Caput 110
Capitulum 110
AD rationes superius adductas, quibus arguebatur substantiam spiritualem . peccare non posse, respondet Sanctus Thomas .
I. Ad primas quidem quatuor, quae procedebant ex hoc quod nullum peccatum voluntatis potest esse absque errore, in intellectu autem substantiarum separatarum non potuit error peccatum praecedere: respondet quod non cogimur dicere errorem fuisse in intellectu substantiae separatae iudicando aliquod bonum quod non sit bonum; sed tantum non considerando bonum superius, ad. quod proprium bonum referendum erat; cuius inconsiderationis ratio esse potuit voluntas libere. in proprium bonum. intense conversa.
2. Ad evidentiam. huius responsionis, considerandum primo, quod non potest esse peccatum in voluntate nisi sit aliquo modo defectus in ratione: quia voluntas non exit in actum nisi mediante apprehensione intellectus. Sed iste defectus potest contingere dupliciter: uno modo, per falsum iudicium intellectus, puta dum iudicat aliquod bonum esse quod non est bonum; alio modo, per hoc quod intellectus non considerat id quod tenetur considerare dum voluntas ad electionem exit. Quia ergo substantia separata, volens et desiderans finalem beatitudinem, quae in visione Dei consistit, debebat desiderare ex gratia divina se illam obtenturam; et amans bonum. proprium, debebat illud in Deum ultimate referre: ideo, dum appetiit beatitudinem non considerando de gratia. divina qua illam obtineret, et dum proprium bonum amavit non co nsiderando de ordine ipsius ad divinum bonum, fuit defectus in ipsius intellectu, qui inconsideratio dicitur. Propter hoc inquit Sanctus "Thomas quod non fuit error in intellectu substantiae separatae iudicando bonum id quod non erat bonum, sed non considerando bonum superius.
3. Considerandum secundo, ex doctrina Sancti Thomae in QQ. de Malo, q. 1, a. 3, quod in .omnibus quorum unum oportet esse alterius mensuram, malum quidem est non regulari et non mensurari sua regula. Veruntamen non attendere actu ad regulam et mensuram, secundum se malum nOn est: quia non potest anima, nec tenetur semper actu ad regulam attendere. Sed malum est in hoc quod quis, non attendens ad regulam operis, ad opus procedit: sicut artifex non peccat ex eo quod non semper tenet mensuram, sed ex hoc quod, non tenens mensuram, procedit ad incidendum. Simili modo, non fuit peccatum in angelo secundum se eo quod de divina regula non consideraverit: sed ex eo quod, ad divinam regulam non attendens, ad electionem aut naturalis aut supernaturalis boni processit. Ideo quod inquit Sanctus Thomas, fuisse errorem in intellectu substantiae separatae in non considerando superius bonum, non sic intelligendum est quasi ipsa inconsideratio fuerit primum peccatum: sed quia peccavit appetendo bonum non attendens ad divinam regulam, secundum quam ipsa appetitio erat regulanda. ^.
4. Considerandum tertio quod, licet in eligendo teneatur substantia intellectualis uti regula divina tanquam propriae electionis mensura, non tamen requiritur quod semper actu ad regulam attendat dum ad electionem procedit, sed sufficit ut virtute utatur divina regula, ut dicitur Virtutibus, q. 1, a. 11 : dum scilicet aliquando ordinat omnia sua in Deum, et postmodum contraria intentio non intervenit; virtus enim primi propositi in omnibus sequentibus manet. Sed licet hoc in posterioribus actibus verum sit, inquantum scilicet virtus primi actus salvatur in ipsis, in primo tamen actu voluntatis electivo hoc salvari non potest: cum ipsum nullus alius electivus actus praecedat, cuius virtus in ipso salvetur. Ideo oportet ut ipsa substantia volens, in primo actu suo pure et mere electivo, ad divinam regulam actu attendat. Quod si non facit, peccat. Ratio ergo quare in primo actu pure ac mere electivo substantia intellectualis peccavit, est quia habuit electionem non considerando de divina regula, ad quam eligendo tenebatur actu attendere. Et sic ponitur inconsiderationem fuisse peccati angelici qualitatem et conditionem. — '
5. Considerandum ultimo, quod huius quod est non uti regula, non- oportet aliam quidem causam primam et radicalem quaerere praeter voluntatis libertatem, ut dicitur loco praeallegato : sed tamen aliquam causam proximam, a libertate voluntatis provenientem, possumus assignare. Quia enim intellectus creatus non. potest plura simul intelligere inquantum huiusmodi, dum. ad considerationem unius intense convertitur, necesse est ut a consideratione alterius retrahatur. Et eodem modo dicendum est de voluntate: quod scilicet, dum in amorem unius intense convertitur, non potest aliud diversum, ut sic, amare. Et ita possumus dicere quod libertas voluntatis qua quis vult unum intense considerare, est prima causa inconsiderationis alterius; proxima autem causa est intensa unius consideratio. Propter hoc, volens Sanctus Thomas utramque causam inconsiderationis divinae regulae substantiae separatae assignare, inquit et quod ratio illius inconsiderationis potuit esse voluntas in proprium bonum intense conversa (subintellige: et intensa consideratio proprii boni); et quod liberum est voluntati in hoc vel in illud magis aut minus converti.
