Caput 109
Capitulum 109
POSITIS obiectionibus quibus arguebatur in daemonibus peccatum esse non posse, vult Sanctus Thomas veritatem determinare . Et ponit quatuor conclusiones
Secundo, probatur ratione. Et primo, concluditur falsa Platonicorum positio ; secundo, ponitur vera ratio . Positio Platonicorum est quod daemones sunt animalia aerea, habentia partem sensitivam et passiones, quae sunt nobis causa peccati, scilicet iram, odium et similia. Unde Apuleius inquit quod sunt animo passiva.
Posset etiam fortasse, secundum positionem Platonis, poni in substantia intellectuali aliqua, quamvis non unita corpori, cognitio sensitiva, et per consequens passiones. Cum enim anima sensitiva, secundum ipsum, sit incorruptibilis, oportet quod habeat operationem cui non communicet corpus: et sic maneat in eis eadem ratio peccandi quae est in nobis, scilicet passio.
Sed utrumque istorum est impossibile, inquit Sanctus Thomas. Primum quidem, quia ostensum est supra non esse alias substantias intellectuales unitas corporibus praeter animas, III. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, adverten-
Secundum. vero, scilicet quod operationes animae sensitivae possint esse sine corpore, hinc falsum esse constat quod, corrupto aliquo organo sentiendi, corrumpitur operatio sensus: ut patet in visu et tactu.
II. Pro vera ratione, notat primo Sanctus Thomas quod, sicut in causis agentibus secundarium agens a principali dependet, ita et in causis finalibus secundarius finis a principali dependentiam habet: et quod, sicut peccatum in causis agentibus accidit quando secundarium agens exit ab ordine principalis agentis, ut patet in claudicatione, ita peccatum voluntatis, cuius obiectum est bomum et finis, est cum finis secundarius non continetur sub ordine principalis finis.
Notat secundo, quod quaelibet voluntas naturaliter vult illud quod est proprium volentis bonum, scilicet ipsum esse perfectum: et non potest contrarium huius velle. Ideo in illo volente cuius proprium bonum est ultimus finis non contentus sub alio fine, sed sub cuius ordine omnes alii fines continentur, nullum peccatum voluntatis accidere potest. Huiusmodi autem volens est solus Deus, cuius esse est summa bonitas, quae est ultimus finis. In quocunque autem alio volente, cuius proprium bonum necesse est sub ordine alterius boni contineri, potest peccatum voluntatis accidere, si in sua natura consideretur: quia, licet naturalis inclinatio voluntatis insit unicuique .volenti ad volendum et amandum sui ipsius perfectionem, non est tamen ei naturaliter inditum ut ita ordinet suam perfectionem in alium finem quod ab eo deficere non possit, cum finis superior non sit suae naturae proprius, sed superioris naturae; sed hoc suo arbitrio relinquitur. Quod sane patet ex differentia inter voluntatem habentia, et ea quae voluntate carent, quae non sunt liberi arbitrii.
Ex his infert Sanctus Thomas quod in voluntate substantiae separatae peccatum esse potuit ex hoc quod proprium bonum, propriamque perfectionem, in ultimum finem non ordinavit, sed. inhaesit proprio bono ut fini.
III. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, advertendum primo quod, sicut alia est causalitas agentis, et alia causalitas finis, ita alia est dependentia unius causae agentis ab alia, et alia dependentia causae finalis ab alio fine. Causalitas enim causae agentis consistit in hoc quod est efficere: causalitas vero causae finalis consistit in hoc quod est appeti, tanquam id cuius gratia alia appetuntur et fiunt ab agente. Ideo causam agentem secundariam dependere a causa principali, nihil aliud est quam ipsam efficere co-efficiente et movente ipsam principali agente: ipsam vero deficere ab ordine principalis agentis, nihil aliud est quam ipsam efficere aliquid non secundum quod principalis agentis motus et influentia in ipsam exigit, sed secundum proprii defectus conditionem. Similiter ergo in causis finalibus nihil aliud est secundarium finem a principali fine dependere, quam ipsum appeti propter appetitum principalis finis, sicut medicina appetitur propter appetitum sanitatis: et finem secundarium non contineri. sub-ordine principalis finis, est ipsum appeti non propter appetitum et amorem principalis finis, sed propter se tantum. Ideo, sicut peccatum in agentibus naturalibus contingit quando secundarium agens producit effectum et non secundum influentiam et causalitatem principalis agentis, ut cum producuntur monstra : ita. in voluntariis peccatum accidit cum secundarius finis appetitur non propter appetitum principalis finis, sed propter seipsum; quia tunc actus voluntatis fertur in aliquem secundarium finem, non secundum quod exigit causalitas principalis finis, quae est.ut propter ipsius amorem et appetitum omnis alius finis secundarius appetatur, sed tantum.secundum ipsius secundarii finis conditionem.
2. Advertendum secundo, ex doctrina Sancti Thomae in QQ. Verit., q. xxii, a 7, quod sicut non accidit peccatum in natura quando aliquid producitur secundum ordinem et inclinationem naturae, ita etiam in voluntariis non accidit peccatum quando voluntas vult id ad quod inclinatur naturaliter, et cuius oppositum velle non potest inquantum huiusmodi. Sed quia contingit ei quod voluntas naturaliter appetit, coniunctum esse aliquid aliud quod non est naturaliter volitum, sed libere; ideo in appetitu illius naturaliter voliti potest esse peccatum, non quidem ratione sui absolute, sed ratione adiuncti, respectu cuius voluntas libera est. Quia ergo unicuique volenti est naturalis inclinatio voluntatis ad proprium bonum et sui ipsius naturalem perfectionem ; ad ordinem autem proprii boni in ultimum finem non est naturalis inclinatio voluntatis, ita quod ab appetitu sui boni secundum talem ordinem deficere non possit: ideo non est peccatum in appetitu propriae perfectionis inquantum huiusmodi, in his: quorum proprium bonum sub bono proprio alterius continetur tanquam secundarius finis sub principali; sed est peccatum si propria perfectio appetatur non propter amorem alterius boni, sub quo continetur sua perfectio, et sub quo ordine appeti debet, pro illa scilicet mensura in qua ad hoc tenetur. Ideo optime infert Sanctus Thomas quod in substantia intellectuali isto modo peccatum esse potuit, quod proprium bonum non ordinaverit in ultimum finem, sed illi inhaeserit ut fini: idest, quod suam naturalem perfectionem amaverit non propter amorem ultimi finis, qui est Deus, sed propter seipsam tantum, in ea videlicet ultimate complacendo; cum tamen deberet aliquod ulterius bonum ultimate amare, et ad ipsum naturale suum bonum ordinare tanquam ad finem.
3. Attendendum tamen quod, cum Deus dupliciter considerari possit, scilicet ut est principium naturae, et ut est obiectum supernaturalis beatitudinis; peccatum angeli non fuit eo quod non ordinaverit bonum suum in Deum ut est naturalis boni principium, quia naturale est angelo suum bonum illo modo propter Deum amare: sed fuit eo quod suum bonum non ordinavit in Deum ut est obiectum supernaturalis beatitudinis, suam scilicet perfectionem amando ultimate, nullo modo supernaturali beatitudine, ad quam Deus ipsum ordinaverat, considerata. Unde in Prima Parte inquit Sanctus Thomas quod peccavit quia appetiit ut finem ultimum beatitudinis id ad quod virtute suae naturae poterat pervenire, avertens suum appetitum a beatitudine supernaturali, quae est ex gratia Dei.
4. Advertendum etiam, cum inquit Sanctus Thomas in secundariis volentibus peccatum esse posse si im sua natura considerentur, quod ideo addidit, si im sua natura considerentur, quia non inconvenit substantiam intellectualem fieri impeccabilem per gratiam: sicut Beati omnes in tali statu sunt in quo peccare non possunt, non quidem ex conditione naturae, sed ex gratiae dono.
