Text List

Caput 115

Capitulum 115

Commentaria Ferrariensis

POSTQAUM ostendit Sanctus Thomas necessarium fuisse ut homini a Deo lex daretur, nunc vult ostendere quid sit illud quod: divina lex intendat .

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quid intendat de necessitate praecepti ; secundo, quid intendat de utilitate consilii, cap. cxxx.

Circa primum duo facit; primo, determinat de praeceptis quae praesupponuntur praeceptis Decalogi, quae sunt-praeceptum amoris et praeceptum fidei, ut dicitur I IP5, q. e, a. 4, ad 1; secundo, de praeceptis Decalogi determinat, cap. cxix.

Circa primum duo facit: primo, ostendit quod homo per divinam legem ordinatur ad Deum ; secundo, quomodo ad Deum ordinatur, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponitur baec conclusio: Lex divina hominem principaliter in Deum ordinare intendit.

Probatur. primo. sic. : Finis. quem Deus intendit, est ipsemet Deus. Igitur lex divina hominem in Deum principaliter ordinare intendit, — Probatur consequentia, Quia unusquisque legislator ad suum finem- homines per leges principaliter inducere intendit: ut patet in duce exercitus et rectore civitatis,

II. Secundo. Finis humanae creaturae est adhaerere Deo: cum in hoc eius felicitas consistat. Ergo etc, — Probatur consequentia, Quia, cum lex sit quaedam ratio divinae providentiae gubernantis rationali creaturae proposita; et gubernatio Dei providentis singula ad proprios fines ducat: per legem divinitus datam homo ad suum finem praecipue ordinatur.

Ad horum evidentiam, attendendum primo quod, licet divina providentia, quantum ad entitatem quam dicit in Deo, sit una simpliciter, et nullam in se pluralitatem habeat, sicut et divina scientia; ex parte tamen obiectorum ad quae terminatur, multiplicitatem habet, quia multa sunt quae sub providentia cadunt, et variis modis ad suos fines perducuntur, Et sic possumus dicere in Deo esse plures providentias, et plures rationes ordinis rerum in finem: verbi gratia, quod ratio ordinis corporum caelestium in finem suum est una providentia, sive una ratio providentiae divinae; et ratio ordinis rerum corruptibilium in suos fines est alia providentia,' et alia ratio providentiae divinae; et similiter ratio ordinis humanorum actuum in finem, est alia divinae providentiae ratio. Propter hoc ergo dixit Sanctus "Thomas quod lex est quaedam ratio divinae providentiae, non autem, quod sit absolute ratio divinae providentiae: ut, inquam, ostenderet legem divinitus datam non esse universaliter divinam providentiam, secundum Scilicet quod ad omnia provisa se extendit; sed esse divinae providentiae particularem rationem, qua humani actus perducuntur ad finem.

Attendendum secundo, ex doctrina Sancti Thomae quaestione praeallegata, art. 4 , quod ad hoc ut ratio aliqua et ordinatio intellectus practici rationem legis habeat respectu hominis, requiritur ut promulgetur, et ipsa promulgatione in notitiam hominum quibus talis lex imponitur, deveniat: alioquin vim obligandi non haberet. Idcirco, legem divinitus datam explicans, ait quod est quaedam ratio divinae providentiae gubernantis rationali creaturae proposita, id est promulgata, — et in hominum notitiam per Moysen et alios, atque per Sacram Scripturam deducta,

III. Tertio. Illi actus a lege divina praecipue intenduntur qui sunt optimi. Sed inter omnes humanos actus illi sunt optimi quibus homo adhaeret Deo, utpote fini propinquiores. Ergo etc. — Probatur maior. Quia intentio cuiuslibet legislatoris est eos quibus legem dat, bonos efficere: unde et praecepta legis debent esse de actibus virtutum.

Circa istam propositionem, Zntentio cuiuslibet legislatoris-est eos quibus legem dat, bonos facere, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae 1I II, q. xcrm, a. 1, quod intelligitur hoc aut simpliciter, aut. secundum quid. Si enim legislator intendat bonum simpliciter, tunc. intendit facere subditos simpliciter bonos. Si autem intendat bonum utile vel delectabile sibi, vel divinae iustitiae repugnans, tunc intendit facere bonos non simpliciter, sed in ordine ad tale regimen: ut scilicet subditi sint bene obedientes suo regimini, quod est bonum in ordine ad tale regimen. Bonus tamen legislator semper intendit bonos simpliciter facere.

IV. Quarto. Lex divinitus data ex hoc apud homines efficaciam habet, quod homo subditur Deo. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia non arctatur lege regis qui ei subditus non est. - Consequentia vero probatur: quia illud praecipuum debet esse in lege ex quo lex efficaciam habet.

Sed videtur ista ratio non valere. Propter hoc enim quod lex divina efficaciam habet ex eo quod homo subditur Deo, non sequitur nisi quod praecipuum in divina lege est ut homo sit subditus Deo. Hoc autem non est adhaerere Deo, quod intendebatur: aliud enim est esse alicui subditum, et aliud illi adhaerere.

Respondetur quod ratio optime procedit. Adhaerere enim hoc loco non sumitur secundum situs propinquitatem, sed secundum mentis adhaesionem, Et ideo subditum esse Deo per obedientiam, qua aliquis se divinae legi voluntarie subiicit, idem est quod Deo per voluntatem adhaerere. Et propterea, dum infertur unum, idem est ac si alterum inferretur.

CowrrRMATUR CONCLUSIO auctoritate Deuteronomii x.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 115