II. Sed tunc occurrit dubium. Si enim ratio illius inconsiderationis fuit voluntas in proprium bonum intense conversa, quia voluntas et intellectus non possunt simul in diversa ferri: sequitur quod illa opinio quae ponit angelum peccasse eo quod supernaturalem beatitudinem appetierit et non ex gratia divina , teneri non possit. Voluntas enim angeli in proprium bonum intense conversa non potuit simul ferri in supernaturale bonum. Et sic non peccavit bonum supernaturale appetendo. — Aut, si simul potuit im illud ferri, eadem ratione potuit simul velle illud bonum ex gratia, et simul de ipsa divina gratia potuit intellectus considerare. Et sic intensa conversio voluntatis in. proprium bonum non fuit ratio illius inconsiderationis: cum talis consideratio posset cum illa intensa conversione in proprium bonum. stare.
2. Respondetur, et dicitur primo, quod Sanctus Thomas hoc loco respondet conformiter ad positionem quam sequitur: quae, inquam,. ponit angelum peccasse eo quod proprium bonum non ordinaverit in ultimum finem, sed ilii ut fini inhaeserit . Secundum hanc enim dicitur quod ratio quare non consideravit de superiori bono, ad quod proprium bonum ordinandum erat, potuit esse intensa consideratio et intensa dilectio naturalium bonorum. Et advertendum quod non dicitur ita absolute fuisse, sed ita potuisse esse: quia per certitudinem et evidentiam ea quae ad angelorum: peccatum attinent, attingere non possumus. Ex quo patet quod non oportet responsionem hic datam alteri opinioni applicare.
3. Dicitur secundo, quod etiam alteri opinioni potest haec responsio convenienter adaptari. Intellectus enim et voluntas, licet in diversa ferri non possint inquantum sunt diversa, possunt tamen in diversa ferri inquantum sunt aliquo modo unum: sicut voluntas simul vult id quod est ad finem inquantum huiusmodi, et ipsum finem. Et sic simul voluntas, bonum proprium angeli intense amando, potuit simul sibi supernaturale bonum appetere tanquam ultimam proprii boni perfectionem.
Cum autem instatur quod, eadem ratione, potuit simul supernaturale bonum appetere ex divina gratia: — dicitur quod utique potuit simul angelus, appetendo sibi supernaturale bonum, appetere illud ex divina gratia, sicut boni angeli fecerunt; sed potuit etiam fieri ut tantus esset amor beatitudinis et sui, quo sibi supernaturalem beatitudinem appetiit, ut ad divinam gratiam non attenderet, et sic illa non apprehenderentur per modum unius. Constat enim quempiam aliquando tanto ardore aliquid optare quod de modo adipiscendi considerare negligit. Et idcirco dixit Sanctus Thomas ita potuisse fieri, non autem absolute ita fuisse.
III. Ad quintam obiectionem respondet quod utique non appetiit substantia separata nisi unum bonum, quod est sibi proprium: sed. peccavit eo quod praetermiserit superius bonum, in. quod debuit ordinari.
Ex hac responsione patet illam propositionem , /d cuius est unum solum bonum, et in quo non est diversorum bonorum compositio, in suo appetitu errare non potest, falsam esse. Etsi enim fortassis peccare non possit, ut dicitar in QQ. de Malo, q. xvi, a. 2, ad 9, appetendo aliquod malum sibi quasi bonum, quia propter simplicitatem naturae, non est in ipso dare quod sit aliquid sibi bonum secundum unam partem quod nom sit sibi bonum secundum aliam, potest tamen peccare appetendo proprium bonum non secundum regulam superioris.
IV. Ad sextam obiectionem respondet quod substantia separata peccando praetermisit medium virtutis inquantum se superiori ordini non subdidit. Sibi enim plus dedit quam debuit, Deo autem minus.
Dicit secundo, quod in tali peccato non est praetermissum medium propter superabundantiam passionis, sed solum per inaequalitatem iustitiae, quae est circa operationes.
2. Ex hac responsione patet falsum esse quod in rebus spiritualibus non sit superabundantia et defectus in ordine ad suam regulam . Potest enim in ipsis esse superabundantia et defectus inquantum potest quis transgredi regulam et mensuram secundum quam appeti debent, secundum magis et minus.