5. Considerandum ulterius, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xxv1, a. 1, quod naturale aliquid esse homini dupliciter intelligi potest: umo modo, quia ex principiis naturae de necessitate causatur ; alio modo, quia ad illud natura inclinat, sed mediante libero arbitrio completur. Quia ergo non voluit omnino negare Sanctus Thomas naturale esse volenti creato ordinare suam perfectionem in alium finem, — est enim sibi naturale aliquo modo, inquantum ex ratione ad hoc inclinatur supposita revelatione divina de supernaturali fine; — sed tantum quod hoc non est sibi naturale primo modo: ideo non absolute dixit non esse sibi inditum naturaliter 'ut ordinet suam perfectionem in alium finem, sed addidit, ita quod ab eo deficere non possit, quasi diceret: Illud quidem est sibi aliquo modo naturale, inquantum ex ratione ad ipsum inclinationem aliquam habet: non tamen est sibi naturale tanquam ex principiis naturae dicitur necessitate causatum.
IV. Circa id quod dicitur, in voluntate substantiae separatae peccatum esse potuisse ex hoc quod proprium bonum in ultimum finem non ordinavit, sed inhaesit proprio bono ut fini, advertendum est quod duplex Theologorum positio fuit de peccato daemonis. Quidam enim dixerunt quod peccatum eius in hoc fuit quod appetiit ut finem ultimum id ad quod virtute suae naturae poterat pervenire: idest, proprium bonum, et propriam perfectionem sibi naturaliter convenientem, tanquam ultimum finem et tanquam suam finalem beatitudinem amavit, et in ipsa delectatus est, non curans de supernaturali beatitudine per gratiam habenda, quae in visione Dei per essentiam consistit.
Alii vero dixerunt eum in hoc peccasse quod illam beatitudinem quae datur ex gratia, appetiit quidem ut ultimum finem, sed voluit ipsam habere non ex divino auxilio; sed per virtutem suae naturae. Intellige, non quidem positive, quasi hoc totum fuerit volitum ab eo, scilicet beatitudo quae datur ex gratia et ipse modus habendi, scilicet per propriam virtutem: sed negative, inquantum scilicet voluit talem beatitudinem et nihil consideravit de gratia et auxilio divino, cum tamen, eam appetendo, deberet tanquam ex divina habendam gratia appetere. Huius opinionis videtur esse Anselmus, cum inquit quod illud appetiit ad quod pervenisset si stetisset.
Licet autem Sanctus Thomas hanc secundam opinionem videatur sequi in 1| Sent. d. v, q. 1, a. 2; et in QQ. de Malo, q. xvi, a. 3; tamen hic, et in Prima Parte, Q. Lxir, a. 3, videtur magis primae opinioni adhaerere. In hoc enim videtur angelus similitudinem Dei appetiisse, ut sicut Deus seipso et suo naturali bono est beatus, ipseque sibi finis ultimus est, ita et ipse angelus, ex modo appetendi; voluit sibi ipsi esse ultimus finis, et suo naturali bono esse beatus, tanquam sua naturalis perfectio summum bonum esset, ad nullum aliud perfectius bonum ordinatum. .
2. In idem tamen istae duae positiones aliquo modo, ut inquit Sanctus Thomas Prima Parte, loco praeallegato, redeunt: secundum utramque enim positionem, appetiit Jinalem beatitudinem per suam virtutem habere. Si enim propriam et naturalem perfectionem, quae est eius naturalis cognitio, aut quaecumque eius naturalis perfectio ex naturae principiis proveniens, tanquam summum bonum et finalem beatitudinem amavit: constat quod finalem beatitudinem voluit per propriam virtutem habere; quia naturalis perfectio, ex principiis naturae proveniens, ex propria virtute procedit. Si etiam beatitudinem quae aliis datur ex gratia, voluit et appetiit habere non ab alio: constat quod implicite et interpretative voluit a seipso, et per propriam virtutem, finalem beatitudinem assequi.
V. Sed circa praedicta dubium occurrit. Si enim, ut hic dicitur, angelo non est naturaliter inditum ut suam perfectionem ordinet ad alium finem, sed hoc suo arbitrio relinquitur, potestque ab hoc ordine deficere: sequitur quod angelus in primo instanti peccare potuerit. Hoc autem pro falso et inconvenienti Sanctus Thomas ubique habet. Ergo et dictum illud verum esse non potest.
Quod autem istud sequatur, ostenditur sic. Angelo in primo instanti non erat naturaliter inditum ut suam perfectionem in alium finem ordinaret, sed poterat a tali ordinatione deficere. Ergo poterat se diligere, et non propter Deum. Sed omnis actus electivus in habente gratiam, secundum doctrinam Sancti Thomae, est meritorius aut catum. Sed non. fuisset meritum: cum nullus actus. sit meritorius nisi in Deum actu. aut virtute tendat. Ergo fuisset peccatum. Et ita in primo instanti peccasset.
2. Ad huius evidentiam, considerandum est quod; cum gratia naturam secundum modum ipsius naturae inclinet, - omnis enim forma inclinat suum subiectum secundum modum ipsius subiecti, ut est de mente Sancti Thomae Prima, q. rxi a. 3, ad 2 - oportet secundum modum naturalitatis aut libertatis naturae. angelicae ad ea quae ad ordinem naturae pertinent, esse. ipsius inclinationem ad Deum, ad quem. gratia caritasque inclinant. Secundum autem mentem Sancti Thomae Prima, q. rxur, a. 5 et 6; angelus absolute quidem potest in bonum et malum: in primo. tamen instanti sui esse, naturaliter et determinate movetur in bonum, ita quod in malum moveri.non potest. Similiter ergo gratia, in qua angeli sunt creati, absolute quidem cum libertate. quadam naturam angelicam inclinabat in Deum sicut in ultimum finem, ita quod poterat angelus et diligere se. propter Deum, et se non propter Deum.diligere: in primo tamen instanti determinate et necessario in dilectionem Dei inclinabat, ita.quod non poterat actum dilectionis. circa se elicere quin se propter Deum diligeret.
3. Ad dubium ergo, negatur consequentia. — Ad probationem autem dicitur quod ex falso fundamento procedit, quod scilicet angelus,in primo instanti-esset liber ad diligendum se. propter Deum, et ad diligendum se non propter Deum. Ad auctoritatem enim Sancti Thomae dicitur quod in arbitrio angeli esse ut se diligat in ordine ad Deum, et sine tali ordine, dupliciter potest intelligi: scilicet absolute; sive, aliquando, et pro omni durationis mensura. Primo modo. verum est: et, ad illum. sensum loquitur Sanctus Thomas. Nam opposito modo inclinabatur . voluntas angeli ad. suum - bonum naturale: et.ad hunc ordinem in Deum. In naturale enim. bonum naturaliter inclinabatur ita quod eius oppositum velle nullo tempore poterat: in hunc autem ordinem, absolute loquendo, libere per gratiam inclinabatur, ita quod quandoque poterat diligere bonum suum sine ordine ad Deum. Et ita de facto in secundo instanti evenit quod aliqui se sine tali ordine dilexerunt. — Secundo vero modo falsum est: neque ad illum sensum loquitur Sanctus Thomas. Non enim in primo instanti suae creationis angelus liber epat ut in ipso posset diligere, se propter Deum, et non propter Deum: sed. ad hoc ex gratia determinatus. erat ut, diligendo se, diligeret propter.Deum, non poteratque se et non propter Deum diligere.
