Text List

Caput 111

Capitulum 111

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de divina providentia secundum quod ad omnia se extendit, vult de ipsa secundum quod creaturae rationales sub ipsa particulari modo continentur, determinare .

Circa hoc autem duo facit. Primo, ostendit rationales creaturas aliter per divinam providentiam disponi quam alias creaturas, secundum quod in conditione propriae naturae ab aliis differunt; secundo, quod etiam aliter disponuntur secundum quod ab aliis differunt finis dignitate, cap. cxrvrr.

Circa primum duo facit. Primo, ostendit creaturas rationales speciali quodam modo divinae providentiae subdi; secundo, de ipso particulari modo quo divinae providentiae subduntur, determinat in capitulis sequentibus.

I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Necesse est aliquam rationem providentiae specialem circa intellectuales et rationales creaturas, prae aliis creaturis, observari.

Probatur. Creaturae rationales praecellunt alias creaturas in perfectione naturae, et in dignitate finis. Ergo alia est ordinis ratio secundum quam creaturae rationales providentiae divinae subduntur; et alia secundum quam ordinantur caeterae creaturae.

Probatur antecedens. Quia sola creatura rationalis habet dominium sui actus, libere se agens ad operandum: ceterae vero creaturae magis aguntur quam agant. Et sola ad ipsum ultimum finem universi sua operatione pertingit, scilicet cognoscendo et amando Deum: aliae vero creaturae ad ipsum pertingere non possunt nisi per aliquam similitudinis ipsius participationem.

Consequentia vero probatur. Quia omnis ratio operis variatur secundum diversitatem finis, et eorum quae ope- rationi subiiciuntur. Et declaratur et in artibus, et in regimine civitatis. Nam aliter operatur medicus ad aegritudinem pellendam; et aliter ad sanitatem conservandam ; atque aliter in corporibus diversimode complexionatis. In regimine etiam civitatis, oportet aliter disponi milites, ut sint praeparati ad pugnam;.et aliter artifices, ut bene se habeant circa sua opera.

II. Ad horum evidentiam, duo sunt notanda. Unum est, quod nomine rationis hoc loco intelligitur divinae providentiae et dispositionis ac gubernationis modus. Ideo esse aliquam specialem rationem providentiae circa crea- turas rationales, nihil aliud est quam ipsas particulari quodam modo ordinari et disponi in mente divina, atque etiam particulari modo gubernari.

Alterum est, quod noh idcirco ponitur hoc loco differentia finis creaturae rationalis a fine ceterarum creaturarum quasi Deus non sit omnium creaturarum finis, huius enim oppositum ostensum est supra : sed quia, cum Deus sit ultimus omnium creaturarum finis, diversimode tamen est finis rationalis creaturae et aliorum, estque creaturae rationalis nobiliori modo finis quam ceterarum. Aliae enim ad ipsum Deum secundum se sua operatione non pertingunt, sed tantum ad aliquam ipsius similitudinem: creaturae vero rationales sua operatione attingunt Deum, dum ipsam Dei essentiam secundum seipsam intelligunt et contemplantur, ipsumque Deum in seipso amant; quo fit ut formalis finis creaturae rationalis, qui nihil aliud est quam operatio qua ipsum Deum secundum. se attingit, sit perfectior formali fine ceterarum creaturarum, qui est operatio aliquam tantum Dei similitudinem participatam attingens.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 111