Advertendum autem quod duplex est virtutum moralium materia, scilicet passio et operatio, circa quae virtus medium ponit. Medium rationis circa passiones consistit in hoc ut quis secundum quod recta ratio dictat, sese habeat circa passiones. Medium vero circa operationes; generaliter loquendo, consistit in hoc ut quis in dando et accipiendo servet aequalitatem. Contingit ergo peccando transgredi medium aut circa passiones, dum scilicet interioribus passionibus non secundum commensurationem :ad regulam rationis quis afficitur: aut circa actiones, dum scilicet aliquis aequalitatem in dando et accipiendo non servat, sed sibi plus accipit quam debeat, alteri vero minus dat quam conveniat. Quia itaque passiones non sunt in substantiis separatis, sed bene operationes, idcirco inquit Sanctus Thomas ab ipsis non esse praetermissum medium per superabundantiam passionis, sed per inaequalitatem iustitiae, quae est circa operationes.
3. Sed tunc occurrit dubium. Videtur enim, secundum hanc responsionem, quod primum peccatum angeli non fuerit superbia, sed iniustitia. Cuius oppositum ostensum est supra .
Respondetur quod iniustitia dupliciter accipi potest. Uno. modo, ut importat inaequalitatem in actionibus exterioribus quae sunt unius hominis ad alterum hominem. Et sic est vitium speciale: et non fuit in substantia separata peccante. — Alio modo, prout importat inaequalitatem quandam inter Deum et hominem contra regulam divinae sapientiae operantem. Et sic concomitatur omne peccatum, et fuit in angelo peccante. Cum autem infertur, Ergo primum peccatum angeli non fuit superbia: negatur consequentia, ad sensum dictorum. Dicitur enim quod. primum peccatum speciale fuit superbia, habuit tamen generales conditiones quae omne peccatum concomitantur.
V. Ad septimam obiectionem respondet non esse eandem rationem de substantia separata, et de corporibus caelestibus. Corpora enim caelestia, sicut et omnia quae ratione carent, aguntur tantum et non seipsa agunt. Et ultra hoc, in ipsis materiae indispositio locum non habet. Ideo nunquam a rectitudine primae regulae deficere possunt: licet alia corpora, ex indispositione materiae, aliquando rectitudinem primae regulae sufficienter recipere non possint. Substantiae autem intellectuales non aguntur tantum, sed etiam seipsa ad proprios actus agunt: et tanto magis quanto perfectior est eorum natura. Ideo naturae perfectio non impedit quin in ipsis peccatum accidere possit ex hoc quod sibi ipsis inhaerent, ordinem superioris agentis non attendentes.
2. Advertendum, quod per primam regulam possumus intelligere eam quae est simpliciter prima respectu omnium, quae est divinae sapientiae dispositio et ordinatio, Possumus etiam primam accipere proportionaliter ad regulata: ut prima regula corporum caelestium sit substantia movens; prima vero regula substantiae separatae sit divina sapientia; et prima regula corporum inferiorum sint corpora caelestia.
Si secundo modo accipiatur: sic, cum ex superioribus constet ex indispositione materiae saepe numero evenire ut effectus in istis inferioribus non sequatur secundum ordinem corporis caelestis, manifestum est quod corpora inferiora quandoque non sufficienter sasipiunh rectitudinem primae regulae.
Sed si primo modo. accipiamus, dubium remanet quod corpora, propter indispositionem materiae, possint a rectitudine primae regulae deficere: cum divinae PLE omnis materiae dispositio sit subiecta.
Sed dicendum quod regulae divinae sapientiae nibil aliud sunt quam ordinationes et dispositiones rerum, quibus . a divina sapientia res in suas actiones et in. suos fines ordinantur: quae quidem regulae pertinent ad voluntatem divinam. antecedentem. Ut autem ex superioribus patet, non inconvenit voluntatem divinam antecedentem. quandoque non impleri, Et ideo, licet omnis materiae dispositio divinae sapientiae subsit, non inconvenit tamen aliquam virtutem corpoream esse a divina sapientia ordinatam ad productionem alicuius effectus, et tamen effectum illum, propter materiae indispositionem, non sequi: sicut virtus humani seminis ordinata est ad productionem hominis cum duabus manibus, et tamen nascitur homo quandoque cum una tantum manu. .
VI. CiRcA PRAEDICTA, quia ostensum est angelum bebe peccare et de facto peccasse, dubium est in doctrina Sancti Thomae quot morae ponendae sint in angelis peccantibus. Aliqui enim Thomistarum. ponunt. duas tantum: scilicet primum instans, in quo omnes angeli fuerunt boni, et beatitudinem :meruerunt; secundum vero, in quo mali peccaverunt et fuerunt. miseri, boni vero fuerunt beatificati.
Alii vero ponunt tria instantia: et dicunt quod in primo, omnes habuerunt actum mere naturalem ; in secundo, mali demeruerunt. et boni meruerunt; in tertio, boni flent — mali vero miseri.