VI. Circa. primum modum peccati angelorum, quem sequitur hoc loco Sanctus Thomas , dubium non dissimulandum. occurrit. Si enim peccaverunt angeli quia conversi sunt in proprium bonum tanquam in ultimum finem, aut hoc fuit per actum amoris naturalis: aut per actum amoris electivi. Non quidem primum: quia, ut habetur Prima, q. Lx, a. 1t, ad 3, dilectio naturalis semper est recta. — Non etiam secundum. Quia inquit Sanctus Thomas superius. in hoc capite, quod inest unicuique. naturalis inclinatio voluntatis ad volendum et amandum sui ipsius perfectionem, ita quod contrarium huius velle non potest. Ergo non apparet quomodo circa naturale bonum potuerunt angeli peccare.
2. Respondebitur forte, de mente Sancti Thomae in hoc capite, quod, licet voluntas naturaliter feratur in proprium bonum volentis absolute sumptum, in ipsum tamen sub ratione ultimi finis fertur libere et elective: quia videlicet in potestate volentis est ordinare bonum naturale volentis in ulteriorem finem ; aut non ordinare, sed sistere in ipso tanquam in ultimo fine.
3. Sed licet ita oporteat secundum mentem Divi Thomae respondere, non videtur tamen haec responsio, sequendo eius principia, dubio satisfacere. Si enim ratio ultimi finis fuisset volita in bono naturali ita quod voluntas amasset proprium et naturale bonum volentis, et in ipso amasset hanc conditionem quae est ultimum finem esse : responsio utique sufficienter dubium evacuaret. Sed quia tenet Sanctus Thomas angelos non peccasse per electionem mali, sed tantum per amorem boni indebito modo ex parte electionis, volendo scilicet proprium bonum et non ordinando illud in ulteriorem finem in quem debeat ordinare; causamque huius deordinationis inconsiderationem talis ordinis fuisse tenet, ut patet capite sequenti: ideo non videtur per illam responsionem dubium tolli.
Arguitur enim sic. In instanti in quo peccaverunt angeli per conversionem ad proprium bonum, aut peccaverunt per actum conversionis mere naturalis in proprium bonum absque ordine ad ulteriorem finem; aut per actum aliquo modo electivum ; aut per carentiam actus electivi quem debebant habere. Non primum: quia in actu mere naturali non potest esse peccatum. — Non secundum. Quia circa bonum naturale non potest esse: actus . voluntatis electivus nisi illud voluntati proponatur cum aliqua conditione non naturali: cum bonum naturale velit naturaliter, et contrarium eius velle non possit, ut dictum est, In instanti autem in quo angelus peccavit, non fuit propositum voluntati bonum. naturale. cum hac conditione non naturali, scilicet cum ordine ad ulteriorem finem : cum peccaverit. ex inconsideratione talis ordinis. Ergo non fuit actus electivus circa proprium bonum non inquantum ordinabatur ad ulteriorem finem. — Non etiam tertium. Quia tunc primum peccatum angeli fuisset peccatum omissionis, non autem peccatum superbiae, ut tenet Sanctus Thomas.
VI. Ad evidentiam huius difficultatis, considerandum est quod dupliciter volitio potest dici electiva. Uno modo, quantum ad exercitium actus: quia videlicet est in potestate voluntatis elicere illam vel non elicere. Alio modo, quantum ad specificationem actus: quia scilicet, si voluntas egrediatur ad operationem circa aliquod. obiectum, potest illud acceptare vel respuere.
Dicitur ergo primo, quod. mota. difficultas fundatur super falso fundamento: scilicet quod voluntas sic. naturaliter feratur in bonum naturale volentis quod.non sit libera quantum. ad exercitium actus, sed ille actus semper 'ex necessitate concomitetur naturam, Hoc enim falsum est. Nam, licet voluntas sic naturaliter feratur in bonum naturale quod eius oppositum velle non possit, ut hoc loco inquit Sanctus Thomas, est tamen in eius potestate elicere actum volendi circa ipsum vel non elicere, et continuare talem actum vel ab ipso cessare.
Dicitur secundo, quod responsio data bona est, et ad mentem Sancti Thomae. Licet enim voluntas angeli, si habeat operationem circa eius bonum naturale, non. possit illud non amate; potest tamen amare-illud. cum ordine ad aliud bonum, et sine tali ordine, Unde talis actus quo peccavit angelus, et fuit naturalis, inquantum ferebatur in bonum naturale: et fuit electivus, inquantum ferri poterat in illud cum ordine ad ulteriorem finem, et sine tali ordine. Cum autem dicitur quod dilectio naturalis. semper . est recta , intelligendum est hoc.de ea quae mere naturalis est, non autem de illa quae est partim naturalis et partim libera: talis. enim ea parte qua est naturalis, semper est recta; sed. ea parte qua est libera, potest esse recta, et non recta.
2. Ad rationem autem contra hanc responsionem , dicitur quod peccavit per actum conversionis in proprium bonum non quidem mere naturalis, nec mere electivae: sed partim naturalis et partim electivae quantum ad specificationem actus; mere autem electivae quantum ad eius exercitium.
Cum autem contra hoc arguitur, quia non potest esse actus electivus circa bonum naturale nisi ilud proponatur voluntati cum aliqua conditione non. naturali: — dicitur primo. quod hoc est falsum. Sufficit enim. quod actus sit in potestate voluntatis quoad exercitium, et quod, quando elicitur, teneatur intellectus considerare de aliqua conditione non naturali, et voluntas eligens teneatur cum illa conditione eligere. Unde,' cum angelus in secundo instanti sui esse, teneretur de ordine sui boni naturalis ad bonum supernaturale considerare, si actum conversionis in seipsum volebat elicere; sicque teneretur se in ordine ad Deum ut est obiectum beatitudinis supernaturalis, di- ligere: quia actum suae dilectionis libere absque tali ordine elicuit, peccavit. — Nec tamen sequitur quod primum eius peccatum fuerit omissio, nisi concomitanter: eo scilicet modo quo in omni peccato est alicuius circumstantiae omissio.
3. Sed circa hanc responsionem occurrit dubium. ''enet enim Sanctus Thomas quod angelus semper seipsum actu intelligit: ut patet Verit, q. vit, a. 6, ad 7. Sed volitio sequitur cognitionem. Ergo et semper seipsum diligit. Ergo actus quo diligit se, nunquam est liber, sed semper concomitatur naturam, et est secundum naturae inclinationem: sicut neque cognitio qua seipsum cognoscit.
Respondetur quod intelligitur dictum Sancti Thomae de cognitione speculativa, non autem de cognitione practica, qua iudicat se esse amandum et diligendum pro tunc. Hanc autem cognitionem: sequitur voluntas, non autem speculativam. Ideo non est contra responsionem. Unde quod dicitur in QQ. de Malo, q. xvr, a. 2, ad 6, quod voluntas angeli semper: vult, sieut eius intellectus semper intelligit, non est intelligendum circa unum determinatum obiectum, sed absolute: quia scilicet, sicut angelus semper aliquid considerat, scilicet modo, unum, modo aliud considerando, ita.semper aliquid vult, modo scilicet volendo unum, modo aliud.
VII. Si quis autem vellet tenere quod actus dilectionis. quo angelus diligit se, sit actus naturalis tam quoad exercitium actus:quam quoad eius specificationem: haberet primo dicere quod in nullo instanti angelus qui peccavit, habuit actum peccati explicite et pure. electivum, sed semper in suo actu naturali perseveravit; cum semper eodem modo sibi suum "bonum naturale fuerit praesentatum.: :
Haberet secundo dicere quod in secundo instanti, in quo boni conversi sunt ad Deum, suus actus fuit interpretative celectivus; inquantum poterat se diligere cum ordine ad Deum sicut et boni, et hoc tenebatur facere; quod cum non fecerit, per. electionem interpretativam peccavit.
