Text List

Caput 113

Capitulum 113

Commentaria Ferrariensis

SECUNDO loco ponit Sanctus "Thomas modum particularem quo creafurae rationales a 'divina- providentia | gubernantur .

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit creaturam rationalem solam ad suos actus dirigi mon solum secundum congruentiam speciei, sed. etiam secundum congruentiam individui; secundo, circa ipsa individua modum' SIMIRES gubernationis ponit, capite sequenti.

I Quantum ad primum, advertendum quod actus individuorum naturales, aut quorum principium est in ipsis, sunt actus et individui et speciei, inquantum naturam omnibus individuis communem consequuntur. Sed differunt actus creaturae rationalis ab actibus aliorum. Quia actus aliorum ordinantur ad speciei conservationem et perfectionem, et in eis non attenditur nisi bonum speciei secundum se; et, si attenditur bonum individui, hoc.non est nisi inquantum ad speciem ordinatur. In actibus vero intellectualis naturae, attenditur non tantum bonum et perfectio speciei, sed etiam bonum individui secundum se. Et ideo dicitur quod sola creatura rationalis ad suos actus dirigitur non solum secundum quod congruit speciei, sed etiam secundum quod congruit individuo : idest, non solum. illius actus Deus propter bonum speciei dirigit et regulat, sed etiam" secundurn quod ad bonum individui spectant; quia videlicet in illa non solum intendit speciei conservationem, sed etiam ipsius individui bonum, etiam si in bonum speciei non cederet. ;

2. Arguit autem primo sic. Creatura rationalis, scilicet secundum individuum, divinae providentiae substat sicut secundum se: gubernata et provisa, non solum propter speciem, ut aliae creaturae. Érgo directionem a Deo ad suos actus accipit non solum propter speciem, sed etiam secundum individuum. - Probatur antecedens.. Quia - individuum quod gubernatur solum, propter speciem, non gubernatur propter seipsum. - - Consequentia vero probatur: quia, cam res propter suam operationem esse' videatur, unumquodque ad suum actum gubernatur secundum quod divinae providentiae substat.

Ad evidentiam huius rationis, RAS ii est quod propter se gubernari dupliciter accipi potest. Uno modo, ut excludit omnem ordinem ad aliud. Et sic gubernari propter se excludit gubernari propter alterius bonum. Et hoc modo non intelligitur naturae rationalis individuum propter se gubernari. Ostensum est enim superius ipsam intellectualem naturam ad universi perfectionem ordinari. — Alio modo, ut excludit ordinem ad alterum tantum : quod scilicet non tantum est volitum et intentum propter alterum, sed etiam propter bonum proprium, ita quod in se habet unde sit volitum etiam si ad aliud non. ordinetur. Et sic gubernari propter se non excludit etiam ordinem ad aliud. Potest enim unum et idem hoc modo et propter se gubernari, et propter aliud: inquantum videlicet et ad bonum alterius ordinatur, et etiam in se habet unde sit volitum. Et hoc modo accipitur hoc.loco naturam rationalem, etiam secundum individuum, esse propter se gubernatam et provisam.

II. Secundo.Si ita non esset, in leemnise non esset agere vel non agere, sed oporteret quod naturalem inclinationem communem toti speciei sequeretur. Hoc est falsum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in.eis quae diriguntur in suis actibus solum secundum quod pertinet ad speciem, non est agere vel non agere: cum ea quae consequuntur speciem sint communia et naturalia omnibus individuis sub specie contentis; naturalia autem non sint in nobis.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum est, quod aliter loquendum est de ipsa facultate agendi vel non agendi: et aliter de operatione quae huiusmodi subditur facultati. -Nami facultas agendi vel non agendi naturalis est homini, et totam speciem consequitur, nec est in nobis ipsam habere vel non habere. Ipsa vero operatio quae huiusmodi subditur facultati, non est naturalis, nec totam speciem consequitur, accipiendo. zaturale pro eo quod maturam de necessitate consequitur: nulla enim est operatio humana, inquantum huiusmodi, quae quantum ad exercitium de necessitate naturae sequatur. ? Nam licet intelligere dicatur homini esse naturale inquantum potentia intellectiva est homini naturalis, non tamen ipsum actu intelligere sic est homini naturale ut naturam de necessitate sequatur, alioquin oporteret ut. homo semper intelligeret, positis iis quae ad agendum necessaria sunt ex parte intellectus: sed est in hominis potestate intelligere actu vel non intelligere. Et sic etiam hic determinatus actus intelligendi non consequitur totam speciem. humanam, licet facultas intelligendi totam speciem consequatur. Sensus ergo consequentiae Sancti Thomae est quod, si dirigeretur homo in suis actibus solum secundum quod ad speciem pertinet, non esset in homine facultas qua posset actionem actu producere et ipsam operationem praetermittere, sed ipsam naturali necessitate produceret: quia illa operatio consequeretur speciem, et sic esset naturalis, et per consequens non esset in hominis facultate.