2. Licet autem utraque opinio sustentari aliquo modo possit prima tamen videtur expresse esse de mente Sancti Thomae Prima, q. Lxtr a. 5, ad 4; et.a. 6, in corp. et ad.4. Sed in hac opinione dubiam primo facit, quomodo in doctrina Sancti Thomae possit sustineri quod in primo instanti omnes habuerint actum liberum, quod requiritur ad actum meritorium. Tum quia in QQ. Mali, q. xvr, ad 4, 14, 15 et 22, videtur velle primum actum angelorum fuisse naturalem. — Tum quia Prima, ubi supra, vt, ad 3, inquit quod im primo instanti habuerunt motum naturalem in bonum. — 'Tum quia ibidem, ad 4, ait quod primum instans respondet operationi angelicae qua se in seipsam. convertit per vespertinam cognitionem.
Secundo dubium facit. quomodo: in secundo instanti potuerunt peccare, si in primo meruerunt: cum teneat Sanctus Thomas Prima Parte, ubi supra, ad. 3, et in aliis locis, quod angeli habent liberum arbitrium | inflexibile post electionem. — Sed ad hoc dicetur in quarto libro , ubi agetur de immutabilitate voluntatis humanae post mortem.
VII. Ad primum ergo dubium respondens. Capreolus, in Secundo, d. rv , ad. hanc opinionem declinans quod primus. actus angelorum fuerit naturalis, dupliciter verba Sancti Thomae interpretatur ubi inquit, in Prima Parte, omnes habuisse actum meritorium in primo instanti. Primo, quod meruerunt, nom eliciendo actum. meritorium, sed quia, per gratiam quam habebant, digni erant beatitudine. — Secundo, quod habuerunt. actum meritorium qui fuit dilectio. electiva, non Dei, sed ipsorummet, gratia informata, et debitis circumstantiis vestita.
Sed. nulla istarum expositionum videtur mihi esse ad mentem Sancti Thomae. Non quidem prima. Quia. ipse in Prima, ubi supra, a. 6, expresse ostendit se loqui de merito qui est actus liberi arbitrii gratia informatus. — Non etiam secunda. Quia ad actum meritorium non sufficit quod sit actus electivus habentis gratiam, sed. requiritur quod. eliciatur secundum inclinationem gratiae et caritatis, quae sunt principium merendi. Ista. autem , inclinant . ad diligendum Deum propter se, et.alia propter Deum ut obiectum supernaturalis. beatitudinis: ut ostendit Sanctus "Thomas III Sent., et II II , et in plerisque aliis locis. Ergo non potest. esse aliquis actus | meritorius. nisi, virtualiter saltem et non. tantum habitualiter, includat. dilectionem Dei. Dictum est autem superius , quod primus actus non potest virtualiter includere dilectionem huius- modi: cum ipsum nullus actus decem aut etiam naturalis, praecedat.
Propterea videtur tenendum, de mente Sancti Thomae, quod omnes meruerunt in primo instanti per actum liberi arbitrii qui fuit dilectio electiva Dei, vel proprii boni in ordine ad Deum, ut est principium supernaturalis beatitudinis.
VIII. Ad primum autem in oppositum responderi potest quod Sanctus Thomas aliam viam secutus est in QQ. de Malo, et aliam in Prima Parte, eo quod utraque salvari possit. Nam in QQ. Mali, tenuit illam :viam quae ponit angelum peccasse quia indebito modo, idest non ex gratia, appetiit beatitudinem supernaturalem, quae in visione Dei consistit. In Prima vero Parte tenuit opinionem quae ponit quod. peccatum angeli fuit in hoc quod ad seipsum inordinate conversus est, absque ordine scilicet ad Deum et ad regulam divinae voluntatis, ut'est superius declaratum. Unde, sicut in istis locis secutus est diversas vias circa obiectum volitum ab angelo peccante, ita non est inconveniens dicere quod etiam quantum ad primum actum angelorum diversas. opiniones sit secutus: tenens scilicet in Prima Parte quod omnes in primo instanti habuerunt actum liberi arbitrii et meritorium; in QQ. autem de Malo, tenens quod primus eorum actus fuerit . naturalis.
.Ad secundum dicitur primo quod, licet actus primus fuerit electivus, non tamen fuit pure electivus, sed habuit aliquid naturalitatis . Fuit enim liber quantum ad exercitium actus; et quantum ad specificationem ad hanc vel illam obiecti conditionem; sed fuit naturalis quantum. ad determinationem ad bonum. Erat enim angelus in primo instanti ita determinatus ad bonum quod non poterat male velle, licet posset diligere se cum ordine ad Deum ut est auctor beatitudinis supernaturalis, et sine tali ordine. ln quo tamen. non. peccasset si se dilexisset sine tali ordine: quia non tenebatur ad hoc in primo instanti. , Motus est autem in.seipsum cum tali ordine, divino adiutus. beneficio. Intendit ergo Sanctus Thomas loco allegato .quod naturalem motum habuit ad bonum in communi, et ad suum bonum naturale, nec poterat suam perfectionem non velle, supposito quod circa ipsam actum eliceret, non enim poterat male velle: non autem quad Mhndiitn actum mere naturalem.