Haberet tertio dicere quod secundum instans, in quo peccavit, non fuit aliquod instans suo actui- intrinsecum, mensurans ipsum actum peccati: sed. fuit instans extrinsecum, mensurans scilicet bonorum angelorum electionem, in quo et ipse debebat in Deum. converti. — Nisi forte diceretur quod, licet non habuerit novum actum dilectionis suorum naturalium in aliquo novo instanti illi actui intrinseco, habuit; tamen novum actum imperii (eo modo quo voluntati convenit imperare), quo actu voluntas imperavit intellectui ut intense et exacte bona naturalia consideraret; ex qua intensa consideratione secuta est intensa dilectio naturalium; ex qua deinde secuta est inconsideratio ordinis ad Deum, quae fuit causa peccati, ut videtur velle Sanctus Thomas in capite sequenti. Et sic dicitur peccasse in secundo instanti, mensurante scilicet illud imperium voluntatis: quia in illo tenebatur, cum suorum naturalium dilectione, etiam diligere Deum ut obiectum beatitudinis! supernaturalis.
IX. Secunda conclusio est: Substantia intellectualis peccavit appetendo aequalitatem Dei. Probatur hac ratione. Substantia intellectualis voluit ut ex seipsa alia regulariter disponeret, et ut eius voluntas ab alio superiori non regularetur, Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia illud soli Deo. debetur. — Antecedens vero probatur. Quia ex fine necesse est ut regulae actionis sumantur. In seipsa autem finem constituit.
Declarat autem. Sanctus Thomas quod hoc non sic intelligitur quasi appetierit ut bonum suum esset divino bono aequale. Tum quia hoc in intellectu eius cadere non poterat, Tum quia appeteret se non esse: cum distinctio specierum secundum . diversos gradus rerum proveniat. Sed intelligitur modo tacto in ratione.
2. Ad evidentiam rationis, considerandum est quod non sic est intelligendum. antecedens quasi explicite, et tanquam rem appetitam, voluerit angelus omnia alia regulariter disponere, et voluntatem, suam a superiori non regulari: sed implicite. et interpretative, ex modo appetendi, illud voluit.. Sicut, si quis appeteret se posse episcopos instituere nihil. de auctoritate Summi Pontificis. cogitans, diceremus quod iste appeteret Summum Pontificatum, non quidem explicite, sed implicite, et consecutive ex modo appetendi, quia instituere episcopos non per alterius auctoritatem ad Summum Pontificem spectat.
X. Sed contra praedicta arguit Scotus, II Sent, d. vr, q. 1, Primo enim arguit quod angelus potuit appetere aequalitatem Dei absolutam, et non tantum secundum quandam similitudinem. Primo, quia potuit se amare amore amicitiae, et potuit sibi concupiscere omne bonum concupiscibile: cum voluntas secundum utrumque actum habeat totum ens pro obiecto ; aequalitas autem Dei sit quoddam bonum concupiscibile secundum se
Tum, quia impossibilitas non obstat: cum voluntas possit esse impossibilium, ut dicitur TII Ethic. ; et damnati habeant odio Deum; et peccans possit velle Deum non esse, et velle illam: eminentiam Dei esse in aliquo.
Tertio, quia voluntas, secundum Augustinum, in Libro Octoginta trium Qut xxx, potest uti fruendis, et frui utendis.
2. Secundo, ad rationes Sancti Thomae respondet. Ad primam quidem dicit primo, quod sufficit sola simplex apprehensio ad hoc quod appetitus appetat illud apprehensum alteri : sicut intellectus apprehendens albedinem et apprehendens corvum, potest: velle albedinem corvo. — Dicit secundo, quod intellectus simplex potest apprehendere aequalitatem Dei sine errore. — Ex his duobus sequitur falsum esse. quod assumit Sanctus "'homas, scilicet quod in intellectu substantiae separatae non potest cadere quod bonum suum sit. aequale bono -divino.
Ad secundum dicit primo, quod voluntas potest velle consequenter se nom esse. Sicut peccans mortaliter vult aliquid in quo non vuk se subesse Deo; et in hoc ex consequenti vult se non esse;-quia non potest esse nisi subsit Deo. - Dicit secundo, quod non oportet ut velit consequens si vult antecedens, quando consequers non est per se de intellectu antecedentis. Nunc autem consequens, scilicet angelum non esse, non est de intellectu antecedentis, scilicet. eius quod est. — fieri — Deo. Ideo ratio non sequitur.
XL Pro horum solutione, emdlietadthidh est primo, quod appetitus non fertur in aliquid nisi inquantum illud existimatur :prosequendum aut. fugiendum, et conveniens aut disconveniens appetenti, aut alteri quo appetens tanquam seipso utitur: cum obiectum appetitus sit bonum; bonum autem habeat rationem perfectivi. Ideo, quantumcumque aliquid secundum suam naturam bonum sit, nisi existimetur conveniens appetenti, nunquam appetetur. Non existimatur autem aliquid conveniens alicui nisi existimetur esse eius perfectivum. Perfectio autem aliquod subiectum perficit inquantum illi dat esse, Propterea ad hoc ut aliqua perfectio appetatur, necesse est ut existimetur ut potens sibi uniri aliquo modo secundum esse. Ex quo sequitur ut quod quis existimat impossibile inesse sibi, non possit ab eo appeti et desiderari. Et sic, si aequalitas ad Deum existimatur ab angelo tanquam. impossibilis sibi inesse, non potest ab ipso appeti et desiderari. — Nunc autem ita est quod, cum angelus, antequam peccaret, naturalem cognitionem haberet integram et non corruptam, neque videlicet per passionem, cum in ipso non sit passio, neque per . peccatum ; non poterat in ipso esse falsa existimatio circa naturaliter cognita, ut impossibile tanquam possibile existimaret. Et per consequens, cum naturaliter cognosceret quod esse suum esset ab aliquo superiori participatum, utpote suam naturam perfecte cognoscens; non poterat tanquam possibile. existimare quod suum esse ipsi esse subsistenti et a nullo superiori participato, quale est esse divinum, aequaretur. Idcirco huiusmodi aequalitatem absolutam appetere non potuit. Et hoc est fundamentum primae rationis.
Nec valet distinctio Scoti, loco praeallegato, scilicet quod quaedam est volitio efficax, et quaedam est volitio complacentiae: et quod, licet volitio efficax non 'sit rei impossibilis, volitio tamen complacentiae potest esse impossibilis, et in ea consistit meritum et demeritum. — Constat enim falsissimum esse quod aliqua volitio quae est cum pleno consensu , possit esse rei absolute et per se impos- sibilis, quam scilicet esse omnino repugnat, cuiusmodi est creaturam aequari Creatori: licet aliqua volitio possit esse eius quod est impossibile per accidens et. ut nunc. Nullus enim, ut eius utar exemplo, pleno consensu desiderat sanitatem. quam putat se assequi non posse pro nunc, nisi quia se esse sanum tanquam aliquod absolute possibile existimat; et putat sibi sanitatem convenientem esse, et naturae humanae. proportionatam; et vellet eam. sibi pro nunc esse possibilem.
2. Considerandum secundo, quod cum, ut. hic. dicitur, diversitas specierum secundum diversos gradus rerum proveniat, non potest aliquid ad. gradum superioris. naturae pervenire nisi speciem mutet, in aliamque speciem transmutetur, et.desinat esse talis speciei: sicut aer non potest ad gradum naturae ignis pervenire nisi in speciem ignis transmutetur, et desinat esse aer. Ideo non. potest angelus ascendere ad divinae naturae gradum nisi proprium amittat esse. Et quia naturale desiderium inest unicuique ad conservationem proprii esse, ac unumquodque naturaliter. refugit non esse; et angelus naturaliter cognoscit quod, ascendendo ad aequalitatem Dei, posito quod esset possibile, ipse esse desineret: ideo non potest esse quod divinam aequalitatem absolutam appetat.