III. Tertio. In rationali creatura apparent multae actiones ad quas non sufficit inclinatio speciei. Ergo etc. — Probatur antecedens hoc signo, quod actiones illae non sunt similes in omnibus. - Consequentia vero probatur : quia, cum divina providentia ad omnia singularia etiam minima se extendat, in quibuscumque sunt aliquae actiones praeter inclinationem speciei, oportet quod in illis per divinam providentiam regulentur, praeter directionem quae pertinet ad speciem.

Advertendum hoc loco quod, cum actio principio actionis proportionetur, necesse est, ubi idem formale principium, et eodem modo se habens, invenitur, ut et ibi similis inveniatur operatio: videmus enim quod omnes artifices eandem artis perfectionem habentes, si secundum illam artem operentur, eodem modo operantur, Cum ergo ca quae ad speciem pertinent, eodem modo in omnibus speciei individuis inveniantur, oportet ut operatio quae speciem consequitur eodem modo ab omnibus fiat. Et si eodem modo ab omnibus non fiat, non est operatio quae communem speciem consequatur necessario. Et ideo convenienter adducit Sanctus Thomas pro signo aliquas actiones in hominibus esse praeter inclinationem speciei, quod non in omnibus similes sunt.

IV. Quarto. Sola creatura rationalis est capax directionis qua dirigitur ad suos actus non solum secundum speciem, sed etiam secundum individuum: cum habeat intellectum et rationem, unde percipere possit quomodo diversimode sit aliquid bonum vel malum secundum quod congruit diversis individuis, temporibus et locis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia Deus unicuique naturae providet secundum ipsius capacitatem: cum tales condiderit quales aptas esse cognovit ut per suam gubernationem pervenirent ad finem.

Adverte, iuxta ea quae in praecedentibus dicta sunt , quod differt homo ab aliis animalibus in hoc,. quod alia individua animalium sunt. tantum propter speciei conservationem producta; et ideo omnes eorum actiones, quibus etiam ipsum individuum conservatur in esse, ad ipsum speciei bonum ordinantur, inquantum per huiusmodi manutenentiam individuorum species conservatur. Unde non sunt capacia ad hoc ut dirigantur.in suas operationes nisi quantum bonum et perfectio speciei exigit. Hominis autem unumquodque individuum non solum est propter, speciei conservationem productum, sed etiam propter se: cum anima uniuscuiusque. perpetua sit et immortalis, et corpus ab ea ordinem ad immortalitatem habeat . Ideo actiones individui humani;non solum:ad bonum speciei ordinantur,. sed etiam ad bonum et perfectionem ipsius individui, Et propterea unumquodque individuum hominis capax est directionis ad suos actus non solum secundum quod bonum et perfectio speciei exigit, sed etiam secundum quod exigit bonum et perfectio individui secundum se. Et propter hoc datus est unicuique homini intellectus, quo. possit percipere quomodo diversis individuis sit diversimode aliquod bonum vel malum. Sensus ergo illius antecedentis est quod sola creatura rationalis capax est directionis ad suos actus non solum quantum ad actus qui speciem consequuntur, sed etiam. quantum ad, actus huius individui inquantum est hoc individuum, ab alio hominis individuo distinctum; et non solum secundum quod exigit bonum et perfectio speciei, sed etiam secundum quod exigit bonum et perfectio individui inquantum huiusmodi. |.

V. Quinto. Creatura rationalis participat divinam providentiam non solum secundum gubernari, sed etjam secundum gubernare se in suis actibus propriis, et etiam alia. Ergo gubernatio actuum creaturae rationalis inquantum sunt actus personales, ad. divinam providentiam pertinet. — Probatur consequentia. Quia inferior providentia subditur divinae quasi supremae. — Antecedens vero probatur; quia creatura rationalis sic divinae providentiae subiacet quod non solum ab ea gubernatur, sed etiam rationem! providentiae utcumque cognoscere potest.

