Caput 105
Capitulum 105
POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod magorum opera corporum caelestium virtute fieri non possunt, vult deinceps vestigare unde magicae artes efficaciam habeant .
Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quod ab intellectuali substantia efficaciam habent; secundo, ostendit quod talis substantia intellectualis non est bona, capite sequenti.
2. Quantum ad primum, probat propositum praemittendo duo. Primum est. Magi in suis operationibus utuntur quibusdam vocibus significativis ad determinatos effectus producendos.
Secundum est, quod vox, inquantum significativa, non habet virtutem nisi aut ex intellectu proferentis, si aliquis intellectus sit tantae virtutis quod sua conceptione res causare possit, quam vocis officio producendis effectibus quodammodo praesentat; aut ex intellectu eius ad quem sermo dirigitur, cum per significationem vocis in intellectum receptam, ad aliquid faciendum inducitur.
3. Tunc sic arguit. Aut voces illae significativae a magis prolatae efficaciam habent ex intellectu proferentis: aut ex intellectu eius ad quem sermo proferentis huiusmodi voces dirigitur. Non primum. Ergo secundum.
Probatur minor dupliciter. Primo quia, si sint aliqui homines qui verbis conceptionem sui intellectus exprimentibus res propria virtute transmutare possint, erunt alterius speciei ab aliis hominibus, et aequivoce dicentur homines: cum enim virtus essentiam consequatur, virtutis diversitas essentialium principiorum diversitatem ostendit. Intellectus autem communiter hominum huius dispositionis invenitur, quod eius cognitio ex rebus causatur, magis quam sua conceptione res causare possit.
Secundo, quia per disciplinam aliqui acquirunt quod huiusmodi operationes magicas efficiant. Virtus autem faciendi non acquiritur per disciplinam, sed solum faciendi cognitio.
4. Nec potest dici quod huiusmodi homines ex sua nativitate , virtute stellarum, prae ceteris hanc virtutem sortiantur, ita quod, quantumcumque alii instruantur qui hoc ex nativitate non habent, efficaces in huiusmodi ope- ribus esse non possunt: quia ostensum est supra quod corpora caelestia super intellectum imprimere non possunt.
Si dicatur quod etiam imaginatio aliquid in prolatione vocum significativarum operatur, super quam possunt corpora caelestia: — hoc non potest esse quantum ad effectus qui per huiusmodi artes fiunt, cum ostensum sit supra non omnes huiusmodi effectus virtute stellarum produci posse.
Confirmatur haec ratio. Quia voces significativae quibus magi utuntur, imvocationes sunt, supplicationes, adiurationes, aut etiam imperia, quasi ad alterum colloquentis.
II. Circa id quod dicitur, vocem, inquantum significativam, non habere virtutem, advertendum quod ideo addidit Sanctus Thomas inquantum significativam, quia non inconveniret vocem, inquantum est, cum motu aeris interioris ct exterioris sonum deferentis, aliquid virtutis habere. Sed inquantum significativa, virtutem non habet: quia significatio, ex parte vocis, nihil aliud est quam habitudo rationis signi ad signatum; constat autem huiusmodi habitudinem virtutem activam non habere.
Circa aliud dictum: quoniam scilicet, si homines aliqui verbis res propria virtute transmutare possent, essent cum aliis homines aequivoce, considerandum est quod idcirco addidit Sanctus "Thomas propria virtute, quia non inconvenit hominem suis verbis aliquid posse transmutare virtute alterius: sicut sacerdos virtute divina verbis consecrationis panem in corpus Christi convertit.
2. Circa id quod dicitur, virtutem faciendi non acquiri per disciplinam, dubium occurrit. Ars enim, et quaelibet Scientia practica, est forma activa. Forma autem activa rationem virtutis habet. Sed haec per disciplinam acquiruntur. Ergo falsum est virtutem faciendi per disciplinam non acquiri.
Respondetur quod dupliciter accipi potest nomen » irtutis. Uno modo, ut significat ipsam: potentiam activam qua agens agit: sicut calorem dicimus ignis esse virtutem. Alio modo, pro eo quod superadditur potentiae, tanquam eius complementum, per modum formae permanentis: quo modo habitus appetitus dicuntur virtutes morales, et habitus intellectus virtutes intellectuales. Virtus ergo hoc loco non accipitur secundo modo, secundum quem modum ars et scientia practica potest virtus nuncupari, sed primo modo: nam, ut inquit Sanctus Thomas inferius, libro IV, cap. rxxvi, per habitum non datur nobis aliquod posse, sed ut bene aliquid vel male agamus. Et ad hunc sensum falsum est quod omnis forma quae aliquo modo est operativa, sit virtus.
