Text List

Caput 107

Capitulum 107

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod substantia. inqnicseecnlitaim cuius auxilio magicae artes utuntur, est mala, nunc quomodo mala sit, vult explicare .

Circa hoc autem duo- facit: primo, ostendit quod non est mala secundum suam naturam ; secundo, ostendit quod est voluntarie mala, capitibus sequentibus.

I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem : Non est possibile quod sit naturalis malitia in substantiis intellectualibus quarum auxilio magicae artes utuntur.

Pro cuius declaratione, notandum est, ex doctrina Sancti Thomae in Qu. de Malo, q. xvi, a. 2, quod, cum dupliciter possit intelligi malitiam alicui esse naturalem, scilicet quia vel malum est eius natura, aut aliquid naturae, aut aliquid naturam eius consequens; vel quia est eis naturalis inclinatio ad malum: ad utrumque sensum intelligitur haec conclusio. Et ideo aliquae rationes probant quod tales substantiae non habent naturalem inclinationem ad malum; aliquae vero probant quod non sunt in seipsis malae, tanquam malitia sit ipsorum natura.

IL. Arguit itaque primo sic. Si naturaliter huiusmodi substantiae in malum tendunt, per se tendunt ad malum. Hoc est impossibile. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quod tendit in aliquid secundum suam naturam, in illud tendit per se, non per accidens: sicut grave deorsum. — Falsitas vero consequentis probatur. Quia omnia per se tendunt ad bonum, ad malum vero nihil tendit nisi per accidens.

Ad evidentiam consequentiae, attendendum est, ex doctrina Sancti Thomae I Poster. cap. de per se, quod ista dictio per se importat in subiecto habitudinem causae respectu eius quod sibi dicitur convenire per se, ita quod, quando subiectum, vel aliquid eius, est. causa eius quod sibi attribuitur, tunc dicitur illud sibi convenire per. se. Ex hoc autem constat quod, si aliquid alicui conveniat secundum propriam naturam, ita quod natura sit ratio quod illud sibi conveniat, oportet illud sibi per se, non autem: per accidens convenire. Et sic optime sequitur, si substantia intellectualis mala est secundum naturam, ita quod inclinari ad malum inquantum malum sibi ratione propriae naturae conveniat, quod per se tendat ad malum, non autem per accidens.

IlI. Secundo. Aut huiusmodi substantiae sunt causae, aut causata: alioquin ad alia ordinem non haberent. Si causae, tunc sic. Malum non est causa alicuius nisi per accidens. Sed quod est per accidens, oportet reduci: ad perse. Ergo oportet in eis esse aliud prius quam eorum malitia, per quod sint causae. Primum autem in unoquoque est eius natura et essentia. Ergo etc.

Si sunt causata, tunc sic. Malum non potest esse effectus alicuius causae nisi per accidens: cum omne agens agendo bonum intendat. Sed quod causatur per accidens tantum, non potest esse secundum naturam: cum omnis natura determinatum modum habeat quo procedit in esse. Ergo etc.

2. Circa primam partem huius rationis dubium occurrit. Quia licet omne per accidens reducatur iri id quod est per se, non oportet tamen ut illud quod est per se coniungatur ei quod est per accidens in eodem. Nam quod est causa inventionis thesauri per accidens, non est necesse ut sit per se illius causa: sed bene reducitur in aliquam superiorem causam, quae est eius causa per se. Et sic non est necesse, si substantia intellectualis sit alicuius causa per accidens, quod in ipsa sit aliquid per quod sit causa per se.

Respondetur quod, licet respectu unius et eiusdem effectus non oporteat idem esse causam per se et per accidens, oportet tamen ut quod est causa per accidens coniungatur ei quod est causa per se, vel sit idem cum ipso, aut respectu unius aut respectu diversorum. Album enim, quod est causa per accidens domus, coniungitur domificatori, qui est causa per se domus; et fodiens sepulcrum, qui est causa per accidens inventionis thesauri, est causa per se sepulcri. Et ideo, si aliqua substantia aliquid habeat in se, puta malitiam, ex quo habeat ut sit tantum causa.per accidens et nullo modo per se; necesse est ut sit aliquid etiam in ipsa per quod possit esse per se causa aut eiusdem aut alterius effectus. Unde non intulit Sanctus Thomas quod oportet in eis esse aliquid prius quam eorum malitia per quod sint causae mali, sed absolute, per quod sint causae. Obiectio autem procedit de causa perse et per accidens respectu unius et eiusdem effectus dumtaxat.

Vel potest brevius dici quod non est mens Sancti Thomae, ut obiectio supponit, quod est causa per accidens alicuius effectus, esse etiam illius causam per se per aliquam naturam in ipso existentem: sed quod, si aliquid sit causa per accidens alicuius per aliquid in ipso existens, necesse est aliquid aliud in ipso esse per quod conveniat sibi esse causam per se; quia:causa per accidens, accidentalitate se tenente ex parte causae, dicitur quae coniungitur causae per se.