2. Circa istam propositionem, Creatura rationalis rationem providentiae cognoscere potest, considerandum est quod hic per rationem providentiae duo possumus intelligere: scilicet, aut rationem et causam gubernationis rerum a Deo, quae gubernatio etiam quandoque providentia nominatur; aut conceptionem divini "intellectus de ordine rerum in finem, quae providentia dicitur. Primo modo, sensus est quod cognoscit propter quid talis res sic gubernatur, talis vero sic: puta, quod corpora inferiora Deus gubernat per corpora caelestia quia caelestia sunt nobiliora et excellentiora, utpote incorruptibilia. —- Secundo vero modo, sensus est quod homo cognoscit ipsam dispositionem divini intellectus de rerum ordine in finem. Et sic est constructio intransitiva, ut sit sensus: Cognoscit rationem. providentiae, idest, rationem quae est ipsa providentia. Nam providentia ratio quaedam est, ut ex superioribus constat.

Utroque modo dictum Sancti Thomae possumus interpretari: quia ex utroque sensu optime sequitur intentum. Ex hoc enim quod homo cognoscit ordinem divinae gubernationis existentem in rebus, habet ut seipsum et alia ad similitudinem divinae gubernationis possit gubernare. Similiter ex hoc quod cognoscit ipsam divinam providentiam quae est in mente divina, potest gubernare se et alia. Quod brutis non convenit, quae talem cognitionem non habent.

Sed licet uterque sensus adaptari possit litterae, secundus tamen videtur magis intentum, ex illa dictione utcumque apposita, cum ait creaturam rationalem sic subdi divinae providentiae quod rationem providentiae utcumque cognoscere potest. Idem enim videtur esse ac si diceret: Non potest .quidem creatura rationalis perfecte cognoscere rationem divinae providentiae, cognoscendo videlicet ipsam divinam mentem- ut: inse est, quemadmodum neque alia divina. perfecte cognoscere possumus: sed tamen potest aliqua ex parte huiusmodi rationem studio et. diligentia deprehendere. Et ideo, cum ad hanc cognitionem elevetur ut rationem gubernationis divinae aliquo modo cognoscat, sibi etiam convenit ut ad similitudinem divinae providentiae.et gubernationis, quam. cogrioscit, seipsum et alia. gubernet, divinae gubernationis regulas imitando. .: ]

VI. Sexto. Anima rationalis non:solum secundum speciem. est perpetuitatis capax, sed etiam secundum individuum. Ergo-actus rationalis creaturae a divina providentia diriguntur. non solum ea ratione qua ad speciem pertinent, sed etiam. inquantum. sunt personales actus. — Probatur consequentia. Quia actus personales rationalis creaturae sunt:proprie-actus qui sunt'ab anima rationali.

Adverteridum quod ex conclusione:hic illata et in praecedenti ratione; habetur: sensus conclusionis: propositae.. Cum enim: actus huius: homiriis particularis 'sint^ et actus hominis, et.actus huius. hominis: huiusque personae; cum dicitur quod''sola. creatura rationalis dirigitur a. Deo: ad suos-actus non solum. secundum: congruentiam. speciei, sed etiam. secundum congruentiam individui, intelligitur quod: actus creaturae rationalis noh 'solum. diriguntur a Deo inquantum '$unt actus hominis, idest, quantum ad id quod convenit ipsis ex eo quod 'suBt actus habentis naturam humanam ; sed etiam inquantum: sunt actus huius personae inquantum est haec; idest, quantum ad id quod convenit ipsis ut huius ye pernn hominis, ab: e peti sunt actus.

Advertendum etiam quod hated ratio supponit id: quod in praecedentibus rationibus est ostensum , scilicet quod ea quae sunt semper, sunt pftopter se provisa.

2. Circa probationem consequentiae, considerandum est quod; licet eadem forma hominis sit forma corporea, anima vegetativa, anima sensitiva, et anima rationalis, et omnium huiusmodi formarum operationes exerceat; tamen illi actus sunt proprie hominis inquantum homio est, qui ab ipsa forma inquantum rationalis est, proveniunt. Et quia persona, proprie loquendo, in hominibus est ipsum individuum hominis inquantum rationale est, ideo convenienter inquit Sanctus Thomas actus personales creaturae rationalis illos proprie actus esse qvi ab anima rationali, inquantum scilicet rationalis :est, proveniunt.

CONFIRMATUR CONCLUSIO. Quia in Scripturis specialiter Deo hominum cura attribuitur: ut in Psalmis; et I Cor. 1x, ut scilicet ostendatur Deus habere de humanis actibus curam etiam inquantum personales sunt, quod brutis minime: convenire constat.

VII. CrRcA coNcLvstONEM in boc capite multipliciter probatam, dubium non parvum occurrit. Si enim homo sub divina providentia propter se cadit non solum quantum ad speciem, sed etiam quantum ad indivicua, sequitur quod plures homines salventur quam damnentur, Sed hoc esse falsum fere ab omnibus est concessum: cum sit magna hominum multitudo infidelium, qui omnes damnantur; et ex Christianis damnentur etiam quam plurimi. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omne quod est provisum, praesertim propter se, consequitur finem ut in pluribus, nisi sit providentia errans.

