Caput 106
Capitulum 106
Viso quod opera magorum a substantia intellectuali efficaciam habent, vult consequenter ostendere Sanctus Thomas quod talis substantia non est bona nec laudabilis .
I. Circa hoc autem duo facit. Primo, ostendit quod huiusmodi substantia non est bona et laudabilis; secundo, de eius malitia inquirit, capite sequenti.
Quantum ad primum, arguit primo sic. Ex magicis artibus praestatur patrocinium aliquibus quae sunt contraria virtuti, furtis scilicet, adulteriis, et huiusmodi maleficiis : unde et iis utentes artibus malefici vocantur. Ergo intellectualis natura non est bene disposita secundum virtutem, cuius auxilio magicae artes utuntur. — Probatur conse- quentia. Quia praestare patrocinium aliquibus quae sunt contraria virtuti, non est alicuius intellectus bene dispositi.
II. Secundo. Huiusmodi artibus utuntur plerumque homines scelerati, Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia non est intellectus bene dispositi secundum virtutem familiarem esse et patrocinium exhibere sceleratis, et. non quibuslibet optimis viris.
Si diceretur, de mente Theophrasti , ad praedictas rationes, quod substantia intellectualis praestans efficaciam magicis operibus non est per se mala, sed tantum per accidens, inquantum a magis trahitur ad usum malorum: sicut et virtus alicuius herbae bona est, tamen efficitur mala alicui inquantum perversi medici eis male utuntur: — patet hoc nihil esse. Quia substantia intellectualis huiusmodi voluntarie ad opera magorum concurrit, et non trahitur ab ipsis ad malum usum, quemadmodum inanimata. Et ideo, si ad opera mala concurrat, hoc non est nisi ex eius mala dispositione.
III. Tertio. Per huiusmodi artes non adipiscuntur homines aliquem profectum in bonis rationis, quae sunt scientiae et virtutes, sed in quibusdam. minimis, ut est inventio furtorum, et latronum deprehensio, et huiusmodi. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum intellectus bene dispositi sit reducere homines in bona rationis, quae sunt hominum propria bona, abducere ab istis, pertrahendo ad aliqua minima bona, est intellectus indecenter dispositi.
Advertendum quod, licet per magicas artes aliquando accipiantur aliqua documenta scientiarum, pro maiori tamen parte exercentur ad aliqua. minima. Ideo, cum inquit Sanctus Thomas quod per huiusmodi artes non adipiscuntur homines profectum in bonis rationis, intelligitur pro maiori parte.
Vel intelligendum est de profectu in bonis rationis quoad iudicium de agendis, et quoad operationes virtutum: non autem quoad cognitionem speculativam tantum. Videmus enim homines qui huiusmodi artibus utuntur, per eas non proficere in actibus virtutum, quae sunt rationis bona, sed magis ad vitia trahi, et a vero rationis iudicio abhorrere.
IV. Quarto. In operationibus praedictarum artium illusio quaedam videtur, et irrationabilitas. Requirunt enim hominem re venerea non attrectatum : cum tamen quandoque adhibeantur ad illicitos concubitus conciliandos. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in operatione intellectus bene dispositi nihil irrationabile et sibi diversum apparet.
Quinto. Aliqui in executione harum artium leguntur innocentes pueros occidisse. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia non est bene dispositus secundum intellectum qui per aliqua scelera commissa provocatur ad auxilium alicui ferendum.
Advertendum quod intellectus nomine in praemissis rationibus non accipit Sanctus Thomas potentiam intellectivam praecise sumptam, sed Raturam intellectualem. Quae dicitur bene disposita secundum virtutem et secundum morem, quando secundum regulas rationis et intellectus in suas operationes dirigitur: male autem, quando non secundum huiusmodi regulas operatur. Quia ergo verum iudicium intellectus habet ut non feratur auxilium iis qui ad aliquod suum commodum assequendum gravia committunt scelera; immo, ut repellantur et impediantur: ideo non est illa substantia intellectualis bene disposita quae huiusmodi hominibus auxilium praebet.
V. Sexto. In operibus magorum fiunt aliqua quibus ludificentur homines et decipiantur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum bonum proprium intellectus sit veritas; et boni sit bonum adducere: intellectus bene dispositi videtur esse alios perducere ad veritatem.
Septimo. Magi in suis invocationibus utuntur quibusdam mendaciis, quibus alliciant eos quorum auxilio utuntur: ut quod, nisi invocatus opem ferat, invocans caelum comminuet, aut sidera deponet, ut Porphyrius, in Epistola ad Anebriotem , narrat. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia intellectus bene dispositus veritate allicitur, in qua delectatur, non autem mendaciis.
Octavo. Magi invocant eas substantias suppliciter, quasi superiores: cum autem advenerint, imperant eis quasi inferioribus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia non videtur esse habentis intellectum bene dispositum ut, si sit superior, imperanti sibi subdatur sicut inferior: aut, si sit inferior, ut sibi ab co quasi superiori supplicari patiatur.
Advertendum quod licet, Matth. r1, ponat Glossa unum gradum humilitatis, Zn quo est omnis iustitia, subesse, scilicet minori; non est tamen humilitatis gradus subesse inferiori arroganti sibi imperium supra superiorem, et illi obedire. Immo, esset contra rationem; et contra ordinem institutum a Deo, qui inferiora per superiora gubernat. Ideo bene hic dicitur quod non est intellectus bene dispositi, si sit superior, ut subdatur imperanti sibi sicut inferior,
On this page