III. Secundo principaliter arguitur. Magi in observationibus huius artis utuntur quibusdam characteribus et figuris determinatis. Et non tanquam quibusdam dispositionibus materiae ad aliquem naturalem effectum. Ergo solum quasi signis. Ergo habent magicae artes efficaciam ab illo intelligente ad quem sermo dirigitur.
Probatur secunda pars antecedentis. Quia figura nullius actionis aut passionis est principium: alias mathematica corpora essent activa et passiva. — Consequentia vero prima probatur. Quia non est aliud determinatum dare. — Secunda vero probatur: quia signis non utimur nisi ad alios intelligentes.
2. Si quis diceret quod, quia aliquae figurae appropriantur aliquibus caelestium corporum, ideo inferiora corpora determinantur per aliquas figuras ad aliquorum corporum caelestium impressiones suscipiendas, tanquam scilicet similes habentia figuras, et illis appropriatas: — hoc non videtur rationabiliter dici. Primo, quia per figuras non disponitur materia ut sit in potentia ad aliquam formam: cum figura, secundum suam rationem, tanquam quoddam mathematicum, abstrahat ab omni materia et forma sensibili; illa vero tantum determinent patiens ad specialem impressionem suscipiendam, per quae in potentia fit quodammodo; cum non ordinetur patiens ad suscipiendas impressiones agentis nisi per hoc quod est in potentia.
Secundo, quia aliquae figurae appropriantur corporibus caelestibus ut effectus ipsarum: cum in istis inferioribus ab ipsis causentur. Praedictae autem artes non utuntur characteribus et signis quasi effectibus caelestium corporum, sed sunt effectus hominis operantis per artem. Et sic appropriatio figurarum nihil ad propositum facere videtur.
Tertio, quia corpora in quibus sunt impressae huiusmodi figurae, sunt eiusdem habilitatis ad recipiendam influentiam .caelestem cum aliis corporibus eiusdem speciei : cum per figuram non disponatur aliqua materia naturalis ad formam. Quod autem aliquid agat in unum eorum quae sunt aequaliter disposita propter aliquid sibi appropriatum ibi inventum, et non in aliud, non est operantis per necessitatem naturae, sed per electionem.
Confirmatur. propositum ex ipso nomine talibus figuris imposito: dum scilicet eas characteres dicunt. Nam, cum character signum sit, — idest, quod graece dicitur character, latine signum dicatur — datur intelligi quod illis non utuntur nisi ut signis alicui naturae intellectuali exhibitis. i
3. Posset,autem aliquis ad praedicta dicere quod constitutionem figurae, quae datspeciem imagini, consequatur, ex aliqua influentia caelesti, aliqua virtus, non secundum quod figura est, sed secundum quod causat speciem artificiati, quod adipiscitur virtutem ex stellis . Sed tamen de litteris inscriptis, velaliis characteribus, non potest dici nisi quod signa sint.
Confirmatur per sacrificia et prostrationes quibus utuntur, quae non possunt esse nisi signa reverentiae alicui intellectuali naturae exhibitae.
IV. Circa fundamentum principale huius rationis, scilicet, Figura nullius actionis principium est, neque. passionis, dubium occurrit ex duplici capite.
Primo, quia figura videtur adiuvare ad. motum, aut etiam ipsum impedire. Nam corpora lata tardius descendunt, acuta autem velocius.
Secundo, quia anima non causatur in materia nisi organizata, determinatam figuram habente. Hoc autem non esset nisi figura esset materiae dispositio. Ergo etc.
2. Circa etiam fundamenti probationem: quia videlicet corpora mathematica. non sunt activa et passiva; et quia mathematica abstrahunt a materia et forma sensibili, dubitatur. Posset enim aliquis dicere, ad intentionem Alberti in secundo libro Mineralium , et antiquorum magorum, quod, licet mathematica secundum rationem abstrahant a materia et forma sensibili, non abstrahunt tamen ab istis secundum esse. Et ideo, licet, ut in abstractione mathematica considerantur, non sint principia actionis aut passionis; secundum tamen quod sunt in materia sensibili secundum suum esse, sunt et actionis et passionis principia; sic enim sunt quodammodo naturalia.
ltem, quantitas mathematicum quiddam est. Et tamen, ut dicitur Tertia, q. Lxxvrr, a. 2, ipsa est prima dispositio materiae, Ergo non repugnat mathematicis esse materiae dispositionem. -
V. Ad huius evidentiam, considerandum est quod figura proprie accepta, de qua est hic sermo, nihil aliud est, ut habetur ex Sancto Thoma Tertio, d. xvi, q. m, a. 1, ad 1, quam qualitas ex terminatione quantitatis resultans. Et ideo, sicut quantitas est mathematicum quiddam, ita et figura. Mathematica autem abstrahunt a materia sensibili secundum suam rationem, licet sint in tali materia secundum esse. Et ideo secundum rationem abstrahunt ab actione et passione, quae non fiunt nisi ratione materiae aut formae sensibilis: omne enim agens corporeum agit in alterum per aliquam sensibilem formam et materialem; et omne quod patitur, per sensibilem materiam patitur, cui convenit alterari. Figura ergo, veluti quoddam mathematicum existens, cum a forma et materia sensibili secundum suam rationem abstrahat, non potest esse id. quo agens agit tanquam principio activo: neque potest esse id quo patiens patitur et alteratur tanquam principio passivo, per quod scilicet subiectum sit alicuius formae receptivum. Et sic dicitur quod neque actionis neque passionis principium esse potest.
