Text List

Caput 114

Capitulum 114

Commentaria Forrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod creatura rationalis quodam particulari modo sub divina providentia cadit, inquantum dirigitur non tantum secundum congruentiam speciei, sed etiam secundum individui congruentiam, ulterius de ipso modo. divinae gubernationis circa . rationalia individua, inquantum huiusmodi, determinat.

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quod ad Deum pertinet hominibus leges dare; secundo, quod ad ipsum pertinet homines punire vel praemiare, cap. cxr.

Circa primum duo facit: primo, ostendit necessarium fuisse ut hominibus divinitus darentur leges; secundo, ad quod lex divina tendat, manifestat, capite sequenti. ^ '

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Necessarium fuit homini divinitus legem dari.

Probatur primo: sic... Xctus irrationalium, prout ad speciem pertinent, diriguntur a Deo quadam naturali inclina: tione, quae naturam speciei consequitur. Ergo, supra hoc, dandum est aliquid hominibus quo in suis personalibus actionibus dirigantur. Sed hoc dicimus legem. Ergo etc. - Probatur consequentia, Quia sicut actus irrationalium diriguntur a Deo ea. ratione qua ad speciem pertinent, ita humani actus diriguntur a Deo secundum qued pertinent ad individuum.

Advertendum quod lex, ut in sequentibus dicitur, nihil aliud est quam regula et mensura qua aliquorum actus diriguntur et gubernantur. Ideo hoc loco inquit Sanctus Thomas quod legem dicimus id quo homines in suis personalibus actibus diriguntur.

IL. Secundo. Rationalis creatura sic ddp providentiae subditur quod etiam illius quandam similitudinem. participat, inquantum et se in suis actibus et alia gubernare potest. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia id quo aliquorum actus gubernantur, dicitur lex.

Advertendum est huius rationis efficaciam in hoc consistere quod, sicut omnia quae sunt in universo, quadam lege et regula. a Deo gubernantur;, cum ipsa divina providentia: sit omnium lex et regula; ita, cum actus humani ab ipso homine, quandam participatam similitudinem divinae providentiae habente, gubernentur, necesse est ut homo aliquam habeat a Deo regulam et legem qua actus suos dirigat, quae scilicet lex sit quaedam divinae providentiae participatio.

III. Tertio. Illis solum convenit dari legem qui sui operis rationem cognoscunt. Hoc autem soli convenit rationali creaturae. Ergo illi soli fuit conveniens legem dari. - Maior probatur. Quia lex est quaedam ratio et regula operandi.

2: Circa probationem maioris, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae l I, q. xc, quod ratio hoc loco: accipitur. pro eo quod per actum intellectus constituitur, quo modo omnis'conceptus per actum intellectus productus, sive complexus sive incomplexus, dicitur ratio. llle ergo conceptus quem ratio practica format de actionibus exercendis, qui conceptus est quaedam universalis propositio de agendis, dicitur ratio et regula actionis : quia secundum quod. intellectus. determinat. aliquam actionem oportere fieri, ita est exercenda, Nihil ergo aliud est dicere legem esse rationem et regulam operandi, quam legem esse conceptionem intellectus practici secundum quam operatio est dirigenda et regulanda: quemadmodum et operatio artificialis per artem in mente artificis existentem regulatur.

Ista ratio, et ea quae. immediate sequitur, probat non solum hominibus oportere leges dari, sed etiam quod solis hominibus inter animalia.sint dandae.

IV. Quarto. Illis danda est lex in quibus est agere et non agere. Hoc autem soli creaturae rationali convenit. Ergo etc.

Advertendum quod ratio: quare illis tantum danda est lex in.quorum potestate est agere vel non agere, est quia, ut dicitur I I, loco allegato , Jex regula quaedam est et mensura actuum, secundum quam aliquis inducitur ad agendum, vel ab agendo retrahitur. Ad illa enim ad quae quis ex naturae necessitate inducitur, non oportet ut per legem superadditam naturae inducatur. Et multo minus necessarium est ut per legem ab illis retrahatur: cum impossibile sit utnon fiant eo modo quo naturae necessitas exigit, Unde et brutis non datur proprie lex, quia naturali instinctu ad suas actiones aguntur, Sed ad ea quae quis potest agere et non agere, induci quis potest ut agat, aut etiam ne agat retrahi. Ideo circa ea necesse est dari legem, | ut per ipsam fiat actuum liberorum directio. |

V. Quinto. Creatura rationalis finem suum ultimum in Deo et a Deo consequitur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia .ab eo unusquisque legis capax, legem suscipit, a quo ad finem perducitur: sicut inferior artifex ab architectore, et miles a duce exercitus. Huius autem ratio. est, quia cuiuslibet operis ratio a fine sumitur: lex autem ratio operis est.

CONFIRMATUR CONCLUSIO auctoritate Jeremiae xxxi ; et Oseae viii.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 114