Quarto, quando operatione daemonum aliqua dormientibus apparent ex quibus quandoque ipsis aliqua futura, ab ipsis daemonibus cognita, revelantur.
Quia ergo contingit saepenumero aliqua in somnis apparere quae aliquorum futurorum sunt signa, et tamen somnians non intelligit quid per illa somnia significetur, sicut accidit Pharaoni : ideo inquit Sanctus Thomas in somnis quandoque futura praesignari, et tamen somniantem non intelligere quae significantur. -
IV. Tertio arguitur. Per operationes praedictas fiunt aliqua quae nulli rei naturalia esse possunt: sicut. quod ad praesentiam alicuius quaelibet sera ei pandatur, quod aliquis invisibilis reddatur, et huiusmodi. Ergo per has operationes fiunt quae virtute corporum caelestium fieri non possunt. - Probatur consequentia. Quod fit virtute caelestium corporum, est effectus naturalis. Ergo quod nulli rei naturale esse potest, non potest fieri virtute caelestium corporum. Ergo etc. Probatur antecedens: quia formae naturales sunt quae in inferioribus causantur ex virtute corporum caelestium.
Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod eam inducit Sanctus Thomas ad ostendendum quod imagines quae per magos constituuntur ad hos effectus, ut scilicet eas supra se deferens reddatur invisibilis, aut ad eius praesentiam quaelibet sera ei pandatur, non faciunt hos effectus ex aliqua virtute sibi a corporibus caelestibus indita et impressa, ut ipsi magi dicunt. Et fundamentum rationis est, quia formae quae a corporibus caelestibus in haec inferiora producuntur, non sunt formae artificiales, cum haec ab arte fiant: sed sunt formae naturales de potentia materiae eductae; solae enim huiusmodi formae in virtute corporum caelestium continentur. Ideo, si quae actiones proveniant ab huiusmodi imaginibus quae non proveniant ab aliqua forma naturali, non provenient ex illis virtute corporum caelestium. Constat autem quod reddere hominem invisibilem, et huiusmodi, non consequitur aliquam formam naturalem rei. Ideo non possunt illae actiones in virtutem corporis caelestis referri. Unde illa propositio quam assumit Sanctus '"l'homas, scilicet, Quod fit virtute corporum caelestium, est effectus naturalis, sic intelligitur quod virtute caelestis corporis non fit aliquid a corporibus inferioribus nisi quod formam naturalem alicuius rei consequitur: cum corpora per formas operentur ; a corpore autem caelesti sola forma quae alicui rei est naturalis proveniat, non autem forma artificialis.
2. Utrum autem sit aliquod naturale quod hominem reddat invisibilem, ut de heliotropia dicitur, si herba sui nominis inungatur, quemadmodum refert Albertus, secundo libro Mineralium : — videtur dicendum quod non, secundum Sanctum Thomam. Nam et de ipso lapide dicit Albertus quod oportet ut sit sacratus, et quibusdam characteribus mixtus, quod est signum illam virtutem sibi a natura non inesse.
Si autem esse hoc alicui rei naturale inveniretur: - dicendum esset quod non utuntur magi ea re cui naturaliter convenit, ad huiusmodi effectum, sed imaginibus a se factis et consecratis: tanquam huiusmodi virtus imaginibus non ratione formae naturalis materiae ex qua fiunt conveniat, sed ratione consecrationis et characterum, - Quod autem inquit Sanctus Thomas, nulli rei naturale posse esse ut per ipsam homo invisibilis reddatur, tunc exponendum erit quod non intelligitur simpliciter nulli rei hoc naturaliter convenire posse, sed nulli rei qua magi utuntur in constitutione suarum imaginum, hoc. esse naturale. Et hoc supponitur ex doctrina ipsorum de imaginibus, qua docent imagines debere fieri ex auro, argento, cera, et huiusmodi, quae constat hanc virtutem a natura non habere: et nunquam .heliotropiam lapidem nominant, nisi forte aequivocando de nomine heliotropiae, ut decipiant.
