Text List

Caput 112

Capitulum 112

Commentaria Ferrariensis

OSTENSO quod speciali quodam modo creaturae rationales divinae providentiae subduntur, vult Sanctus Thomas de hoc speciali modo determinare . Circa hoc autem duo facit: primo, ponit unum modum qui omnibus substantiis intellectualibus est communis; secundo, alium ponit, qui rationalibus tantum, in quibus est pluralitas individuorum, convenit, capite sequenti.

Quantum ad primum modum, duo facit: primo, ostendit creaturas rationales propter se provideri, ceteras vero tanquam ad rationales ordinatas; secundo, removet | quaedam dubia .

I. Quantum ad primum, arguit primo ex ipso dominio operationis, sic. Creatura intellectualis, secundum suam cognitionem, est domina sui actus. Alia vero sui actus dominium non habent. Ergo creaturae intellectuales a Deo providentur quasi propter se a Deo procuratae : aliae vero creaturae quasi ad rationales ordinatae.

Probatur consequentia. Quia quod ab altero tantum agitur, rationem instrumenti habet: quod vero per se agit, habet rationem principalis agentis. Omnis autem diligentia quae circa instrumentum adhibetur, ad principale agens tanquam ad finem refertur; quod vero circa principale agens, vel ab ipso vel ab alio, inquantum est principale agens, adhibetur, propter ipsum est; cum instrumentum non quaaeratur propter we: sed ut eo principale agens utatur.

2. Circa id quod dicitur, intellectualem | naturam | secundum suam cognitionem esse sui actus dominam, advertendum est quod hoc non dicitur quasi libertas formaliter in intellectu. resideat, ut enim dicitur Verit. q. xxiv, a. 6, formaliter residet in voluntate: sed quia radix libertatis est ipse intellectus, ut in eadem quaestione declaratur, art. 2. Unde et I I5, q. xvir, a. 1, ad 2, dicitur quod radix libertatis sicut subiectum est voluntas, sed sicut causa est ratio.

II. Contra istam rationem instari^posset quod non recte propositum concludat. Aut enim non concludit intentum: aut oportet subintelligere propositionem quae falsa est. Cum enim dicitur ceteras creaturas habere rationem instrumenti quia aguntur tantum, aut intelligitur. quod habeant rationem instrumenti per comparationem ad Deum, tanquam ad principale agens ipsis tanquam instrumentis utentem: aut intelligitur quod hoc habeant per comparationem ad creaturas rationales, quarum sint instrumenta. Si primum, non sequitur quod ceterae creaturae ad rationales ordinentur: sed:ad Deumj cuius sunt instrumenta. — Si secundum, falsum. videtur esse quod assumitur, scilicet quod omnes aliae creaturae sint intellectualis naturae instrumenta. Non enim apparet quomodo per omnes creaturas ad suum finem operentur, 'sicut per instrumenta operatur artifex.

Et praeterea, cum dicitur ceteras creaturas agi tantum, ex quo habent rationem instrumenti, intelligitur ipsa agi a4 Deo, non autem: a creaturis intellectualibus. Ergo non est intelligendum ipsa esse creaturae intellectualis instrumenta, sed Dei.

2. Respondetur quod ceteras creaturas habere rationem instrumenti intelligitur tam per comparationem ad Deum; quam per comparationem ad creaturas intellectuales. Ex eo enim quod aguntur tantum et non seipsa ad proprios actus agunt, habent quod et sint instrumenta Dei agentis ; et etiam creaturae rationalis seipsam libere moventis, et omnia alia in nobilitate excedentis.

Cum autem instatur primo, quia non apparet quomodo per omnes creaturas intellectualis natura ad suum finem operetur: — dicitur quod in hoc per omnes creaturas operatur, quod omnibus ad propriam utitur utilitatem aliquo modo; sicut inquit Sanctus "Thomas de homine, ll Sent., d. t q. 1r, a. 3, quod ex vilibus, et etiam nocivis, sibi utilitas provenit: eo quod per hoc humilior fit, et in vilibus Dei gloriam et sapientiam considerat. Similiter ea quae in usum operis eius non veniunt, in eius utilitatem cedunt dum de eis aliquam cognitionem habet, vel in universali vel particulari.