3. Quod si instetur quia, licet unumquodque naturaliter appetat esse, tamen per accidens et concomitanter aliquis, ut miseriam fugiat, appetit non esse, sicut accidit in his qui se ex desperatione occidunt; et quod similiter angelus appetit se non esse per accidens et secundario, appetendo scilicet divinam aequalitatem, quam sine sui desitione assequi non potest: — respondetur primo, ex doctrina Sancti Thomae in quaestione allegata de Malo , in resp. ad 5 in oppositum, quod aliter loquendum est de appetitu remotionis alicuius mali: et aliter de appetitu consecutionis alicuius boni, Cum enim aliquis vult a se aliquid removeri, utitur se tanquam termino a quo. Et quia terminum a quo non est necesse in motu salvari, ideo potest aliquis secundario se appetere non esse, dum appelit carere miseriis. Cum autem aliquis vult aliquod bonum sibi, utitur se tanquam termino ad quem. Et quia huiusmodi terminum necesse est salvari in motu, ideo non potest sibi appetere aliquod bonum quod videat sine sui destructione haberi non posse. Constat autem quod angelus, appetendo divinam bonitatem, appeteret sibi aliquod bonum. Ideo non est simile de ipso, et de eo qui a miseria appetit liberari,
Respondetur secundo, quod non esse per accidens etiam non appetitur nisi quia appetitur remotio alicuius mali. In appetitu autem aequalitatis divinae, patet quod nulla appetitur remotio mali, sed appetitur sibi bonum. Ideo consequentia nulla est.
XII. Ad rationes Scoti in oppositum respondetur. Ad primam quidem, negatur quod angelus possit sibi concupiscere omne bonum. Non enim potest sibi concupiscere bonum quod absque sui destructione consequi non posset.
Cum dicitur. quod actus concupiscentiae et amicitiae habent omne ens pro obiecto, negatur. Non enim ad inanimata est amicitia. Nec potest, ut dictum est, quispiam, recta ratione manente, ex parte obiecti appetiti sibi appetere bonum sui corruptivum.
Nec valet quod dicitur IlI Ethic., voluntatem esse impossibilium. Quia, ut dicitur QQ. de Malo, loco praeallegato , ad 9, illa est quaedam voluntas incompleta, qua aliquis illud quod existimatur impossibile, vellet. si possibile esset : non autem est voluntas deliberationem sequens et completum iudicium, quo iudicatur aliquid esse volendum, in qua meritum et demeritum consistit. Unde ibidem Philosophus inquit quod electio non est impossibilium, sed voluntas. Est enim electio appetitus praeconsiliati ; et, ut ibidem inquit Commentator, est eorum quae in nobis sunt, idest, quae nostro opere assequi. possumus. Si quis autem aliter electionis nomen accipit, ad Aristotelis mentem non loquitur.
Non etiam obstat quod. damnati habent. odio Deum, et vellent ipsum non esse; et similiter peccator. Hoc enim per accidens est, inquantum apprehendunt ipsum sub ratione inferentis poenam, a qua vellent liberari. Hoc autem provenit ex perturbatione cognitionis in ipsis, quae perturbatio in angelis ante peccatum esse non potuit. — Praeterea, hic loquimur de appetitu per se, non autem de appetitu per accidens: quia dicentes angelum peccantem appetiisse aequalitatem divinam absolutam, dicebant ipsum talem. aequalitatem appetiisse per se.
Non est etiam verum quod peccator possit appetere alteri creaturae aequalitatem divinam, nisi hoc sibi possibile appareat. Quae falsa existimatio in angelo ante peccatum non potuit inveniri.
3. Ad tertium dicitur primo, quod illud dictum intelligitur de voluntate sequente perversum iudicium rationis. Quod, ut diximus, in angelo ante peccatum esse non potuit.
Dicitur secundo quod, si intelligatur esse de voluntate universaliter, hoc habet veritatem quantum ad modum appetendi tantum, non autem quantum ad rem appetitam, in eo in quo non est perturbatio cognitionis. Et sic conceditur quod. voluntas angeli fruebatur peccando utendis: inquantum, non ordinando proprium bonum ad bonum divinum, implicite suum bonum tanquam summum bonum amabat et tanquam ultimum finem, quod est frui utendis. Ex hoc autem non sequitur quod appetierit tanquam rem per se appetitam, absolutam aequalitatem divinam.
4. Non valent praeterea responsiones Scoti ad rationes Sancti Thomae . Nam prima quidem responsio duo falsa dicit. Unum est quod sufficit simplex apprehensio ad hoc ut appetat illud apprehensum alteri. Constat enim ex superioribus hoc falsum esse: quia appetitus sequitur illam cognitionem qua iudicatur aliquid conveniens aut non conveniens appetenti, aut alteri cui aliquid appetitur. Unde Philosophus, Tertio de Anima, text. 46, probat quod intellectus. speculativus. non. movet, quia nihil speculatur agibile, neque quicquam dicit de fugibili et prosequibili. Secundo etiam de Anima, text. 154 , ostendit quod phantasia non movet, secundum quod Sanctus Thomas exponit, quia secundum ipsam nos habemus tanquam in pictura considerantes difficilia et confidentia. Non enim voluntas potest velle albedinem corvo nisi iudicet intellectus quod bonum et conveniens est corvum esse album, et per consequens quod illud possibile est esse: loquendo de perfecta et completa voluntate.
Alterum est quod intellectus simplex potest apprehendere aequalitatem Dei absque errore. Constat enim hoc falsum esse, loquendo de apprehensione quam sequitur appetitus, de qua est sermo in proposito: non autem de cognitione qua apprehenditur absolute quid est aequalitas Dei. Nam, cum aequalitas sit relatio quaedam duorum ad invicem, non potest apprehendi aequalitas divina tanquam appetenda, nisi apprehendatur tanquam aliquid medium inter divinam perfectionem et perfectionem alterius, ut scilicet apprehendatur aliquid esse aequale Deo tanquam bonum et conveniens. Hoc autem non, fit simplici appreaensione, sed compositione intellectus. Quod fieri non potest absque errore, si: apprehendatur talis aequalitas inter Deum et creaturam.
5. Secunda etiam responsio nulla est. Nam, ut ex superioribus patet, non potest voluntas velle ex consequenti se non esse, quantum ad rem appetitam, nisi sit error aut ignorantia ex parte intellectus. Quod diximus non posse esse in angelo ante peccatum: cum naturaliter cognoscat se assequi divinam aequalitatem non posse absque sui destructione.
Probatur. Quia velle alios regulare, et voluntatem suam a superiori non regulari, est velle praeesse et quodammodo non subiici. Quod est peccatum superbiae.
XIV. Circa hanc conclusionem, et eius probationem, dubium occurrit. Nam praeesse et non subiici aut accipitur tanquam res volita: aut tanquam concomitans volitionem. Si accipiatur primo modo, tunc velle praeesse et non subiici ad superbiam quidem pertinet inquantum est speciale peccatum: sed hoc non fuit in primo peccato angeli, cum dicat Sanctus Thomas, Prima, q. rxur, a. 1, ad 4, et declaratum est superius , quod peccatum angeli non fuit in hoc quod elegerit aliquod malum, sed tantum ex parte electionis inordinatae.
Si vero secundo modo accipiatur, tap velle praeesse et non subiici non constituunt specialem rationem peccati superbiae, sed est conditio sequens omne peccatum. Et sic non sequitur quod primum peccatum angeli fuerit superbia secundum speciem suam, ut conclusio ponit.