V. Quarto. Fieri non potest virtute caelestium corporum quod aliquod inanimatum per se moveatur. Sed hoc dicitur fieri per magicas artes. Ergo etc. - Probatur maior. Quia moveri per se consequitur ad habere animam. Cuicumque autem virtute caelestium corporum confertur quod posterius est, confertur et quod prius est.
VI. Si dicatur quod statua illa. magica sortitur aliquod principium vitae virtute corporum caelestium : - contra hoc arguitur primo. In fabricatione alicuius statuae non abiicitur aliqua forma substantialis: quia manet forma cupri, vel alicuius huiusmodi. Ergo statua huiusmodi non sortitur aliquam formam substantialem. Ergo neque aliquod principium vitae. - Probatur prima consequentia. Quia impossibile est quod aliquid de novo formam substantialem recipiat nisi priorem formam abiiciat: cum generatio unius. sit. alterius corruptio, — Secunda vero: quia principium vitae in omnibus viventibus est forma substantialis; cum vivere viventibus sit esse, ut dicitur II de Anima. ,
Ad hanc rationem posset dici, secundum Hermetis sententiam, cuius est praedicta responsio , quod non oportet semper ad generationem formae substantialis priorem formam corrumpi: sed tunc tantum quando talis. forma sit per extractionem de materia. Forma autem huiusmodi statuae non fit per eductionem de materia, sed per inductionem eius in.materia. Ideo ratio non sequitur.
Sed haec responsio. nulla est. Tum quia, cum caelum sit agens naturale, non potest formam substantialem inducere in materiam quae de potentia materiae non educatur. - Tum quia plures formae substantiales non possunt esse in eodem: ut superius est ostensum, et in pluribus locis Sanctus Thomas ostendit. T
2. Secundo contra principalem responsionem arguitur. In huiusmodi statuis per se motis non est. sensus tactus. Ergo neque omnino sensus. Ergo neque principium vitae. Probatur antecedens. Quia tactus non invenitur sine organo medie temperato. Talis autem temperies non invenitur in lapide, cera aut metallo, ex quo fit statua, — Probatur prima consequentia. Quia sensus . non. potest . esse ubi non est tactus. — Secunda vero: quia ovens, in his scilicet quae localiter ex se moventur, est sensus. vel intellectus. Intellectus autem in generabilibus et corruptibilibus non est sine sensu.
Diceretur forte ad hanc rationem, secandum. Hermetis sententiam, quod huiusmodi statuae non habent sensum univocum cum sensibus animalium generabilium, sed alterius rationis. .
Sed hoc est voluntarie dictum, et absque ratione. Quia, cum. huiusmodi statuae sint res corruptibiles, necesse est in ipsis ponere principium motus, si ex se moveantur, tale quale ponit Aristoteles in omnibus corruptibilibus quae seipsa movent, scilicet sensum . Et si sensus eiusdem rationis ponitur in hominibus et imperfectissimis animalibus, multo magis eiusdem rationis erit sensus in huiusmodi statuis, si animatae sunt et habent sensum, cum ipsis infimis animalibus, puta ostreis et conchylibus, quibus secundum. materiae mixtionem videntur esse propinquae.
3. Tertio, Si huiusmodi statuae per solam virtutem caelestem sortiuntur principium vitae, per quod moveant seipsa, oportet ea esse ignobilissima inter animalia. Hoc autem est falsum, si per principium vitae intrinsecum. operentur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia viventia. quae ex sola virtute. caelesti generantur, sunt ignobiliora inter alia animalia: ut patet in genitis ex putrefactione. — Falsitas autem consequentis probatur. Quia in earum actibus apparent nobiles operationes: cum respondeant de occultis.
4. Quarto. Si virtute corporum caelestium. sortiuntur principium. vitae per artem necromanticam, erit invenire talium generationem absque huiusmodi arte. Hoc autem non invenitur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia effectum naturalem virtute caelestium corporum productum contingit inveniri absque artis operatione: sicut, quamvis aliquo artificio quis ad generationem ranarum operetur, contingit tamen ranas absque omni artificio generari.