Cum secundo instatur, quia intelligitur ea agi a Deo, non autem a creaturis intellectualibus: — dicitur quod, licet quantum ad actiones naturae agantur a Deo dante illis naturam, tamen ex hoc non sequitur ea esse Dei solummodo instrumenta. Ex eo enim quod aguntur, et suarum operationum dominium non habent, sequitur et quod Dei sint instrumenta; et quod ab ipso etiam creaturae intellectualis, utpote libere operantis et ob hoc dignioris existentis, sint instrumenta instituta, tanquam ad eius utilitatem et ad eius-usum ordinata; semper enim imperfectius propter perfectius est.

III. Secundo. Omnis alia creatura servituti naturaliter subiecta est: sola vero natura intellectualis est libera. Ergo etc. - Probatur antecedens. Quia quod habet sui actus dominium, liberum est, est enim liber qui est sui causa, qui scilicet propter seipsum est et operatur: quod autem quadam necessitate ab alio agitur ad operandum, servituti subiectum est. — Consequentia vero probatur. Quia in quolibet regimine, liberis providetur propter seipsos, servis autem ut sint in usum liberorum.

Tertio. Sola intellectualis natura. consequitur Deum, qui est ultimus finis universi, in seipso, eum scilicet cognoscendo et amando. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quando sunt aliqua ad aliquem finem ordinata quae ad illum per seipsa pertingere non possunt, oportet ordinari ad illa quae finem consequuntur, quae propter se ordinantur in finem. Declaratur in exercitu: cuius finis est victoria, ad quam milites propter se quaeruntur, custodientes autem equos et arma facientes quaeruntur propter milites.

Adverte quod milites, qui ad victoriam ordinantur, dicuntur propter se quaeri, non secundum quod ly propter se importat rationem finis absolute, repugnat enim ut quaerantur propter victoriam tanquam propter finem, et tamen ipsi sint absolute finis: sed ly propter se excludit ordinem ad aliquid aliud ordinatum ad finem. Et est sensus quod non quaeruntur in usum alterius ordinati ad consequendum victoriam, sed quaeruntur ut suo actu et sua virtute victoriam consequantur.

Quarto. Inter omnes partes universi nobiliores sunt intellectuales naturae : quia magis ad similitudinem divinam accedunt. Ergo etc. — Probatur consequentia, Quia in quolibet toto partes principales propter se exiguntur ad constitutionem totius: aliae vero ad conservationem, vel ad aliquam earum meliorationem.

IV. Quinto. Naturae intellectuales maiorem affinitatem habent ad totum quam aliae naturae: quia unaquaeque est quodammodo omnia, inquantum totius entis suo intellectu conprehensiva est; quaelibet autem alia substantia particularem solam entis participationem habet. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia partes ordinantur ad perfectionem totius: cum propter ipsum sint, non autem e converso.

Advertendum quod haec ratio procedit ratione cuiusdam similitudinis inter universum et naturam intellectualem. Sicut. enim totum universum omnia continet, ita: etiam intellectualis substantia sua cognitione totum ens comprehendit, Et ideo, sicut entia particularia ad totum universum ordinantur, ita etiam ad substantiam intellectualem.

Advertendum quoque quod idcirco, de aliis substantiis loquens, Sanctus Thomas addit ly solam, inquiens quod solam entitatis participationem particularem habent, ne aliquis existimaret naturam intellectualem non habere entis particularem participationem, sed esse universale ens. Habet enim et ipsa particularem entis participationem; quia est ad certum et determinatum gradum entis limitata. Sed ab aliis differt naturis, quia illa solam entis particularem participationem habent, et non sunt aliquo modo omnia : natura autem intellectualis, quamvis sit ad certum gradum entis secundum esse naturae limitata, est tamen aliquo modo omnia secundum virtutem cognoscitivam, qua est omnium comprehensiva.

Sexto. Secundum cursum naturae, substantia intellectualis omnibus aliis utitur propter se: vel ad intellectus perfectionem; vel ad virtutis executionem et explicationem scientiae, quo modo artifex explicat suae artis conceptionem in materia corporali; vel ad corporis uniti animae intellectuali sustentationem. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia sicut agitur unumquodque cursu naturae, ita natum est agi: idest, ita institutum est agi ab Auctore naturae.

