Text List

Caput 108

Capitulum 108

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod substantia intellectualis non est secundum naturam mala, vult consequenter ostendere quod voluntarie mala sit .

Circa hoc autem tria facit: primo, ponit rationes ad oppositum ; secundo, determinat veritatem, capite sequenti; tertio, obiectionibus respondet .

Quantum ad primum, arguitur primo quatuor rationibus, ex hoc quod nullum peccatum voluntatis potest esse absque errore, In intellectu autem substantiae separatae non potuit error peccatum praecedere.

Quinta ratio est, quia omne bonum substantiarum separatarum est in intellectu. Impossibile autem videtur ut id cuius est unum solum bonum, et in quo non est diver- sorum bonorum compositio, in suo appetitu erret. Propter quod videmus quod nunquam in appetitu naturali accidit peccatum. In nobis autem accidit peccatum, quia in nobis sunt plura bona: scilicet bonum secundum intellectum, et bonum secundum sensum.

Sexta est, quia substantiae separatae non possunt appetere nisi bona spiritualia, in quibus non est superabundantia neque defectus. In quibus autem haec non sunt, sed solum medium, non contingit voluntatem peccare.

Septima est, quia in substantiis corporalibus a contrarietate remotis, scilicet in corporibus caelestibus, nullus defectus accidere potest. Ergo et: multo minus in substantiis separatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 108