2. Cum autem contra arguitur primo, quia videtur figura adiuvare ad motum, aut etiam ipsum impedire: - dicitur quod hoc non est quia ipsa" figura sit principium quo movens. movet, aut motum movetur: sed quia secundum diversitatem figurarum fit diversa applicatio moventis ad motum ; secundum autem diversam applicationem moventis et moti, virtus moventis magis aut-minus penetrat id quod. movetur, et sic velociorem. aut tardiorem motum causat. Unde IV Caeli, text. 44 et 45 , ponit Aristoteles, et Commentator, corpora gravia acutae figurae esse. divisiva continuorum cito, non autem corpora lata.:
Cum arguitur secundo, quod anima non introducitur nisi in materia organizata et debite figurata: — dicitur quod hoc non est quia figura sit dispositio materiae per quam sit animae susceptiva: sed quia anima talem materiae dispositionem requirit, ad quam. talis figura consequitur. Nam diversas formas materiales diversae figurae consequuntur: propter quod figura est maximum indicium speciei in aliquo per se uno. ;
3. Cum etiam ratio Sancti Thomae impugnatur quia, licet mathematica abstrahant a materia sensibili secundum rationem, non tamen abstrahunt secundum esse: — dicitur quod ad hoc ut aliquid sit principium quo agens materiale agat naturalem effectum, aut quo patiens patiatur, non sufficit ut habeat esse in materia sensibili, sed etiam requiritur ut in sua ratione materiam sensibilem includat, Cum enim id quod agit, sit ipsum compositum ex materia et forma, et sit aliquod sensibile; necesse est ut principium quo naturaliter agit, ad materiam sensibilem secundum se ordinem et dependentiam habeat. Similiter oportet ut dispositio materiae naturalis. ad: suscipiendam aliquam formam, ad ipsam materiam secundum suam naturam habeat ordinem et dependentiam, sicut et forma ad quam disponit, ordinem et dependentiam ad materiam habet. Quod autem ordinem et dependentiam secundum propriam naturam habet ad materiam, sine materia intelligi aut definiri non potest. Idcirco necesse est ut.principium agendi aut patiendi naturaliter in sua ratione materiam includat, sitque de genere naturalium, non autem de genere mathematicorum. ,
Cum ultimo loco inducitur auctoritas Sancti Thomae dicentis quod quantitas est prima dispositio materiae: — dicitur quod dispositio. materiae dupliciter accipi potest: uno modo, pro eo quo. materia praeparatur ad alicuius formae susceptionem, et fit ad eam in potentia; alio modo, pro omni accidente materiae inhaerente. Quantitas ergo est prima materiae dispositio secundo modo: inquantum est primum accidens inhaerens materiae, et omnia alia accidentia ad materiam mediante quantitate referuntur, ut dicitur loco praeallegato. Non est autem dispositio primo modo: nisi forte dicatur dispositio sine qua nom. Ideo quod adducitur non est contra propositum.
VI. Circa id quod videtur velle Sanctus Thomas, figuras, scilicet quae sunt in huiusmodi imaginibus, mon esse effectum corporum caelestium , dubitatur. Quia huiusmodi figurae per motum fiunt. Omne autem quod fit per motum, a corpore caelesti dependere videtur. Ergo etc.
Ad huius evidentiam, considerandum est quod aliter loquendum est de figuris naturalibus rerum corporalium: et aliter de figuris quae per artem fiunt. Cum enim caelum sit agens naturale, et sit causa omnis formae naturalis, oportet figuras naturaliter ad formas aliquas substantiales consequentes, in caelum sicut in causam universalem omnium inferiorum corporalium referri. Figurae autem per artem introductae non consequuntur formam naturalem substantiae, sed fiunt ad similitudinem conceptionis quae est in mente artificis, et secundum ipsius artificis arbitrium. Ideo virtus corporis caelestis, quae se ad formas dumtaxat naturales extendit, non se extendit ad huiusmodi artificiales figuras.