PER HOC EXCLUDITUR positio Hermetis, ab Augustino recitata octavo libro de Civitate Dei. — Quae etiam auctoritate divina .in Psalmis destruitur.
Notat ultimo Sanctus Thomas non esse omnino negandum quin in praedictis ex virtute corporum caelestium aliquid virtutis. esse possit, ad illos solos effectus quos virtute corporum caelestium aliqua inferiora corpora producere possunt.
VII. Sed circa hoc ultimum dictum dubium occurrit. Quia Sanctus Thomas II? IF^, q. xcvr, a. 2 , videtur velle huiusmodi imaginibus nullam posse inesse virtutem ex corporibus: caelestibus, praeter eam quae materiae naturali ex qua fiunt convenit.
In tractatu etiam de Occultis Operibus Naturae , tenet non esse possibile ut aliquod individuum alicuius speciei aliquam. virtutem permanentem transcendentem | virtutem elementorum obtineat praeter alia individua eiusdem speciei, ex hoc quod est sub determinato situ corporum caelestium. generatum. "d
VIII. Ad huius evidentiam, considerandum est quod, cum in rebus artificiatis duo sint, scilicet materia naturalis ex qua fiunt, et forma artificiati, quae est accidens, dupliciter imagines huiusmodi necromanticas, aut etiam astrologicas, considerare possumus: aut scilicet quantum ad materiam, puta auri vel argenti, ex qua constituuntur; aut quantum ad formam artificialem, quam sortiuntur per artem. Si considerentur quantum.ad formam.aut figuram artificialem, sic nullam virtutem ex corporum caelestium impressione sortiuntur, ut dicitur in II IP5, loco. praeallegato, et Quolib. XII, a 14 : cum forma artificialis nihil aliud sit quam compositio, ordo et figura, ut dicitur 1 Physic. , quae nullius actionis aut passionis principium esse possunt. — Si autem considerentur quantum ad materiam ex qua : constituuntur, sic virtutem aliquam ad agendum habere possunt. Nec inconvenit aliquam virtutem habere imaginem ex hoc quod sub tali siderum positione, per aliquam transmutationem et alterationem materiae suae, certo quodam et determinato modo facta est, quam non habet aliud individuum eiusdem speciei. Licet enim. omnem virtutem formam specificam consequentem quam unum individuum unius speciei, puta auri, habet, omne aliud individuum eiusdem speciei. habeat: non inconvenit tamen unum individuum, ex hoc quod sub certa. constellatione alteratur et transmutatur ;per liquefactionem aut per quamcumque aliam alterationem, aliquam virtutem ex corporum caelestium impressione sortiri quam alia individua eiusdem speciei, quae sub tali constellatione non sunt illo modo et ordine alterata et transmutata, non habent. Aurum enim per fusionem et liquefactionem sub aliqua siderum positione in certam figuram redactum, aliquid virtutis habet ad aliquos effectus quam aliud aurum .non habet: non quidem quod talis virtus ipsi insit figurae, puta Leonis aut . Scorpionis aut cuiuscumque alterius caelestis signi, materiae naturali impressae; sed inest ipsi auro aut cerae, aut alteri materiae ex qua fit imago, ob alterationem et transmutationem sui factam sub tali siderum dispositione, concurrente igne. et aliis agentibus particularibus certo modo et ordine per artem ipsi materiae applicatis.. Unde et, si aliud, aurum simili. modo, sub eadem siderum positione, per ignem alteraretur, etiam si figuram illam. non haberet, eandem. virtutem nancisceretur.