IV. Tertio. Si huiusmodi substantiae essent malae . secundum suam naturam, nullum esse haberent. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia unumquodque entium habet esse secundum modum suae naturae. Esse autem, inquantum huiusmodi, est bonum: unde omnia ipsum appetunt. — Adverte quod ista consequentia probatur a destructione consequentis. Valet enim: — Habent aliquod esse. Ergo sunt bonae secundum naturam: quia esse est quoddam bonum, et convenit rei secundum modum suae naturae.

Quarto. Ea quae a primo ente sunt, bona sunt: quia omne agens agit sibi simile; primum autem ens est summum bonum. Sed nihil potest esse quin a primo ente habeat esse, Ergo etc.

Quinto . Aut talis substantia esset simpliciter mala: aut mala huic, et quantum ad hoc; sicut venenum est malum huic, cui est nocivum, cum tamen alteri sit cibus. Non simpliciter. Quia impossibile est. aliquid. esse quod sit universaliter privatum participatione boni. Cum enim idem sit appetibile et bonum, tale nihil haberet in se ap- petibile, Constat. autem quod unicuique appetibile est suum esse. - Non etiam huic. Quia, cum hoc contingat ex eo quod bonum particulare quod est proprium huius, contrarium est/bono particulari quod est bonum alterius, sicut calor ignis contrariatur frigori aquae; quod secundum suam naturam ordinatur in bonum, non particulare, sed simpliciter, impossibile est ut. etiam secundum hunc modum, possit dici naturaliter malum. Tale autem est omnis intellectus: bonum enim cius est in propria operatione, quae est universalium, et eorum quae sunt simpliciter.

V. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est primo quod, cum simpliciter duo habeat significata, significat enim idem quod absolute et absque additione ; et idem quod universaliter: hoc.loco accipitur in secunda significatione, cum dicitur quod mihil est simpliciter malum. Sensus enim est quod nihil existens in natura est universaliter et omni ex parte malum. Unde ad hoc insinuandum inquit Sanctus Thomas quod impossibile est aliquid esse quod sit waiversaliter privatum participatione boni. - Similiter sensus est de intellectu, quod non fertur in aliquod particulare bonum, sed in bonum simpliciter, idest, universaliter sumptum. Unde quod inquit, et eorum quae sunt simpliciter, est expositio eius quod dixerat, propriam operationem intellectus esse universalium.

2. Considerandum secundo, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. rxur a. 4, quod bonum universale a bono particulari differt, quia bono universali nullum malum coniunctum esse potest. Cum enim malum dicatur ex privatione alicuius perfectionis, dicere bono universali esse coniunctum aliquod. malum, est dicere quod bonum universale aliqua perfectione careat, et sic non: erit bonum universale: sive accipiatur bonum universale secundum perfectionem, sive secundum praedicationem. Bono autem particulari potest aliquod malum coniunctum esse: quia non inconvenit aliquam rem. particularem. unam. habere perfectionem et alia perfectione carere, sicut igni coniungitur hoc malum quod est. esse consumptivum aliorum. Ex quo sequitur quod, cum omnis natura in bonum aliquo modo tendat, illud. quod in bonum universale secundum naturam tendit, nullo modo, nec per se inquam nec per accidens, in malum tendit secundum naturam:. cum bono universali nullum malum sit coniunctum. Quod vero secundum naturam 'tendit in aliquod particulare bonum, potest naturaliter tendere in aliquod malum : per accidens tamen, inquantum videlicet bono ad quod ordinatur, aliquod malum coniungitur. Unde, cum natura intellectualis non in bonum particulare, sed in bonum universale tendat, quod est obiectum suae operationis, sequitur. quod nullo modo: naturaliter tendat in malum. Ex quo relinquitur, ut infert Sanctus Thomas, quod non est possibile ut aliquis intellectus secundum suam naturam sit malus: non solum simpliciter, tanquam videlicet tendens in universaliter malum, cum nullum existens sit universaliter malum; sed nec etiam secundum quid, tanquam videlicet tendens in aliquod bonum cui coniungatur malum alterius, cum tendat in bonum universale, cui nullum malum coniungi potest; universale enim est obiectum intellectus et voluntatis.

VI. Sed occurrit duplex dubium. Primum est, quia posset aliquis dicere quod, licet bono universali secundum perfectionem, quale est bonum divinum, nullum malum coniunctum esse possit; bono tamen universali secundum praedicationem non inconvenit aliquod malum coniunctum esse, quia huiusmodi universale bonum habet esse in bono particulari, cui aliquod malum coniungi potest. Intellectus autem et voluntas ordinantur in bonum universale secundum praedicationem tanquam in obiectum, non autem in bonum universale secundum perfectionem. Unde ex Sancto Thoma Prima Parte, loco allegato, habetur quod ordinatur in aliquod bonum secundum communem rationem boni. Ideo non sequitur, si natura intellectualis ordinatur in bonum universale secundum naturam, quod non ordinetur naturaliter ad aliquod malum, saltem per accidens.