XV. Ad huius evidentiam, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae II I5, q. crxir ; et in QQ de Malo, q. virt, quod proprium obiectum superbiae est bonum magnum et excellens, aliquo modo improportionatum appetenti, et propriam eius mensuram excedens: unde definitur superbia quod est inordinatus appetitus excellentiae, chau n5 de sive, perversae celsitudinis appetitus . Contingit autem in huiusmodi appctitu excellentiae multipliciter mensuram excedere. Ideo multae sunt superbiae species: quae tamen omnes in hoc conveniunt, quod regula rationis et divina ordinatio contemnitur. Unde non subdi regulae et ordinationi divinae est effectus superbiae, si consideretur in aliquo actu extra voluntatem, et omne peccatum concomitatur: omnis enim peccans, inquantum huiusmodi, divinum praeceptum et divinam regulam transgreditur, et sic non subditur divinae regulae. Si autem consideretur ut est in affectu et actu. volendi, inquantum scilicet quis vult non subdi divinae regulae, sic est superbia.
Sed advertendum quod hoc dupliciter potest contingere. Uno modo, ut illud se teneat explicite ex parte rei volitae: quia scilicet vel est res principaliter volita, vel est eius modus expresse volitus; inquantum aliquis aut vult primo hanc existentiam quae est. nulli subiici; aut vult aliquod bonum, et vult illud habere non secundum mensuram a superiore traditam, sed. secundum quod sibi bonum iudicat; ita quod et ipsum bonum est primo volitum, non subiectio autem in illo habendo est secundario volita, tanquam eius conditio et modus. - Alio modo, ut illud se teneat ex parte modi appetendi tantum, et non ex parte rei volitae explicite: inquantum scilicet aliquis vult et amat aliquod bonum creatum in quo nulla est repugnantia secundum se ad rationem, sed. in eo sibi complacet et delectatur non secundum ordinem divinae regulae. Talis enim, ex modo appetendi, vult non subiici Deo: licet non ex parte rei expresse volitae. In quo, cum nullum aliud peccatum interveniat, oportet illud peccatum superbiae esse ad quam superioris contemptus pertinet.
2. Peccatum ergo superbiae daemonis fuit velle praeesse et non subiici secundo modo, non autem primo modo, ut ex superioribus patet. Secundum enim modum quem hic: sequitur Sanctus Thomas, eius superbia in. hoc fuit quod proprio bono inhaesit non ordinando illud ad aliud bonum, sicut debebat ordinare secundum divinam regulam, qua tenetur quis ipsum Deum, ut obiectum supernaturalis beatitudinis, super omnia amare, et ad ipsum ordinare omne aliud bonum. In. qua quidem transgressione patet ipsum non voluisse subiici, quia superiorem, ex modo appetendi, non cognovit; fuisseque inordinatum amorem propriae excellentiae, quod. ad superbiam pertinet.
Secundum vero alium. modum, quem alibi sequitur Sanctus Thomas, eius superbia in hoc fuit quod beatitudinem supernaturalem, quae in clara Dei visione consistit, desideravit non desiderando ipsam ex divina gratia assequi, cum tamen deberet ipsam tanquam ex gratia Dei habendam. desiderare. In. quo etiam constat ipsum, ex modo appetendi, voluisse non subiici Deo quantum ad beatitudinis assecutionem ex gratia: ubi est inordinatus 4 grinietd boni spiritualis et excellentiae.
3. Advertendum autem non dixisse Sanctum Thomam simpliciter quod velle alios regulare, et ab alio voluntatem eius non regulari, sit velle praeesse et non subiici, sed addidisse quodammodo. Quia videlicet non appetiit angelus nullo modo subiici Deo: hoc enim appetere non potuit, ut dicitur in Prima Parte et aliis locis praeallegatis, nam appetiisset se non esse, cum nulla creatura esse possit nisi per hoc quod sub Deo esse participat. Appetiit ta- men secundum aliquem modum aliis praeesse creaturis, et non subiici Deo: quantum scilicet ad hoc quod alia regularet, et eius voluntas in volendo a nullo alio regularetur. Suae enim naturae dignitatem considerans, et in ea sese oblectans, ex modo appetendi, voluit a se bonitatem et beatitudinem in alios derivari, esseque regulam et legem agendorum ab aliis.
XVI. Istis suppositis, ad dubium dicitur quod neutro illorum modorum, proprie loquendo, aceipitur velle non subiici, ut ex dictis patet: sed accipitur tanquam inclusum in modo appetendi, et tanquam interpretative volitum, ex eo quod in libertate angeli erat velle spirituale bonum: cum attentione ad divinam regulam, et sine attentione ad illam. Velle autem non subiici divinae regulae etiam hoc modo ad superbiam pertinet. Nam differt superbia ab aliis peccatis, ut dicitur II IP^, q. crxm, a. 6 et 7, quia im aliis peccatis aversio a Deo est consequens: ad superbiam autem, cuius actus est Dei contemptus, per se pertinet.
Hoc autem non sic intelligendum est quasi in omni superbiae actu non subiici divinae regulae sit res explicite volita: sed quia de ratione superbiae est, ut ab aliis peccatis distinguitur, divinae regulae nolle subiici, aut inquam ex parte rei explicite appetitae, aut ex modo appetendi. Cum enim actus superbiae sit actus appetitus in magnum et excellens bonum tendentis, non potest esse in ipso actu superbiae alia ratio peccati nisi quia tale bonum appetitur non secundum mensuram et regulam divinam. Et ita ex eo quod est non subiici divinae regulae, secundum quod est in affectu, tanquam scilicet aut expresse aut interpretative volitum, propria superbiae ratio constituitur. In aliis autem peccatis non est aversio quantum ad affectum secundum se: non enim qui vult furari, habet in affectu: suo hoc quod est non subiici Deo tanquam formale constitutivum suae rationis, sed hoc quod est accipere aliena invito domino. Sed talis aversio ex parte effectus omne peccatum concomitatur: nam quodcumque peccatum quis committat, avertitur a Deo, dum divinum praeceptum divinamque regulam transgreditur.
2. Advertendum autem quod aliter loquendum est de hoc quod est velle non subiici divinae regulae, secundum quod se tenet ex parte rei volitae: et aliter secundum quod se tenet ex parte modi volendi tantum. Secundum enim quod se tenet ex parte rei volitae, necesse est quod sub actuali consideratione cadat. Cum enim voluntas non feratur in incognitum, si quis vult rem aliquam et aliquam eius conditionem per se, necesse est ut et rem et modum volitum cognoscat. - Secundum autem quod ex parte modi volendi se tenet, non est necesse ut sub actuali consideratione cadat. Sufficit enim ut quis teneatur de regula superioris et eius subiectione pro' tunc considerare, et non consideret. Et hoc modo evenit daemoni. Considerans enim proprium bonum, perfectionem scilicet suae naturae et cognitionis naturalis, et illud libero actu, modo supra exposito, amans, tenebatur de ordine ipsius ad Deum tanquam ad summum bonum et ultimum finem considerare, suumque bonum ordinare in illum. Quod quia non fecit, per superbiam peccavit: est enim ibi contemptus divinae regulae interpretativus, — Similiter, si beatitudinem supernaturalem appetiit, tenebatur de divina gratia considerare, et eam tanquam ex divina gratia habendam appetere. Quod quia non fecit, superbiendo peccavit.
XVII. Ex his patet vanam esse opinionem Scoti, II Sent., d. vi, q. ult. , tenentis quod peccatum daemonis mon fuit superbia proprie dicta, sed magis ad luxuriam reducitur: quia fuit immoderata complacentia sui, quae, propter delectationem quam importat, ad luxuriam pertinet.