Ad tertium dicitur quod, licet primum instans responderit operationi qua angelus in seipsum conversus est cognitione vespertina, non tamen sequitur quod talis operatio fuerit mere naturalis: quia etiam cognitio .qua quis cognoscit se esse amandum in ordine ad Deum, et quae refertur ad laudem Dei, est cognitio vespertina quando est per medium creatum. Cognitio vero illa est matutina quae refertur in laudem Dei, sed est per medium increatum : ut declarat Sanctus Thomas Verit., q. vut, a. penult. et ult.
2. Advertendum tamen quod aliter convenit angelo mereri in primo instanti, et aliter in secundo: ut est de mente Sancti Thomae Quolib. IX, a. 8; et Prima, Lxit, a..5, ad 4; et a. 6, ad 3. Nam meritum quod in primo instanti fuit, potuit mortificari, et impediri ne ad beatitudinem perduceret: non autem meritum quod fuit in secundo instanti in bonis. Cuius ratio est quia, cum in primo instanti non fuerit plena libertas extensive, eo quod non posset in illo angelus male velle; sed in secundo instanti fuerit omnimoda libertas, ad malum videlicet et bonum: oportet viam angelorum constare. ex -duobus instantibus, in quorum ultimo tenebatur actualiter se referre in. Deum tanquam in ultimum finem, utpote in illo plenum habens liberi arbitrii usum. Unde meritum in primo instanti non erat meritum ultimate, sed.sicut in via tantum, et impedibiliter: meritum autem in secundo instanti erat meritum sicut in termino viae et ultimate, quod impediri non poterat quin ad beatitudinem perduceret, utpote ultima existens dispositio ad beatitudinem, Unde et quod inquit Sanctus Thomas Prima, q. rxu, a. 4 ; et rxur , quod: meritum in angelis praecessit praemium duratione, intelligitur de merito quod. fuit in. primo instanti, quod scilicet.erat meritum ut in via tantum, et sicut dispositio remota ad beatitudinem: non autem de merito quod fuit in secundo instanti, quod, inquam, fuit meritum ut in termino viae et ut ultima dispositio ad beatitudinem. lllud enim est meritum. ex gratia imperfecta, istud autem est meritum ex gratia consummata: sicut et in Christo, qui erat simul viator et comprehensor, gratia perfecta erat principium promerendi. Sicut enim in eodem instanti est contritio in eo qui iustificatur, et gratiae infusio, secundum doctrinam Sancti Thomae IIF^; et in QQ. de Verit. ; et.in rebus naturalibus in eodem instanti est ultima dispositio ad formam, et formae introductio: ita in eodem instanti est meritum ultimum et beatitudo in angelis.
3. Ex iis patet rationem Scoti, dist. quinta Secundi Sent. , qua contra Sanctum Thomam probat non potuisse esse in secundo instanti meritum et praemium bonorum angelorum, eo quod Sanctus Thomas dicat. meritum praecedere praemium duratione, nullam esse. Quia loquitur Sanctus Thomas de merito ut in via, non autem de merito ut in termino viae, secundum quod ipsemet. exponit Quolib. IX, a. 8.
Patet etiam eam rationem' nullam esse qua probat, si omnes angeli in primo instanti meruerunt, nullos potuisse ponere obicem in secundo instanti: quia videlicet tunc omnes meruerunt usque ad. nunc praemiationis, merentes autem usque ad nunc praemiationis, in illo sunt praemiati. icitur enim quod mali non meruerunt usque ad nunc praemiationis inclusive, immo in illo demeruerunt. Nec est verum quod in nunc praemii sint omnino extra viam. Immo nunc in quo primo praemium. erant accepturi, erat illis terminus viae intrinsecus, in quo ultimate poterant mereri aut demereri, et simul accipere.poenam aut praemium. :
4. Advertendum autem quod, licet Christus per eandem gratiam et esset beatus et mereretur, sicut angeli in secundo instanti, hoc tamen non fuit eodem modo. Nam angeli in secundo instanti meruerunt sibi essentialem beatitudinem: non autem Christus, sed sibi animae impassibilitatem et gloriam corporis, nobis autem beatitudinem meruit essentialem.
IX. Haec dicta sint sequendo aliorum opinionem, dicentium angelos bonos in secundo instanti et meruisse et accepisse beatitudinem. Diligentius tamen considerando, non videtur mihi de mente Sancti Thomae esse quod aliqui angeli in secundo instanti meruerint. Primo, quia in Prima Parte, q. LXIt, a. 4 et 5, tenet non posse angelum simul habere fruitionem, et suam fruitionem mereri: cum unum.sit gratiae imperfectae, alterum vero gratiae perfectae et consummatae. - Et etiam quia, ut dicitur Verit., q. ult., a. 6, ad statum merendi requiritur ut desit sibi id quod quis mereri dicitur.
