Caput 118
Capitulum 118
POSTQUAM ostendit Sanctus, Thomas quod lex divina ad Dei amorem hominem ordinat, consequenter ostendit quod etiam ipsum ordinat ad fidem .
Probatur primo sic. Dilectionis spiritualis initium esse oportet visionem intellectualem. Declaratur ex similitudine amationis corporalis. — Sed visio illius spiritualis intelligibilis qui est Deus, haberi non potest a nobis nisi per fidem. Et praecipue secundum quod in eius fruitione nostra beatitudo consistit: eo quod naturalem rationem excedat. — Igitur etc.
Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod, cum superius ostensum est legem divinam inducere ho- mines ad amorem secundum suum statum perfectum, idest secundum quod data est tempore gratiae, illud intelligendum est de amore Dei quo diligitur tanquam ultimus nostrae beatitudinis finis. Ad huius autem cognitionem non possumus ascendere nisi per fidem, qua credimus Deum esse nostrae ultimae beatitudinis obiectum. Ideo lex divina, quae primo nos ad Dei amorem inducit, secundario etiam ad rectam inducit fidem, sine qua Deum amare non possemus. Et hoc est huius rationis fundamentum.
Advertendum. ulterius quod amor proprie dicitur in appetitu sensitivo, licet etiam ad appetitum intellectivum transferatur, ut habetur III Sent., d. xxvir, q. m, a. 1: dilectio autem dicitur in appetitu intellectivo. Quia ergo amor rei corporalis ad appetitum sensitivum pertinet inquantum huiusmodi, amor vero rei spiritualis ad. voluntatem, amorem rei corporalis vocavit Sanctus "Thomas amationem, quo significatur exitus in actum amoris sensitivi: amorem vero rei spiritualis dilectionem appellavit.
Attendendum etiam, cum dicitur amationis corporalis principium esse visionem quae est per oculum: aut quod non loquitur Sanctus Thomas de amatione corporali universaliter, sed de aliqua, de ea scilicet qua aliquis in rem .. Yisam-inclinatur ; aut nomine visionis per oculum omnem sensitivam apprehensionem intelligit. Ponit autem visionem per oculum, quia per hanc praecipue homines ad amorem inducuntur. '
Il. Secundo. Lex divina ad hoc ordinat hominem ut sit totaliter subditus Deo. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia sicut subditur homo Deo amando quantum ad voluntatem, ita credendo quantum ad intellectum. Non autem aliquod falsum credendo: quia a Deo, qui est veritas, nullum falsum homini proponi potest (tanquam scilicet credendum).
2. Sed occurrit dubium. Videtur enim quod lex divina inducat ad credendum aliquod falsum. Nam cum Deus praecepit Abrahae ut suum filium interficeret , per hoc inducebatur Abraham ad credendum filium suum esse a se occidendum. Quod tamen erat falsum. Ergo etc. |. Dicitur quod per illud praeceptum non inducebatur Abraham ad credendum filium suum esse a se interficiendum, nisi sub hac conditione, nisi praeceptum revocaretur. Et hoc verum erat, non autem falsum: nam vere erat ab ipso interficiendus nisi Deus praeceptum revocasset.
Quomodo autem fidei non possit subesse falsum, ostendit Sanctus Thomas II II^, q. 1, a. 3; et III Sent, HENCE. 5onLt
III. Tertio. Qui errat circa Deum, non cognoscit Deum, sed apprehendit aliquid loco Dei. Ergo qui errat circa Deum, nec amare ipsum potest nec desiderare. Sed lex divina ad hoc tendit ut homines Deum ament et desiderent. Ergo etc.
Probatur consequentia prima. Quia secundum quod aliquid cognoscitur, secundum hoc amatur et desideratur.
Antecedens vero probatur ex differentia inter composita et simplicia. Quia in compositis, qui errat circa aliquod principiorum essentialium, etsi rem non cognoscat simpliciter, cognoscit tamen eam secundum quid, puta secundum genus: in simplicibus autem, cuiusmodi est Deus, quilibet error (scilicet circa essentialia) totaliter excludit rei cognitionem.
2. Ad huius rationis evidentiam, considerandum primo, quod omnibus simplicibus commune est ut ex pluribus partibus eorum essentia non componatur. Ideo, quamvis in rebus simplicibus creatis accipiatur genus et differentia, inquantum in ipsis esse differt ab essentia, secundum propinquitatem ad quod et remotionem illa accipiuntur, ut in superioribus est ostensum: in ipsis tamen generi et differentiae diversae partes non correspondent, sicut in rebus materialibus accidit, in quibus genus sumitur a materia et differentia a forma. Ideo non potest errare quis circa differentiam ipsarum remanente cognitione ipsarum secundum genus, quantum est ex parte rei: quia, remota differentia ab ipsis quantum ad id quod est in re, non remanet aliquid ipsius a quo sumatur genus, cum ab eodem utrumque sumatur. Unde si quis existimaret intelligentiam moventem orbem Saturni esse substantiam corpoream, nullo modo apprehenderet ipsam intelligentiae substantiam: quia ipsum genus substantiae non sumitur ab alio ad essentiam eius pertinente quam eius differentia, quae est incorporeum; et ideo, errore circa differentiam eius existente, non remanet aliquid apprehensum de ipsa, ex parte rei, quod generi eius correspondeat. Etsi enim tunc videatur aliquid eius apprehendi, quia de ipsa apprehenditur substantia, quae est sibi communis et aliis, hoc tamen non est verum: quia substantia non est eius genus nisi logice et secundum rationis apprehensionem, non autem metaphysice et ex parte rei.
3. Considerandum secundo, quod substantiae creatae simplices a prima substantia, quae simplicissima est, differunt [eo] quod in ipsis aliquid accidentale est: in prima autem substantia nullum est accidens, sed quicquid in ipsa est, eius est essentia. Ideo quia, ut hic dicitur, cum errore circa accidentia rei stat rei cognitio, potest circa accidentia substantiae simplicis creatae errare quispiam manente eius cognitione circa substantialia. Quia vero in simplicibus error circa unum essentialium tollit omnino rei cognitionem, ideo omnis error circa Deum, cui omnia sunt essentialia, totaliter ipsius cognitionem aufert. Propterea absolute inquit Sanctus Thomas quod quicumque errat circa Deum, ipsum non cognoscit.
IV. Quarto. Ad legem divinam pertinet vitia prohibere. Ergo et falsas opiniones excludere de Deo, et de iis quae Dei sunt. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum bonum intellectus sit verum, ita se habet falsa opinio in intelligibilibus sicut vitium virtuti oppositum in moralibus.
Per hoc autem excluditur error dicentium nihil referre ad hominis salutem quacumque fide serviat Deo.
Advertendum quod error hic adductus optime ex dictis excluditur. Si enim recta fides per legem divinam intenditur; et haec ipsa recta fides nobis praecipitur: ubi recta fides non fuerit, lex divina non servatur, et per consequens ad salutem perveniri non poterit. Constat autem quod non omnis fides est recta: cum una dicat alteri contraria. Ideo impossibile est ut in quacumque fide homo salvetur, sed tantum in recta salvari quis potest.
On this page