Constat enim ex dictis quod proprie superbia fuerit: cum fuerit immoderatus appetitus excellentiae. Nec obstat quod fuerit immoderata complacentia sui, et habeat delectationem adiunctam. Quia delectatio immoderata appetitui propriae excellentiae coniuncta, et sui complacentia, non habet rationem superbiae tollere. Sicut enim magnum et excellens bonum accipitur tanquam conveniens, et ex hoc habet rationem delectabilis; ita in appetitu ipsius prima deordinatio et deformitas est quod tale bonum excellens inordinate appetitur; et secundario est immoderata complacentia sui tanquam delectabilis. — Et praeterea, ad luxuriam proprie dictam. non pertinet omnis delectatio, sed inordinata delectatio circa sensibilia tactus, qualia sunt venerea.
XVIII. Quarta conclusio est: .Ex prima inordinatione voluntatis quae fuit in: daemone, consecutum est multiplex peccatum in voluntate ipsius: scilicet odii ad. Deum, ut resistentem suae superbiae, et punientem iustissime. siiam culpam; et invidiae ad hominem; et alia huiusmodi, scilicet quae ex superbia et invidia oriuntur.
Advertendum, ex doctrina. Sancti Thomae in plerisque locis, praesertim. IV. .Sent., d. xuvir et r ; et II I5 q. xxxiv, a. 1, quod Deus. secundum se, cum sit ipsa bonitas, haberi odio non potest: sed secundum effectus qui inordinatae voluntati contrariantur, potest haberi odio. Ideo, explicans odium daemonum ad Deum, addidit, ut resistentem suae superbiae, et punientem iustissime suam culpam.
XIX. QuawTUM AD SECUNDUM, ponitur. modus et ordo peccandi et non peccandi yepelogn Et porci duae conclusiones.
Prima est: Possibile fuit itd iiiue de superior ibus substantiis, aut etiam suprema, peccaret. Probatur. Quia in quolibet volente sub Deo, voluntatis peccatum esse pos test, si.in sua natura consideretur.
Secunda est: Valde probabile. est quod suprema inter omnes, peccaverit. Probatur. Quia non quievisset in suo bono sicut in fine nisi suum bonum valde perfectum esset.
Ex his infert Sanctus "Thomas potuisse. fieri quod de inferioribus aliquae: propria voluntate bonum suum ordinarent. in supremam, recedentes a divino ordine, quae similiter peccaverunt: aliae vero, servantes in motu suae voluntatis divinum ordinem, ab ordine superioris Peccutis recte .recederent,
Declaratur. Quia substantiae intellectuales.non solum ordinantur sub Deo, sed etiam una earum, a prima usque ad ultimam, ordinatur sub altera. Cum. autem proprium bonum alicuius habet ordinem ad plura superiora, liberum est. volenti ab cuiusvis illorum ordine recedere, et non recedere: ut patet in milite; qui sub rege et sub duce exercitus ordinatur, et bona est voluntas militis. dirigentis voluntatem, suam. in regem. et a voluntate ducis recedens, si.dux ab ordine regis recedat; e contrario autem est mala, si voluntatem ducis contra voluntatem regis sequatur.
Addit. autem. Sanctus Thomas quod. quomodo: in bonitate et malitia utriusque voluntas perseveret, ostendetur in RMrto Libro.
2. Circa secundam condisdnaem attendendum, ex . doctrifia Sancti Thomae Prima, q. rxm, a 7; et Il. Sent., d. vi, a. t, quod duplex opinio theologorum de. angelo peccante fuit. Damascenus enim, Platonicorum opinionem secutus, tenet quod maior angelorum peccantium fuit terrestri. ordini praelatus. Gregorius vero, in. Homilia. de Centum Ovibus, tenet quod superior fuit inter omnes. Ideo Sanctus Thomas non loquitur assertive in hac re, sed opinionem Gregorii probabilem putat, ratione assignata.
XX. Sed contra istam rationem instari posset . Quia aut inferiores substantiae quieverunt etiam ipsae in bono suo sicut in fine: aut bonum suum ordinaverunt ad supremam sicut ad finem. Si detur primum, constat quod bonum suum non.est ita perfectum sicut bonum supremae. Et tamen quieverunt in ipso sicut in fine. Ergo excessus bonitatis supremae substantiae supra bonitatem aliarum non est sufficiens ratio quare in seipsa sicut in fine quiesceret. Et per consequens ratio conclusionis. est nulla.
Si detur secundum, sequitur quod non similiter peccato superbiae peccaverunt inferiores substantiae. ex inordinato appetitu propriae excellentiae sicut supremus: in hoc enim nullam. excellentiam appetivissent, utpote supponentes se inferiori, et a superiori, scilicet a Deo, recedentes.. Hoc autem est contra Sanctum Thomam, tenentem quod omnes peccato superbiae peccaverunt, Ergo etc.
XXI. Ad evidentiam huius dubii, considerandum .est, ex doctrina Sancti Thomae locis praeallegatis, quod. in- feriores angeli peccantes in aliquo cum suprema peccante convenerunt; et in aliquo ab ipsa fuerunt differentes. Convenerunt enim primo, in. hoc quod suam ultimam. beatitudinem virtute propriae naturae consequi voluerunt, non autem ex divina gratia: sicut. voluit et suprema.
Convenerunt secundo quod, sicut suprema voluit ut omnes inferiores beatitudinem quam ipsa propria virtute volebat assequi, per eius gratiam obtinerent; ita etiam inferiores. volebant in alios inleriGnts ipsam : beatitudinem transfundere.
Convenerunt tertio quod, sicut suprema non sic volebat virtute. naturae beatitudinem assequi, et in alios tra nsfundere, quasi prima simpliciter causa et a Deo nullam dependentiam habens, sed tanquam sub Deo in naturam operante existens, et ab ipso naturalem virtutem habens, non indigens tamen ad: beatitudinis assecutionem divina gratia supra naturae virtutem ; ita et in inferioribus fuit.
Differunt autem. primo, quia peccatum primi angeli, ordine naturae et causalitatis, peccatum aliorum praecessit: inquantum, suam affectionem inferioribus manifestans, fuit ilis exemplum et occasio peccati.
Differunt secundo, quia suprema, cum: ordine naturae et perfectionis immediate sub Deo esset, et omnibus aliis emineret, voluit: quidem sine gratia: divina. beatitudinem consequi, sed tamen: voluit sub Deo esse tanquam sub superiore virtutem sibi naturalem dante, qua beatus esset; inferiores autem non solum sub Deo, sed etiam sub. ipsa superiori substantia peccante esse voluerunt, tanquam sub prima quae sua' naturali virtute. beata: esset, et cuius beatitudo esset beatitudinis aliorum exemplar, sicut et natura eorum erat illius natura inferior. Et ideo elegerunt subesse ipsi supremae 'substantiae, in hoc quod ipsum haberent principem ad assequendam situm atsquia.! divina. gratia, virtute. dumtaxat naturae. pe
2. Advertendum autem quod, sicut suprema substantia non appetiit beatitudinem assequi virtute: naturae tanquam: modus talis assecutionis esset expresse volitus; neque appetiit explicite aliis praeesse et .beatitudinem in alios transfundere; sed tantum ex modo appetendi et implicite : ita inferiores non elegerunt expresse subesse supremae et. eam habere principem ad assequendam beatitudinem virtute naturae et non ex gratia divina, sed tantum ex modo. appetendi. Ex eo enim quod exemplo supremae substan-. tiae, tanquam ipsis superioris. secundum naturam, motae: sunt ad hanc volitionem sic deformatam, et eam sunt imitatae; sequitur quod ipsam supremam substantiam tanquam. principem in peccando habere. voluerunt, et consequenter illi voluerunt subesse: sicut, si. miles, videns ducem suum furari, exemplo eius ad. furandum moveretur, ipsum tanquam. superiorem suum. imitari. volens, diceretur quod vellet ducem. suum principem esse' non wedunis in goes sed etiam. in. furto,
3. Sed occurrit unum. dolenti Si I ive angeli ape petierunt beatitudinem. non ex gratia divina, sed virtute dumtaxat naturae assequi, sicut et supremus, sequitur quod divinam aequalitatem appetiverunt: namr angelum in hoc divinam aequalitatem appetisse Sanctus Thomas ostendit , quod voluit per virtutem propriae naturae: beatitudinem ultimam habere. Huius autem oppositum videtur dicere Sanctus Thomas II. Sent.; d. vr, a. 1, ubi ait quod non est probabile Creatoris aequalitatem aliquo modo illum spiritum appetisse qui etiam alteri creaturae subiectus erat.