2. Inscribuntur autem huiusmodi figurae auro aut aeri aut cerae per magos aut astrologos ex pacto expresse vel tacite cum daemonibus inito, ad hominum deceptionem: ut est de mente Augustini, X de Civitate Dei . Nam cum sciant daemones. materiae sic sub tali constellatione alteratae ac transmutatae virtutem ex corporum caelestium impressione inesse posse, in hanc vanam et superstitiosam opinionem homines induxerunt; ut figuram Leonis, aut alterius planetae, in materiam illam imprimerent, quasi in ipsa figura, quae similis est caelesti figurae, eiusmodi virtus insit, et aliquid numinis sit in stellis. Induxerunt etiam homines ad credendum tales imagines ex figura impressa habere virtutem ex corpore caelesti ad aliquos effectus ad quos nullo modo corpora inanimata, etiam virtute corporum caelestium, se extendere possunt, ut ostensum est supra: cum tamen ipsi daemones sint qui eiusmodi effectus operantur.
Signum autem quod ex aliquo pacto cum daemonibus fiant praedictae imagines, est quod litterae quaedam, aut characteres quidam, ipsis imprimuntur, sine quibus dicunt huiusmodi imagines efficaciam non habere; aut aliquas observationes servant quae nihil ex se ad aliquem effectum valent, sicut quod statua fodiatur in terra inverso capite, et similia. Manifestum est enim, ut dicitur in sequenti capite, quod litterae et characteres nullam habent efficaciam ad agendum, sed sunt tantum signa ad aliquem intellectum, cui aut expresse supplicatur aut tacite.
Potest etiam. dici quod, cum imagines huiusmodi fiunt ab iis qui magi non sunt, scd astrologi; et nihil aliud observatur in constitutione huiusmodi imaginum nisi ut sub certa fiant constellatione: imprimitur caelestis figura, non quasi ipsa figura virtutem habeat caelestem, sed ad significandum quod virtus aliqua inest illi materiae causata ab illo sidere cuius figura imagini est impressa.
3. Quod ergo hoc loco dicitur, huiusmodi imaginibus ex virtute caelestium corporum aliquid virtutis inesse posse, intelligitur non ratione figurae et formae artificialis, sed ratione materiae naturalis alteratae ex qua huiusmodi imagines fiunt. - In Secunda Secundae autem, ubi negat Sanctus Thomas ipsis aliquid virtutis inesse posse, loquitur de ipsis ratione figurae et formae artificiali. Et sic nulla est contradictio.
Quod. vero secundo loco adducitur ex Tractatu de Occultis Operibus Naturae, non. obstat proposito. Quia ibi, ut ex processu apparet, loquitur Sanctus Thomas de virtute substantialem formam consequente. Hic autem sermo est de virtute noviter alicui materiae naturali per alterationem certo et determinato ordine factam communicata et impressa.
IX. Advertendum autem quod huiusmodi imagines habere virtutem ad illos solos effectus quos virtute corporum caelestium aliqua corpora inferiora producere possunt, dupliciter possumus intelligere. Primo, quod possunt habere aliquid virtutis quae aliquibus aliis corporibus est naturalis, et non aliam: puta quod, sicut magnes ex ratione propriae formae, virtute caeli co-agente, ferrum ad se trahere potest, ita alicui imagini, aut necromanticae aut astrologicae, ex impressione corporis caelestis dari potest ut ferrum ad se trahat. Et sic de aliis virtutibus quae corporibus mixtis virtute caeli naturaliter conveniunt. - Secundo, quod non solum possunt habere virtutem quae alicui corpori mixto secundum suam speciem est naturalis, sed etiam possunt habere aliquam virtutem ex caeli impressione quae nulli corpori mixto naturaliter convenit, sed tamen haec virtus ad illos tantum effectus se potest extendere qui per corpora inferiora virtute caeli fieri possunt, non autem ad alios.