Secundo, quia ipse ibidem , a..5, tenet quod angeli per unicum actum meritorium ad beatitudinem pervenerunt. Quaestione vero Lxttt, a. 5 et 6, tenet quod omnes in primo instanti meruerunt. Ex iis enim duobus expresse sequitur quod in secundo, instanti non meruerunt: nam si in secundo meruerunt, cum etiam meruerint in primo, sequitur quod non per unum actum meritorium, sed per duos ad beatitudinem pervenerunt. -
Si dicatur quod. loquitur Sanctus Thomas in illis locis de merito ut in via tantum, non autem .de merito ut in termino viae: — hoc non videtur secundum mentem ipsius esse. Nam qu. Lxut, a, 5 et 6, vult quod, cum daemones meruerint in primo. instanti, fuissent in secundo instanti beati nisi posuissent obstaculum peccando. Ergo sola absentia impedimenti sufficiebat, secundum ipsum, ad hoc ut beatitudinem acciperent: non autem aliud meritum requirebatur. — Praeterea, cum diligentissime in Prima Parte de beatificatione et damnatione angelorum. determinaverit, si eius intentionis fuisset duplex extitisse meritum in angelis; unum ut in. via simpliciter, alium vero ut in termino viae, esset profecto reprehendendus quod de ista meritorum diversitate nullam prorsus fecerit mentionem. Cum enim determinaverit angelum per unum actum meritorium ad beatitudinem pervenire, debuisset sane declarare. de quo merito illud. esset intelligendum. Nam et in.I I^, q. cxi, a. 2, loquens de praeparatione ad gratiam, cum viderit quod duplex erat ad gratiam praeparatio, una scilicet quae simul est cum gratia, alia quae gratiam praecedit, de utraque in responsione ad primum fecit mentionem. Cum ergo de uno tantum merito angelorum mentionem fecerit, dicendum est quod in ipsis unum duntaxat fuisse meritum. voluit: et illud quidem in primo ipsorum instanti.
2. Propter quod, sequendo determinationem eius in Prima Parte, salvo semper meliori iudicio, dicendum est primo, quod in processu angelorum, sive:ad beatitudinem sive ad miseriam, duo fuerunt instantia. In quorum primo, absolute loquendo, nullo modo demereri et peccare potuerunt, sed bene potuerunt non mereri negative, et mereri:.et de facto omnes meruerunt. [In secundo vero, potuerunt absolute et mereri et demereri: et de facto aliqui demeruerunt et facti sunt miseri, alii. vero facti quidem sunt beati; sed non meruerunt. Quod enim potuerint mereri, et non mereri negative, idest, nullum habere meritum, patet quia in primo instanti meruerunt per actum liberi arbitrii, ut dicitur ibidem, a. 6. Ergo potuerunt non elicere ilum actum meritorium: alioquin ille actus non fuisset liber, libertas enim. ad opposita se habet, Ergo potuerunt carere. merito. — Quod vero in eodem primo instanti non: potuerint peccare et demereri, probat Sanctus "Thomas qu. praeallegata, a. 5; et de Malo, q. xvi, a. 4, ponens quod in primo instanti erant determinati: ad - bonum. — Quod autem in secundo instanti, absolute loquendo, potuerint mereri, manifeste ex hoc constat quod, cum aliquando mereri potuerint, eo; quod essent ad beatitudinem ordinati et essent creati in gratia, si. non. meruissent in. primo instanti, sicut possibile fuit eos non mereri, in secundo instanti meruissent.
Dicendum est secundo quod, hac suppositione fate quod in primo instanti omnes meruerunt, omnes quidem peccare et demereri potuerunt in secundo instanti, sed in ipso nullus mereri potuit. Ratio primi est: quia non repugnat quod angelus in termino viae per peccatum gratia privetur, et simul sit confirmatus in malo. Ratio vero secundi est: quia repugnat meritum et praemium in eodem instanti esse: cum; ut dictum. est paulo ante, meritum a gratia imperfecta proveniat, praemium vero a gratia consummata.
X. Sed. contra istam determinationem insurgunt quaedam dubia, Primum est. Si, posito quod angelus in primo instanti. meruerit, in secundo instanti-non potuit mereri, sequitur quod in nullo instanti angelus habuerit libertatem ad bonum et malum: et per consequens nunquam habuerit plenam libertatem. Hoc autem est inconveniens. Ergo etc. — Probatur consequentia. Nam in primo instanti, secundum hanc opinionem, potuit tantum in bonum: in secundo vero, tantum in malum. Sed non dantur plura instantia duobus in via angelorum. . Ergo in nullo instanti fuerunt liberi ad bonum et malum.