V. Septimo. Quae semper sunt in entibus, sunt propter se a Deo volita: quae autem non semper sunt, non propter se volita sunt, sed propter aliud. Sed substantiae intellectuales maxime ad hoc accedunt quod sint semper: cum incorruptibiles sint secundum esse, mutabiles vero tantum secundum electionem. Ergo etc:

Probatur maior. Quia quod propter se quis quaerit, semper quaerit: cum quod propter se est, semper sit. Quod vero quis propter aliud quaerit, non oportet quod semper illud quaerat, sed secundum quod competit ei propter quod quaeritur. Esse autem rerum ex divina provenit voluntate. .

Circa probationem maioris, attendendum quod tanquam convertibilia accipit Sanctus Thomas semper quaeri, et propter se quaeri: quia, ut dicitur hic, quod propter se est, idest, cuius esse non "ordinatur ad aliud, est semper; et etiam e converso quod est semper, eius esse non est propter aliquid aliud, sed propter ipsum. Idcirco, cum probandum esset, quae semper sunt in entibus, esse propter se a Deo volita, assumit, Quod propter se quis quaerit, semper quaerit: cum tamen, secundum rectum argumentationis modum, deberet assumi, Quod semper quis quaerit, propter se quaerit. Hoc enim facit ut ostenderet, quantum ad rem attinet, nihil referre utra illarum propositionum assumatur ad maioris probationem: cum sint convertibiles.

VI. Sed duplex occurrit dubium. Primum est circa istam propositionem, Quod aliquis propter se quaerit, semper quaerit. Non enim volens sanitatem, quae propter se quaeritur, semper ipsam vult: quia non semper de ipsa cogitat.

Secundum est circa illam propositionem, Quod propter se est, semper est. Nam mundus propter se est: eo modo quo hic accipitur propter se esse, idest, non propter aliquam aliam universi. partem. Et tamen non est semper: quia accepit initium sui esse. Ergo etc. i

2. Ad. primum dicitur quod non est sensus illius propositionis ut. quod propter se quaeritur, semper actu secundo quaeratur, ut.obiectio supponit: sed quod volitum propter se semper habitualiter saltem est volitum, quia quandocumque voluntati proponatur, voluntas illud vult. Cuius ratio est, quia id propter se quaeri dicitur quod in se sufficientem bonitatem habet ex qua appeti debeat, et non tantum habet bonitatem et appetibilitatem ex ordine ad aliud. Tale autem, quandocumque proponitur; acceptatur a voluntate et appetitur: cum ratio boni sit ratio appetibilis. Et sic sanitas, quandocumque voluntati proponitur, appetitur et amatur. Non sic autem est de medicina, quae non appetitur semper quandocumque proponitur voluntati, sed tunc tantum quando quis videt se non posse assequi sanitatem absque: medicina.

Ad secundum dicitur quod sensus illius propositionis est quod id quod habet esse propter seipsum et propter propriam bonitatem, non autem habet esse tantum ad aliquam partem universi ordinatum, tanquam videlicet ad hoc tantum productum in esse ut sit alteri utile, in se non habet unde deficere debeat, quantum est ex suo esse: cum non sit productum nisi ad hoc ut sit, non autem ad hoc ut in alterius utilitatem cedat. Sed cuius esse est ad la- terum ordinatum, est determinatum ad tempus in quo utile est ei ad quod ordinatur, ita quod illi non convenit habere esse nisi quando alterius utilitas exigit. Et propter hoc in entibus quod propter se productum est, habet semper esse postquam est productum: quod autem non propter se, sed propter aliud tantum est productum in esse, non est semper, sed aliquando esse desinit. Obiectio | autem procedit ac si ly semper acciperetur ut idem est quod absque durationis initio : quem sensum, loquens | Sanctus Thomas de substantiis separatis, excludit, dum non inquit eas absolute semper esse, sed, maxime ad hoc | accedere quod semper sint, eo quod sint incorruptibiles.

3. Circa id quod dicitur, substantias intellectuales esse secundum electionem mutabiles, advertendum quod non | est sic hoc intelligendum quasi sint de bona electione in malam electionem mutabiles, aut e. converso de mala in bonam, sicut in hominibus accidit: sed quia inter bonas earum electiones est successio, dum nunc unam rem eligunt, nunc aliam. Et similiter est de malis electionibus: quia, inquam, nunc unam malam electionem habent, nunc aliam.

