Text List

Caput 117

Capitulum 117

Commentaria Ferrariensis

CUM ostensum sit. quod homo per. divinam legem ordinatur ad Deum, vult nunc ostendere Sanctus Thomas quod per ipsam etiam ad proximi amorem ordinatur.

I. Et arguit primo sic. Communicant homines in uno ultimo fine beatitudinis, ad quem divinitus, hoc est per divinam legem, ordinantur. Ergo oportet ut uniantur ad invicem mutua dilectione. - Probatur consequentia, Quia oportet unionem esse affectus inter eos quibus est unus finis communis.

Adverte quod efficacia huius rationis in hoc consistit, quod intendens aliquem finem, intendit etiam id quod | talem finem concomitatur. Lex autem divina intendit ho- | mines ad amorem Dei ordinare tanquam 'ad finem; con- | venientiamque hominum ad hunc ultimum finem conco- | mitatur mutua hominum dilectio; sicut et in- omnibus | aliis videmus quod communicantia in uno fine mutuo se | diligunt, ut homines unius artis. Ergo et divina lex mu- | tuam hominum dilectionem intendit.

II. Secundo. Homines dilecti sunt a Deo, quibus sui | ipsius fruitionem quasi ultimum finem praedisposuit. Ergo oportet "ut; sicut aliquis est dilector Dei, ita et proximi ! dilector fiat. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia quicumque diligit aliquem, consequens est ut etiam diligat dilectos ab eo, et omnes, qui coniuncti sunt ei.

Adverte hic, ne errandi occasionem sumas, quod non sic accipiendum est quod hic dicitur, Deum praedisposuisse fruitionem sui hominibus tanquam ultimum finem, quasi substantia ultimi finis sit ipsa Dei fruitio ut a visione praescindit: sed quia fruitio est complementum ultimi finis, sicut decor complet iuventutem.

Aut etiam dicendum quod nomine ultimi finis non accipit Sanctus Thomas ipsam solam beatitudinis substantiam, sed ipsam beatitudinem omni ex parte, idest tam accidentaliter quam essentialiter completam. Et nomine fruitionis non accipit ipsum actum voluntatis praecisum, sed aggregatum ex visione Dei et delectatione. Tunc enim verissimum est quod completa beatitudo et ultimus finis consistit in fruitione Dei, idest, divinae essentiae visione et delectatione talem visionem concomitante : ut in praecedentibus est ostensum.

III. Tertio. Homo indiget ab aliis hominibus iuvari ad consequendum ultimum finem: cum sit animal sociale. Sed hoc fit convenientissime mutua dilectione inter homines existente, Ergo ex lege, quae homines in ultimum finem dirigit, praecipitur nobis mutua dilectio.

Adverte fundamentum huius rationis esse, legem divinam, quae homines movet et inducit ad ultimi finis consecutionem, ordinari etiam ad illud quod maxime conveniens est ad consequendum finem: statuens enim finem ordinat, etiam ea quae ad finis consecutionem maxime conveniunt. Mutua autem dilectio inter homines convenientissime confert ad ultimi finis consecutionem: quia, ea existente, unus homo ab aliis maxime iuvatur in consecutione finis, Ideo lex divina ordinatur etiam ad proximi dilectionem.

IV. Quarto. Lex divina ad hoc ordinat homines ut divinis vacent. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ad hoc quod homo divinis vacet, indiget tranquillitate'et pace. Ea vero quae pacem perturbare possunt, praecipue per dilectionem mutuam tolluntur,

Quinto. Est omnibus hominibus naturale ut se invicem diligant: ut multis signis constat. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia lex divina profertur homini in auxilium legis naturalis,

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae I? II, q. xcvi, a. 6, quod lex divina data fuit hominibus propter defectum legis naturalis, quae propter. exuperantiam peccatorum erat obscurata. Et primo data fuit lex vetus, tanquam imperfecta, deinde lex nova, tanquam perfecta, ut homines per imperfectam legem ad perfectam manuducerentur. Idcirco inquit Sanctus Thomas hoc loco quod lex divina datur homini im auxilium legis naturalis.

CONFIRMATUR CONCLUSIO auctoritate Io. xv, et I Jo. IV, et Matth. xxu.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 117