Secundum dubium est . Si in secundo instanti boni fuerunt beati, et in illo non meruerunt; mali vero demeruerunt: sequitur quod via bonorum et malorum angelorum non fuerit aequalis. Nam. in secundo instanti. boni fuerunt omnino extra viam, cum in ipso nullum habuerint meritum, sed tantum praemium: et sic via eorum fuit tantum per primum instans. Mali vero adhuc fuerunt in via, quia demeruerunt: et ita eorum via per duo instantia duravit. :
Tertium. dubium est. Sicut se habet operatio meritoria ad beatitudinem, ita operatio demeritoria ad miseriam te damnationem:. per meritum enim devenitur ad beatitudinem, per.demeritum vero ad damnationem. Sed, ut dicitur II Sent., d. x1 , a. 1, quandocumque aliquis ponitur in ultima. perfectione, quae est beatitudo, operatio eius non est meritoria. Ergo, quando aliquis ponitur in ultima imperfectione, quae est damnatio, nulla eius operatio est demeritoria. Ergo: male ponitur quod in eodem instanti secundo angelus peccavit et fuit poena
Confirmatur. Quia II.Sent., d. vir, q. 1, a. 2, dicilue quod angeli confirmantur in bono vel malo pne conversionem et aversionem.
Quartum dubium est ^x quia Sanctus Thomas, Quolis IX, a. 8; et II Sent, d. v , a. ult, tenet in eodem instanti angelos meruisse ut in termino viae, et fuisse beatos.
XI. Ad primum dubium dicitur quod angelum habuisse libertatem ad bonum et malum in secundo instanti, posito quod in primo meruerit, dupliciter intelligi potest: uno modo, de libertate ad bonum meritorium, et malum quod est peccatum; alio modo, de libertate ab bonum absolute, quodcumque sit illud, et ad peccatum. Si primo modo accipiatur, negatur falsitas consequentis. Dicitur enim primo, quod non derogat liberae naturae secundum se quod, ex aliquo sibi voluntarie. addito, toilatur in aliquo instanti usus et exercitium libertatis sibi absolute convenientis. Sicut enim non derogat absolute libertati Sortis qua potest sedere. et non sedere, quod, posita voluntaria sessione eius in aliquo tempore, pro illo non habeat libertatem sedendi et non sedendi quantum ad exercitium, quia quando sedet, pro tunc non potest non sedere: ita non derogat absolute libertati angeli, qua absolute potest mereri et demcereri, quod ex actu meritorio ab ipso libere et voluntarie in primo instanti elicito, tollatur exercitium talis libertatis in secundo instanti, inquantum, posito merito in primo instanti, sequitur in secundo instanti beatitudo, nisi impedimentum aliquod: peccando. opponatur.
Dicitur secundo quod, licet, facta illa suppositione, in nullo instanti angelus possit uti libertate ad bonum et malum, in secundo tamen instanti est ipsa libertas in actu primo et signato: quia est potentia qua poterat absolute bene et male velle, nisi in primo instanti meruisset ; sicut in tempore quo aliquis sedet, manet potentia libera qua posset sedere et non sedere si non sederet in actu.
Dicitur tertio quod, licet in nullo instanti angelus tunc habeat libertatem .ad bonum meritorium et malum, in toto tamen tempore ex primo et secundo instanti constituto, hanc habet libertatem : inquantum in primo instanti potest mereri, in secundo vero potest demereri.
2. Si autem intelligatur secundo modo, de bono scilicet in communi et absolute, sive, inquam, sit meritorium sive non meritorium, negatur consequentia. Ex eo enim quod ponitur in secundo instanti non potuisse mereri, non tol]- litur libertas ad bonum et malum simpliciter, sed tantum ad. bonum meritorium. Nam in secundo instanti, licet angelus non posset mereri, poterat tamen converti ad Deum conversione beatifica, quod est quoddam bonum; et averti ab eo, quod est malum.
XII. Ad secundum dubium , negatur consequentia. Nam licet bonus angelus non meruerit in secundo instanti, malus vero demeruerit; non tollitur tamen quin eodem modo secundum instans pertineret ad viam bonorum, sicut ad viam malorum. Dicitur enim quod via omnium angelorum ex duobus constabat instantibus: inquantum omnes in primo potuerunt mereri; in secundo vero, omnes potuerunt mereri et demereri, absolute loquendo; aut saltem demereri, supposito quod in primo instanti meruerint.
2. Cum probatur, quia boni omnino fuerunt extra viam: — dicitur primo, quod non magis fuerunt extra viam quam mali. Sicut enim mali fuerunt in via, non sicut distantes a termino, sed sicut existentes in termino viae, ipsum enim secundum instans erat terminus viae ipsorum; ita et boni.
Dicitur secundo, quod ad hoc quod aliquis angelus in aliquo instanti sit in via sicut in termino viae, non requiritur quod in ipso mereatur actu aut demereatur, sed sufficit quod in ipso absolute potuerit et mereri et demereri, aut saltem demereri.