VII. Quantum ad secundum , removet Sanctus Thomas quasdam obiectiones quae fieri possent. Posset enim instari ex duobus quod non omnia ad creaturas intellectuales ordinentur. Tum videlicet quia ad perfectionem universi ordinantur omnes eius partes, — Tum quia individua propter proprias species sunt.

2. Ad primam respondet quod ad perfectionem totius omnes partes ordinantur inquantum una deservit alteri. Declaratur in pulmone, qui: est de perfectione corporis humani inquantum cordi deservit. Et sic non est contrarium alias naturas esse propter intellectuales: et propter perfectionem universi. Quia si deessent ea quae substantiae intellectualis perfectio requirit, non esset universum perfectum.

Advertendum quod, licet unius rei sit unus tantum ultimus finis, non inconvenit tamen unius esse plures fines subordinatos : sicut reubarbarum ordinatur ad purgationem cholerae, et ad sanitatem. Idcirco non inconvenit alias naturas proxime ad naturam intellectualem ordinari, inquan- | tum sibi ex omnibus aliis naturis aliqua provenit utilitas, et aliquo modo ad sui perfectionem omnia alia exiguntur, ut ostensum est supra: et tamen ulterius ordinari ad perfectionem universi,

3. Ad secundum respondet quod individua, per hoc quod ad suas species ordinantur, ulterius ordinem ad intellectualem naturam habent. Quia nullum corruptibilium ordinatur ad hominem propter unum individuum hominis tantum, sed propter totam speciem humanam. Huic autem non posset aliquod corruptibilium deservire nisi secundum totam suam speciem. Et sic ordo corruptibilium ad hominem requirit ordinem individuorum ad speciem.

Advertendum quod aliter loquendum est de ordine naturae particularis alicuius individui: et aliter de ordine instituentis naturarum universalitatem. Non inconvenit enim naturam alicuius individui ordinare aliquod corruptibilium ad unum individuum hominis tantum: sicut virtus digestiva Sortis concoctionem cibi ad ipsius Sortis nutritionem ordinat. Sed divina sapientia, partes universi ordinans et producens in esse, non produxit aliquam naturam corruptibilium propter unum hominis individuum tantum, sed propter humanam speciem. Quod ergo bic dicitur de ordine corruptibilium ad hominem, intelligitur quantum ad ordinem ex primo naturae Institutore provenientem : non autem de ordine huius naturae particularis et singularis.

4. Posset etiam instari quod creaturae intellectuales propter se a divina providentia non ordinentur, quia tunc non ordinarentur in Deum et in perfectionem universi. Sed respondet Sanctus Thomas sequelam illam falsam esse. Quia illud non dicitur quasi non ordinentur ulterius in Deum et universi perfectionem: sed quia bona quae per divinam providentiam sortiuntur, non sunt eis propter alterius utilitatem data; quae vero aliis dantur, in eorum usum ex divina'ordinatione cedunt.

CONFIRMATUR CONCLUSIO auctoritate Deuteronomii 1v, Psalm., et Sapientiae xm.

VIII. Per hoc autem excluditur error ponentium peccatum esse occidere bruta animalia. Hoc enim falsum esse constat ex eo quod per divinam providentiam naturali ordine in usum hominis ordinantur, ut patet Gem. ix. Si vero inveniatur prohiberi in Sacra Scriptura crudelitas in bruta, hoc fit aut ad removendum hominis animum a crudelitate in homines exercenda; aut quia illata laesio animalibus in temporale damnum hominis cedit; aut propter aliquam significationem, sicut ab Apostolo exponitur illud de non ligando ore bovis triturantis, scilicet quod intelligitur de praedicatoribus, ut de suo labore vivere possint, I Cor. ix.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae II II, q. 1xiv, a. 1, ad 3, quod aliquando quidem peccatum est occidere bruta: unde et in Sacra Scriptura apponitur poena occisoris, ut patet Exodi xxii de occidente bovem aut ovem alterius. Sed tamen hoc non est ratione occisionis ipsius bruti secundum se: sed ratione damnificationis proximi in re sua, quod pertinet ad peccatum furti aut rapinae. Propterea dicitur hoc loco aliquando prohiberi in Scriptura brutorum laesio eo quod inde damnum homini proveniat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 112