Respondetur, quantum haberi potest ex doctrina Sancti Thomae I Sent., d. xxxix, q. m, a. 2, ad 4, quod consequentia est falsa. — Ad cuius probationem, dicitur quod assumptum non est verum de eo quod: ad utrumlibet se habet in operando ad'finem, quod, inquam, operatur ad consecutionem finis per liberum arbitrium : "leer sit verum de eo quod per naturam, quae .est ad.unum determinata, operatur. Homo autem;: inquantum est intellectualis ^ naturae, non operatur per naturam, sed per liberum arbitrium; quod. ad. utrumlibet se habet. Ideo: non 'sequitur ratio.

VIII. Sed contra istam responsionem instari potest, quia tunc ratio Sancti Thomae Prima, q: rx, a. 9, Qua probat quod: plures angeli permanserunt quam. peccaverint, nulla esset. Arguit enim sic.. Peccatum est.contra naturalem inclinationem. Sed quae contra naturam fiunt, in paueioribus accidunt: cum. natura ; consequatur : effectum suum vel semper vel ut in pluribus. Ergo -etc. — Dicetur.enim; iuxta datam responsionem, quod et: minor est 'falsa,-et etiam. quod ad. eius probationem -assumitur;'.de iis quae fiunt contra naturam ad utrumlibet se habentem, cuiusmodi est natura angelica. Vel ergo. haec ratio ron cotricludet: Vel:etiam :verum erit in omni natura libera quod id maiori parte suum finem. consequetur; Hos 3

2.. Ad hoc dubium duplex: mihi: occurrit Prima. haberi potest in I Sent., loco allegato. Et est quod duplex est agens liberum:'et ad -utrumlibet se - habens. Quoddam quidem, cui innatum est principium et perfectio dirigens in rectam operationem: et ideo est perfectum et completum agens. in se, Et hoe modo natura angelica est agens liberum :' cum illi omnes. liabitus. sint naturaliter con-creati. — Aliud vero. est agens liberum cui perfectiones secundae, quibus dirigitur ad. operandum, mon sunt innatae, sed est in potentia ad illas :- et. ideo non est agens perfectum et completum. Et hoc modo natura humana est agens liberum: est' enim anima intellectiva in principio veluti materia prima, ut inquit Commentator ;' et veluti tabula in qua nihil est descriptum, ut dicitur III de Anima .

"Cuni ergo negatum est illud-assumptum de agente li: bero et ad utrumlibet se habente, intelligitur de agente libero secundo modo; cuiusmodi est homo: non autem de agente libero primo modo, cuiusmodi est angelus. Ideo ratio assumpta in Prima Parte concludit optime de angelo: quia, licet haberet libertatem" ad operandum, non tamen erat omnino ad utrumlibet, cum- per habitus innatos inclinaretur ad opus rectum. 'Non autem 'concluderet. de homine, qui a principio est omnino ad utrumlibet se habens respectu cuiuscumque operis recti, licet in bonum absolute aliquo modo inclinetur, et est i pie: a principio suae originis: incompletum.

3. Secunda responsio haberi potest Prima Parte, loco allegato, ad 1. Aliter enim loquendum est de angelo: et aliter de homine. Nam cum in angelis sit sola natura intellectualis, peccatum, quod est contra naturam intellectualem, est contra totam naturam angeli. Et quia quod est contra totam aliquam naturam, in paucioribus accidit, ideo pauciores de angelis peccaverunt. - In homine vero, quia est non solum natura intellectualis, sed etiam natura sensualis, peccatum, quod directe est contra naturam intellectualem, non est contra totam hominis naturam: quia non est contra sensualem. Ideo peccatum potest esse in pluribus: dum homo, praetermisso: bono rationis, sequitur, secundum naturae sensitivae inclinationem, bona sensibilia, quae sunt pluribus nota quam intellectualia.

Nec obstat quod natura sensitiva nata est regulari ratione, et sic peccatum videtur etiam contra naturam sensitivam. — Dicitur enim quod, licet peccatum sit contra naturam sensitivam ut ratione regulabilis est, non est tamen contra naturam sensitivam ut sensitiva est: quia, ut regulabilis ratione, pertinet ad naturam rationalem. Et sic etiam peccatum contra naturam sensitivam ut regulabilem ratione, est contra naturam rationalem: 'non autem contra naturam sensitivam ut sensitiva est. Et per consequens non est contra totam liominis naturam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 113