3. Sed non videtur haec responsio difficultatem tollere. Si enim secundum instans pertinebat ad viam angelorum, sequitur quod angelus in secundo instanti esset viator. Et, per te, erat etiam comprehensor: cum in illo esset beatus. Ergo simul erat viator et comprehensor. Hoc autem est inconveniens: cum hoc soli Christo conveniat . Ergo etc.
Respondetur: et dicitur primo, quod viator proprie dicitur qui est in via sicut distans a termino viae, non autem qui est in via uf in termino viae existens: hoc enim videtur velle Sanctus Thomas Quolibeto allegato , ad 2. Et ideo, quia angelus bonus in secundo instanti non erat in via sicut distans a termino, sed sicut existens in termino viae, in quo beatitudinem accepit, ideo proprie non erat viator, sed comprehensor tantum,
Dicitur secundo quod, si accipiatur viator pro eo qui quomodocunque est in via, sive sit ibi ut distans a termino viae, sive ut in termino viae existens, in quo, absolute loquendo, poterat mereri et non mereri; non est inconveniens dicere quod in secundo instanti erat simul viator et comprehensor.
Cum autem dicitur hoc esse proprium Christo: - respondetur quod non est verum nisi accipiendo viatoreem pro eo quod est in via ut distans a termino viae. Christus enim erat viator inquantum distabat ab impassibilitate animae et a gloria corporis, quam suis operibus merebatur: et erat comprehensor inquantum simul divina essentia fruebatur.
XIII. Ad tertium dubium , negatur similitudo in proposito. Licet enim in hoc conveniat meritum et demeritum quod meritum disponit ad gloriam, sicut demeritum ad miseriam; tamen in hoc differunt, quod meritum, . iuxta praedicta , aliquid beatitudini repugnans includit, scilicet gratiam imperfectam; demeritum autem nihil includit quod ad damnationem habeat repugnantiam.
Ad confirmationem potest primo dici quod illud dictum Sancti Thomae intelligitur supponendo quod in primo instanti non meruerint. Videtur enim in secundo Sententiarum sequi illam opinionem quod angelus peccaverit appetendo sibi indebite supernaturalem beatitudinem: secundum quam opinionem, ut superius dictum est, ponitur quod in primo instanti non meruerunt, sed habuerunt actum circa naturalia dumtaxat.
Potest et secundo dici quod non intendit Sanctus Thomas ponere aliquod instans post instans aversionis in quo confirmentur in malo. Sed sensus est quod in ipso actu aversionis stabiliuntur in malo, sicut et in ipso actu conversionis, quae fuit in secundo instanti, fuerunt in bono confirmati.
XIV. Ad quartum dubium dicitur quod in locis allegatis, ut expresse ex ipsis verbis apparet, non loquitur Sanctus Thomas secundum suam opinionem, sed secundum opinionem eorum qui dixerunt angelos post primum instans simul accepisse gratiam et gloriam, quam opinionem in Il. Sent. dicit tunc fuisse communiorem. Unde, cum multi modi accipiendi beatitudinem assignarentur ab iis qui illam opinionem sequebantur, habendo scilicet eam cum merito, aut absque merito; ostendit ipse illum modum probabiliorem esse qui ponit angelum simul meruisse et fuisse beatum, ponitque modum quo ad dubia insurgentia, salvando illam opinionem, responderi posset. Sed sicut eorum opinionem non tenet, neque ibi neque in Prima Parte , sed illam opinionem probabiliorem putat quae ponit angelos in gratia fuisse creatos, et prius meruisse, deinde fuisse beatos: ita nec illas responsiones acceptat, immo oppositum earum expresse in Prima Parte ponit. Quocirca velle determinationem eius in Prima Parte, contra verborum sensum, ad intellectum eorum quae in illis locis inducit, glossare, est eius opinionem ad aliorum opinionem, quam non approbat, velle trahere.
2. Attendendum autem quod ista instantia quae ponimus ad viam angelorum pertinere, non sunt accipienda ad modum instantium temporis continui, quae raptim transeunt: sed sunt instantia temporis discreti, quae, ut alias dictum est, alicui parti temporis continui coexistere possunt.
XV. Secundum istam viam patet rationes Scoti contra Sanctum "Thomam nullas esse. Nam in una supponit nos dicere angelum in secundo instanti meruisse. Hoc autem non dicimus.
Cum autem in alia assumit quod merentes usque ad nunc praemiationis in ipso nunc praemium accipiunt, constat hoc falsum esse, si universaliter in omni natura intelligatur. Tale enim nunc non est nunc praemiationis in angelis nisi sub hac conditione, si nullum apponatur in ipso impedimentum.
Nec est simile de instanti mortis hominis, et de instanti praemiationis angelorum, Nam homo in instanti mortis non habet esse, sed habet suum primum non-esse: non enim datur ultimum esse rei permanentis. Ideo in ipso instanti operari non potest. Angelus autem in nunc praemiationis habet esse. Ideo sibi non repugnat et operationem aliquam in ipso habere, et demeritum.
On this page