Respondetur quod utique omnes divinam aequalitatem secundum similitudinem aliquo modo appetiverunt, et in hoc eorum fuit. superbia. Quod autem dicitur Il Sent; dupliciter possumus interpretari, sequendo illam opinionem quod beatitudinem supernaturalem. inordinate appetierint; quam opinionem tenet Sanctus Thomas ibidem in II Sent. . Primo, quod intelligitur inferiorem spiritum. non appetiisse ex.se et primo divinam aequalitatem ex consideratione propriae pulcritudinis. et dignitatis, sed tantum a nobilissima creatura occasionein illam appetendi accepisse. Prima autem substantia intellectualis ex se primo:talem aequalitatem. appetiit: dum, suae naturae. dignitatem considerans, beatitudinem illam quae in visione Dei per essentiam consistit, suae naturae convenientem, ut erat, existimavit, eamque obtinere voluit nihil de divina considerans gratia.
Secundo potest intelligi quod illam divinam aequalitatem non appetiit quam dicitur primum angelum appetiisse, ut scilicet toti multitudini angelorum praeesset, et in omnes beatitudinem transfunderet. Ex consideratione enim propriae naturae, cum non esset omnibus naturae ordine superior, non videbatur ex modo appetendi- hoc appetere, sed tantum quod eam in inferiores aliquo modo transfunderet.
XXII. Istis praemissis, ad dubium principale primo dici potest quod inferiores peccantes quieverunt in proprio bono sicut in fine ultimo, quemadmodum et. suprema quae peccavit. Nec propter hoc tollitur ratio hic posita. Quia non intendit ex hoc quod absolute prima substantia peccans in suo bono quievit, arguere Sanctus Thomas ipsam aliis digniorem fuisse, ut obiectio supponit: sed ex hoc quod primo, et nullius alterius exemplo et occasione mota, in suo bono quievit tanquam in ultimo fine, Unde et quod hic videtur dicere Sanctus Thomas, quod inferiores ordinaverunt bonum suum in primam substantiam peccantem, non est intelligendum tanquam ad ultimum finem: sed tanquam in exemplum et occasionem peccandi, inquantum peccando non sunt secutae divinam regulam, sed appetierunt sibi beatitudinem conformiter ad appetitum primae substantiae peccantis. amantes scilicet proprium bonum tanquam ultimum finem, quemadmodum et suprema quae peccavit, non autem ordinantes bonum suum in beatitudinem ex gratia obtinendam, ut lege divina ordinatum erat.
2. Potest secundo dici quod supremus angelus peccavit eo va non ordinavit proprium bonum et propriam perfectionem in Deum tanquam in obiectum supernaturalis beatitudinis, sed in proprio bono tanquam in fine ultimo quievit: inferiores vero peccaverunt eodem modo, scilicet quia non ordinaverunt proprium bonum: in supernaturalem beatitudinem, et in Deum ut. est supernaturalis. beatitudinis obiectum; non tamen quieverunt in proprio bono tanquam in fine ultimo, sed ordinaverunt bonum' suum in superiorem angelum peccantem tanquam in finem. Sicut enim est mala voluntas militis non. ordinata in bonum regis sicut in. finem, sed in: bonum ducis exercitus contra voluntatem regis, puta si quaerat ducem exercitus divitem suis operibus facere in praeiudicium victoriae, quam rex intendat: ita peccatum in inferioribus angelis fuit quod bonum suum amaverunt propter bonum primi angeli peccantis, scilicet inquantum est aliquo modo exemplatum ab ipso angelo seipsum tanquam ultimum finem amante; et ipsum primum angelum amaverunt propter se, non autem propter Deum, eius pulcritudinem et excellentiam contemplantes, sicut et ipse seipsum tanquam ultimum finem amavit; cum tamen ipsum deberent propter Deum tanquam propter ultimum finem amare. Et hoc videntur velle verba Sancti Thomae cum inquit quod potuit fieri quod de in- ferioribus aliquae per propriam: voluntatem bonum suum ordinarent in ipsum, recedentes a divino ordine. Cum autem contra hoc instatur, quia tunc non peccassent peccato superbiae: — negatur. Dicitur enim quod hanc excellentiam inordinate appetierunt, ut beatitudinem ultimam virtute suae naturae consequerentur, non indigerentque divina gratia ad eam adipiscendam, quam excellentiam sub divino ordine existentes non consequerentur. Dum enim proprium bonum in primam substantiam ultimate, tanquam in ultimum finem, referunt, quiescendo scilicet in illius amore, et nullum ulterius bonum supernaturale desiderantes; sequitur quod beatitudinem ultimam virtute naturae assequi volunt, cum in' amorem. et cognitionem illius primae substantiae peccantis naturali virtute ferantur.
XXIII. QuanTUM AD TERTIUM , facit Sanctus Thomas comparationem substantiae separatae ad hominem in peccando. Conveniunt enim, inquit, in hoc quod tam in homine quam in substantia separata contingit peccatum ex hoc quod voluntas proprium bonum non ordinat in Deum. Differunt autem quia, cum in uno homine sint plures. appetitivae virtutes, quarum una sub altera ordinatur, non autem in substantia una separata; et peccatum in voluntate contingat qualitercumque appetitus inferior deflectatur: contingit esse peccatum in homine etiam per hoc quod bonum inferioris appetitus non regulatur secundum superiorem appetitum. Hoc autem modo peccatum in substantiis separatis esse non potest.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae in QQ. de Malo, q. xvr, a. 2, quod, cum appetitus nihil aliud sit quam inclinatio quaedam in appetibile; et inclinatio consequatur aliquam formam: sicut appetitus naturalis consequitur formam naturalem, ita appetitus sensitivus aut intellectualis sequitur formam apprehensam. Ideo, ubi est apprehensio tam sensitiva quam intellectiva, sicut est in homine, est etiam appetitus tam sensitivus quam intellectivus: ubi autem est tantum apprehensio intellectiva, sicut est in substantiis separatis, ibi est tantum appetitus intellectivus. Et quia non potest malum accidere in appetitu ex hoc quod discordet ab apprehensione, quam sequitur, sed ex hoc quod discordat ab aliqua superiori regula; cum apprehensio sensitiva habeat pro regula rationem, et cognitio rationis habeat pro regula divinam sapientiam, contingit in hominis appetitu esse peccatum, et quia sensitiva apprehensio, quam sequitur appetitus, nom regulatur ratione, et quia ratio humana non regulatur divina lege et sapientia. In substantiis autem separatis peccatum esse potest per hoc dumtaxat quia intellectualis eorum cognitio divina sapientia et lege non regulatur. Ordo ergo qui hic ponitur inter potentias appetitivas, ipsis convenit ratione apprehensionum quas consequuntur: quia, cum regulare pertineat ad cognitionem, non habeat superior appetitus movere inferiorem per modum regulantis et. dirigentis, nisi quia cognitio superioris ordinis eam quae est ordinis inferioris habet dirigere. i
On this page