Caput 116
Capitulum 116
Circa hoc autem. duo facit: primo, ostendit quod talis adhaesio est per amorem; secundo, aod est etiam. per fidem, cap. cxvut.
Quia autem in Dei amore amor proximi continetur, primo probat quod divina lex hominem ad Dei amorem ordinat; secundo, quod. ad amorem proximi, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Zntentio divinae legis principaliter ordinat ad amandum Deum.
Et arguit primo sic. Homo principaliter adhaeret Deo per amorem. Ergo etc. - Patet consequentia. Quia intentio divinae legis principaliter est ad hoc ut homo Deo adhaereat.
Antecedens vero probatur. Quia, cum intellectu et voluntate solum homo adhaerere Deo possit, non autem secundum inferiores vires; adhaesio quae est per intellectum, completionem recipit per eam. quae. est per voluntatem, : per quam homo quodammodo quiescit in eo quod intellectus apprehendit. Voluntas autem ei cui inhaeret propter timorem, inhaeret propter aliud, ut scilicet evitet malum sibi imminens si non adhaereat: ei vero cui adhaeret propter amorem, adhaeret propter seipsum. Quod autem est propter se, principalius est eo quod est propter aliud.
2. Ad huius rationis evidentiam, considerandum est quod. actum quo. voluntas alicui adhaeret, dupliciter considerare possumus: uno modo, per praecisionem ab actu intellectus apprehendentis rem volitam ; alio modo, ut actum intellectus includit, inquantum non est nisi rei cognitae. Si accipiatur per praecisionem, secundum: quod ab actu intellectus. formaliter. distinguitur: sic per voluntatem. non maxime homo Deo adhaeret, absolute loquendo, sed magis per intellectum; cum cognitio fiat.per hoc quod cognitum recipitur in cognoscente, et intellectus in actu sit intellectum in actu ; " velle autem sit inclinatio in rem volitam.
Si vero: accipiatur. per imctnsititenb! actus intellectus : sic maior adhaesio est per. voluntatem quam per intellectum; magis enim Deo adhaeret qui Deum in seipso habet per cognitionem et in eo per amorem aliquo modo quie-
amat. Et hoc modo accipit Sanctus Thomas maiorem esse adhaesionem per voluntatem ea quae est per intellectum; Quod patet ex eo. quod. ait adhaesionem quae est per intellectum, accipere complementum per eam quae est voluntatis. Ex hoc enim dat intelligere quod maior est adhaesio per voluntatem et intellectum simul, quam adhaesio quae est per solum intellectum: quia illa quae est per: intellectum: tantum, caret complemento suae perfectionis; quae vero per intellectum est et voluntatem, habet suae perfectionis complementum,
II. Secundo. Amor Summi Boni maxime facit bonos, Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia finis cuiuslibet legis, et maxime divinae, est homines facere bonos.
Antecedens vero probatur sic. Homo dicitur bonus ex eo quod habet bonam voluntatem, per quam reducit in actu quicquid boni (scilicet superadditi) est in ipso. Voluntas autem bona est ex eo quod vult bonum, et prae-. cipue maximum bonum, quod. est finis. Ergo, quanto magis huiusmodi bonum. voluntas vult, tanto magis homo est bonus. Sed magis vult homo quod vult propter amorem quam id. quod vult propter timorem tantum : cum volitum per timorem mixtum sit involuntario. Ergo etc.
III. Tertio. Bonitas hominis est per virtutem: cum haec bonum faciat habentem. Unde et lex intendit facere virtuosos; et praecepta legis sunt de actibus virtutum. Ergo amor boni est ultimum intentum in lege divina. — Probatur consequentia. Quia de conditione virtutis est ut virtuosus et firmiter et delectabiliter operetur. Quod maxime facit amor.
Adverte quod haec ratio supponit intentionem legis esse ut homines bonos efficiat. Sic enim, cum homo sit bonus ex eo quod per amorem virtutis operatur, quia bonus est per virtutem; virtus autem exigit ut per amorem operetur, alioquin non operaretur firmiter et delectabiliter, quod est de ratione virtutis: optime sequitur intentionem legis divinae esse ut homo Biligaty et maxime Summum Bonum, qui est Deus.
IV. Quarto. Legislatores imperio edis eaitae movent eos quibus lex datur. Ergo intendunt ut perfectissime moveantur. Ergo intentio totius legislatoris est ut homo Deum amet.
Probatur prima consequentia, Quia omne agens intendit perfectionem in eo quod agit: scilicet, quantum potest; et quantum natura. effectus exigit. — Secunda vero ' probatur; quia qui tendunt in Deum ipsum amando, perfectissime moventur in ipsum. Huius autem ratio est, quia.in omnibus quae moventur ab aliquo primo movente, tanto aliquid: perfectius movetur quanto «magis participat de motione et similitudine primi moventis, Deus autem, qui est divinae: legis dator, omnia facit propter amorem suum;
V. Ex his infert Sanctus Thomas convenienter legem novam, tanquam perfectiorem, dici legem amoris: veterem vero legem, tanquam imperfectiorem, dici timoris legem.
2. Circa hoc corollarium. dubium occurrit. Lex enim vetus ita est lex hominibus a.Deo data sicut lex nova, quae est lex Evangelii. Sed ostensum est legem divinam ad amorem Dei homines. ordinare, non autem ad timorem, Ergo lex vetus non debet dici magis lex timoris quam amoris: aut, si timoris lex dicenda est, falsum est quod lex. divina ad: amorem: ordinet, universaliter loquendo.
3..Ad huius evidentiam, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae I I, q. cvi, a. 1, quod lex vetus et nova non sic distinguuntur quasi sint duae leges omnino duos habentes fines, immo ipsarum unus est finis, scilicet ut homines subdantur Deo: sed distinguuntur sicut perfectum et imperfectum in: eadem specie; lex. enim vetus imperfectior est lege nova, et remotius ordinat ad finem legis. Et ideo lex vetus, quae dabatur imperfectis, dicebatur Jex timoris: quia inducebantur homines ad observantiam, praeceptorum et subiectionem Dei per poenarum comminationem. Lex autem nova, quae datur perfectioribus, dicitur Jex- amoris : quia, cum eius principalitas consistat in ipsa gratia cordibus indita, non propter timorem poenarum, sed propter amorem virtutis et Dei inducit homines ad praeceptorum observantiam. Unde, etsi praecepta caritatis darentur in lege. veteri, non tamen ipsa lex ad hoc inclinabat ut propter amorem divina'observarentur praecepta. In lege autem nova dantur praecepta caritatis, et per ipsam legem, quae principaliter: consistit in gratia Spiritus Sancti fidelium cordibus indita; inclinatur homo per se; tanquam ad aliquid proprium, ut propter amorem Dei illi sit subiectus, illique per amoremr ibhaereat. «
Quod ergo dictum est, legem divinam 'ad hoc tendere ut homo Deum diligat, intelligendum. .est de lege divina secundum suam: perfectionem sumpta, non autem de' ipsa secundum quod imperfectioribus datur. Et ideo infert Sanctus. Thomas :quod lex. nova, tanquam perfectior, dicitur lex amoris, ac si diceret: 'Cum dictum est legem divinam ad amorem 'Dei' intendere, intelligitur de lege perfecta, qualis est lex nova'et lex Evangelii, in. cordibus hominum: descripta , unde dicitur lex amoris: non autem I Cor. im, 3; intelligitur: de lege. imperfecta, qualis est lex vetus, im ta- pudicitia patet solutio ad obiecta.
On this page