Videtur autem mihi primum sensum esse ad mentem Sancti Thomae, non autem secundum. Tum ex modo loquendi. — Tum quia superius in una ratione dixit, quod nulli rei est naturale, non posse fieri virtute caelestium corporum. Videtur enim velle quod virtus corporea quae alicui corpori est naturalis, possit virtute caeli illis imaginibus communicari ad similes effectus, licet materiae ex qua fit imago, talis virtus ex ratione propriae speciei non conveniat: sicut figurae cerae potest virtute caeli communicari ut sanguinis fluxum reprimat, quod naturaliter convenit sapphiro. Unde et de Potentia, q. 6, art. 10, inquit quod ad aliqua quae magicis artibus fieri videntur, scilicet ad quasdam corporum transmutationes, naturalium corporum superiorum et inferiorum vires sufficere possunt. Huius autem rei causam esse puto, quia in virtute solis continentur omnes formae, tam substantiales quam accidentales, quae in corporibus inferioribus inveniuntur. Et ideo, sicuti ferro, virtute formae ignis agentis in ipsum, communicatur virtus calefactiva, ita et, virtute caeli, in qua forma ignis continetur, potest causari aliqua forma accidentalis in aliquo qua poterit calefacere, licet illa virtus sibi naturalis non sit. 1
2. Sed tunc dubium remanet. Quia virtutes et actiones talium imaginum sunt diuturnae. Virtutes autem et actiones quae non sunt alicui naturales, non sunt diuturnae: ut patet in aqua calefacta, quae calefacit, sed non diu remanet calefacta, ut possit calefacere.
Respondetur quod, licet virtutes quae sunt alicui praeter naturam, si ab agentibus particularibus quibus tales virtutes naturaliter conveniunt, in ipso causentur, non sint diuturriae; si tamen ab agente universali, cuiusmodi est caelum, imprimantur, possunt esse diuturnae. Quae enim in inferioribus virtute superiorum fiunt, non sunt simpliciter praeter naturam, licet aliquando sint praeter hanc naturam particularem talis speciei, utpote eius formam specificam non consequentia, ut superius patuit. Et ideo diuturna esse possunt. Et per consequens per huiusmodi virtutes, inquantum in ipsis virtus caelestis salvatur, ad aliquos effectus praedictae imagines efficaciam habent.
Potest etiam dici quod virtus caelestis quae in istis imaginibus continetur, non est perpetuo in hac imaginis materia, sed tantum durat quantum influxus illius caelestis dispositionis ex quo causata est, durat: sicut virtus. calefactiva in aqua tantum durat quantum durat in ipsa. virtus ignis calefacientis.
X. Ex his sequitur quod, si virtute naturali aliquorum corporum fieri potest ut aliquis ad amorem, odium, concupiscentiam, vel aliquid huiusmodi, ex corporali quapiam transmutatione concitetur, aut etiam in amentiam cadat; quod non est inconveniens dicere per praedictas imagines simile virtute caeli fieri posse. Et eadem ratione, si potest homo virtute naturali aliquorum corporum ab huiusmodi passionibus per corporis transmutationem liberari, non inconvenit dicere idem per huiusmodi imagines virtute caeli posse fieri.
In hoc tamen advertendum est quod, cum corpus non agat nisi per contactum eius in quod immediate agit, fatuum est dicere quod ex virtute imaginis ad ignem positae possit mulier aliqua in alia domo existens desiccari et torqueri. Oportet enim, si qua virtus^ad aliquam corporis transmutationem virtute caeli imagini adest, ut ipsa imago contactu quodam, sive mediato sive immediato, corpus alterandum tangat: non enim magnes attrahit ad se ferrum nisi sit in tanta propinquitate quod ipsum ferrum aut per se immediate tangat, aut per aerem in quo eius virtus recipiatur.
Haec autem dixerim de imaginibus, salvo semper meliori iudicio, cui me et in hoc et in aliis libenter submitto.
Attendendum autem quod hoc ultimum dictum apposuit Sanctus Thomas pro solutione rationis qua a signo opposita opinio arguebat . Cum enim arguebatur opera magorum virtute corporum caelestium fieri, hoc videlicet signo, quod a magis stellarum certus situs consideratur, et corporalium rerum adhibentur auxilia: respondetur quod hoc ideo fit quia ad aliquos magorum effectus et corpora caelestia et alia corpora operantur. Praeter hos tamen effectus, alia opera per magos fiunt ad quae virtus corporea non se extendit, ut in rationibus patuit. Et ideo oportet ea in aliquem intellectum referre.
On this page