Secundum dubium est, quia dicitur aliquod bonum esse malum aliquo modo etiam inquantum est malum alicui, ut patet hoc loco. Sed Deus est malus damnatis, inquantum eos punit. Ergo Deus est aliquo modo malus, Sed aliquid naturaliter inclinatur in Deum : scilicet substantia intellectualis, quae diligit ipsum naturaliter, ut ostendit Sanctus Thomas Prima, q. 1x, a. 5. Et tamen natura intellectualis ordinatur in bonum universaliter. Ergo falsum est quod hic dicitur: illud scilicet quod secundum suam naturam ordinatur in bonum non particulare, sed simpliciter, non posse dici malum etiam secundum quid, inquantum scilicet est malum alicui.

VII. Ad primum horum dicitur quod, licet bono universali ut particularizato in bono hoc, aliquod malum adiungi possit; ipsi tamen absolute, et secundum: praecisam rationem universalis boni accepto, nullum malum adiungitur. Quia sicut ratio universalis boni secundum se abstrahit ab omni particulari bono, ita ab omni malo abstrahit quod bonum particulare concomitatur: universali enim nihil, inquantum huiusmodi, sibi contrarium adiungi potest; sicut animali rationali, non potest irrationale coniungi. Intellectus autem et voluntas feruntur secundum naturam formaliter in ipsum bonum secundum universalem boni rationem, non secundum aliquam: particularem: rationem. Nam intellectus apprehendit bonum simpliciter et absolute: et voluntas similiter appetit bonum simpliciter et absolute, appetendo naturaliter bonum ut sic, non autem hoc aut illud bonum, nisi materialiter, inquantum videlicet in ipso salvatur ratio boni.

2. Ad secundum dubium dicitur primo, quod loquitur Sanctus Thomas de eo quod est malum alicui ex perfectione suae naturae: quia videlicet eius naturam concomitatur esse alteri nocivum. Quod enim ordinatur naturaliter in bonum cui taliter coniungitur malum, naturaliter inclinatur in illud malum per accidens, sive in. malum secundum quid. Et si aliquid ordinatur in bonum cui non conveniat hoc modo ratio mali, non dicitur naturaliter inclinari in malum etiam secundum quid. Modo, dicitur quod esse nocivum damnatis non concomitatur naturam divinam tanquam eius sequens perfectionem, sed Deo convenit ex libera eius voluntate. [deo ratio non sequitur.

Dicitur secundo, quod loquitur Sanctus "Thomas de inclinatione rei in bonum tanquam in per se et proprium obiectum. Quia scilicet, si ratio aliqua mali concomitatur tale bonum, dicitur res naturaliter inclinari in malum secundum quid: si autem nulla ratio mali illi bono iungatur, non dicitur etiam secundum quid inclinari naturaliter in malum. Modo, licet natura intellectualis naturaliter inclinetur in Deum, non tamen inclinatur in ipsum sicut in per se et proprium obiectum, sed in universalem rationem boni. Ideo ratio non sequitur.

VIII. Sexto . Naturali ordine substantia intellectualis vult bonum. Ergo etc. - Probatur antecedens. Quia in habente intellectum, bonum voluntatis est in eo quod sequitur intellectum: sicut in nobis bonum est quod est secundum rationem; quod autem est praeter hoc, malum est. Naturali autem ordine intellectus movet appetitum.

Quomodo voluntas naturaliter et ex necessitate feratur in bonum, ostensum est in praecedentibus . Similiter quomodo intellectus moveat voluntatem .

Septimo. Nullus intellectus naturaliter errat circa iudicium boni. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia, cum bonum intellectus, et. eius finis naturalis, sit cognitio veritatis, falsa iudicia in operationibus intellectus sunt sicut monstra in rebus naturalibus, quae non sunt secundum naturam, sed praeter naturam. — Consequentia vero probatur. Quia, cum voluntas tendat naturaliter in bonum intellectum sicut in proprium obiectum et finem, impossibile est quod aliqua substantia intellectualis naturaliter malam habeat voluntatem, nisi naturaliter erret circa iudicium boni.

Confirmatur praedicta ratio. Intellectus circa cognitionem veri naturaliter oberrare non potest. Ergo neque voluntas naturaliter a bono deficere potest. — Probatur antecedens. Quia, cum potentia cognoscitiva secundum suam rationem ordinetur ad cognitionem sui obiecti, nulla deficit ab eius cognitione nisi propter aliquem defectum aut corruptionem. Declaratur in visu. Omnis autem cor- Excluditur per hoc Manichaeorum error; et opinio quam ruptio et defectus est praeter naturam (scilicet particula- Porphyrius in Epistola ad Anebriotem narrat. Quae quirem): cum natura intendat esse et perfectionem rei. dem malitiam daemonum quorum auxilio artes magicae CONFIRMATUR CONCLUSIO auctoritate Apostoli, I Tim., 1v; | utuntur, aperte declarat, sed in hoc reprehensibilis est, quod et Gen. r. hanc malitiam eis naturaliter inesse dicit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 107