Ad id ergo quod in oppositum arguitur, potest primo dici quod, licet huiusmodi figurae per motum fiant, non tamen fiunt per motum naturalem, sed per motum voluntarium ab artifice provenientem. Soli autem motus naturales a primo motu dependent, non autem voluntarii: ut est de mente Sancti Thomae in Qu. xvr de Malo, a. 10, ad 5.
Posset secundo dici quod caelum est causa omnis effectus provenientis ex motu, si ipsum motum naturaliter consequatur: non autem si consequatur motum solum ex intellectus et voluntatis dispositione, ut figura artificialis motum consequitur.
2. Nec valet quod dicunt antiqui magi, referente AIberto, loco praeallegato. Dicunt enim quod omnia artificialia, inquantum huiusmodi, a virtutibus caelestibus proveniunt: quia natura, quae a virtute caelesti movetur, est principium artis, dum voluntas, nisi renitatur, trahitur 4 natura. Ut in pueris apparet, qui praeostendunt in se habilitates ad unam artem vel aliam: in qua si exercitentur, perfecti fiunt; si autem reluctentur et alias exerceant, nunquam, propter naturae ad illam artem ineptiam, perfectionem consequuntur.
Ad hoc enim dicitur primo quod, si ista ratio aliquid probat, hoc tantum probat, quod figurae ad quas faciendas aliqui a natura inclinantur, aliquo modo a corporibus caelestibus procedunt. Sed hoc proposito non obstat. Quia figurae magorum non tantum fiunt ab habentibus naturalem inclinationem ad eas faciendas, sed etiam ab iis qui naturalem hanc inclinationem non habent. Unde per hanc rationem non potest universaliter concludi quod figurae huiusmodi virtute caelesti fiant.
Dicitur secundo. Admisso quod omnes facientes praedictas imagines ad illam artem naturalem haberent inclinationem, non sequitur ea quae per artes magicas fiunt, virtute caelesti fieri. Inclinantur enim aliqui ad aliquam artem a natura inquantum ex corporis et virium interiorum dispositione sunt ad acquisitionem illius artis idonei: sed postquam acquisierint artem, non operantur per ipsam ut ipsa a corpore caelesti movetur, sed ut ea pro suo arbitrio magus utitur, et prout in mente sua disponit. Unde non est necesse quod figura per artem producta sit virtutis caelestis effectus. Non enim effectus inferioris causae refertur in superiorem nisi illum inferior causa producat ut a superiori movetur,
VII. Circa introductionem ultimae responsionis quae per magos dari posset, dubitatur. Quia Sanctus Thomas, II IP, q. xcvr, tenet quod artificialia nullam virtutem sortiuntur ex corporibus caelestibus. Huic autem. videtur repugnare quod constitutionem figurae consequatur aliqua virtus secundum quod causat speciem artificiati.
Sed advertendum quod dupliciter possumus hanc responsionem interpretari. Primo quidem, tanquam Sanctus Thomas eam veluti veram de figura acceptet, non autem de litteris et characteribus, Sed tunc intelligenda est conformiter ad superius dicta in praecedenti capite : non quidem quod figuratum, inquantum artificiale est, aliquam virtutem sortiatur ex stellis, cum oppositum huius dictum sit de mente ipsius Sancti Thomae II II^; sed quod ipsum artificiatum, ratione transmutationis et alterationis factae circa materiam in constitutione figurae sub certa constellatione, aliquam virtutem sortiri potest ex stellis. Et hac ratione potest dici aliquo modo quod constitutionem figurae, inquantum figura est forma artificiati quae illius speciem constituit, aliqua virtus consequitur: non ratione scilicet figurae inquantum huiusmodi, sed ratione subiecti alterati et constituti per ipsam in specie artificiati. Unde non inquit Sanctus Thomas absolute quod constitutionem figurae consequitur virtus ex influentia caeli: sed addidit, secundum quod causat speciem artificiati, quod adipiscitur virtutem ex stellis; quasi dicat: — Illam constitutionem et fabricationem figurae non consequitur virtus caelestis ut est figurae constitutio: sed ut est cum alteratione et transmutatione materiae naturalis a corpore caelesti, quae in specie artificiati per talem figuram constituitur.
Secundo possumus interpretari praedictae responsionis introductionem, quod videlicet non acceptet ipsam Sanctus Thomas tanquam veram, sed admittat tanquam magorum quandam fugam quantum ad figuram, ostendatque, quantum ad litteras et characteres, hanc eos fugam capere non posse. Vult enim dicere: — Licet aliquo modo possint supra dictas rationes magi effugere dicendo quod figuram, inquantum figura est, nulla virtus ex corpore caelesti consequitur, ipsam tamen, inquantum speciem artificiati causat, aliqua virtus consequi potest: tamen non possunt praedictas rationes effugere quantum ad litteras quas imaginibus inscribunt, et quantum ad characteres. Constat enim ista artificiatis imaginibus speciem non dare.
On this page