Text List

Caput 119

Capitulum 119

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de praeceptis quae ad praecepta decalogi praesupponuntur, incipit de ipsis decalogi praeceptis determinare .

Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de praeceptis quibus homo ordinatur ad Deum ; secundo, de praeceptis qUIDUF ad proximum ordinatur, cap. cxxi. - Circa primum duo facit: primo, ostendit quod per divinam legem ordinatur homo ad cultum divinum ; secundo, ostendit quod ille cultus nulli alii est exhibendus, capite sequenti. Circa primum tria facit: primo, ostendit convenienter per divinam legem huiusmodi cultum, qui in quibusdam corporalibus rebus consistit, esse ordinatum ; secundo, quo- rundam opinionem reprehendit; tertio, ponit congruentiam nominum quibus huiusmodi cultus nominatur .

I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Convenienter homini divinitus provisum est ut etiam in sensibilibus rebus divinorum sibi commemoratio fieret.

Probatur. Connaturale est homini ut per sensus accipiat cognitionem; et difficillimum est transcendere sensibilia, Ergo hominis, cuius mens non est valida ad divina in seipsis contemplanda, revocanda erat intentio ad divina, quod est legis intentio, per sensibiles res.

Quomodo autem per sensibilia in divina lege contenta elevaretur mens hominis in Deum, ostendit Sanctus Thomas per singula genera discurrendo. Sacrificia enim sensibilia, quae Deo homo offert, sunt instituta non quia eis Deus indigeat, sed ut homini repraesentetur quod seipsum et omnia sua debet referre in Deum sicut in finem, tanquam in Creatorem et Gubernatorem et Dominum universorum. — Sanctificationes per res sensibiles, quibus homo lavatur aut ungitur, et huiusmodi, cum sensibilium verborum prolatione, sunt institutae ut homini per sensibilia repraesentetur donorum intelligibilium in ipso processum ab extrinseco fieri et a Deo, cuius nomen sensibilibus vocibus exprimitur. — Prostrationes vero, genuflexiones et huiusmodi, sunt instituta non ut per huiusmodi excitetur Deus, quasi Deus eis indigeat: sed ut seipsos homines provocent ad divina; et simul cum hoc, profiteamur Deum animae et corporis auctorem esse, cui et corporalia et spiritualia obsequia exhibemus.

IL. Quantum ad secundum, inquit Sanctus Thomas non esse mirum si haeretici qui corporis nostri Deum esse auctorem negant, huiusmodi corporalia obsequia Deo fieri reprehendunt. Sed et ipsi reprehenduntur. Quia non meminerunt se homines esse, dum sensibilium sibi repraesentationem necessariam esse non iudicant ad interiorem cognitionem et affectionem. Cuius oppositum experimento apparet.

HI. Quantum ad tertium , quinque nominum rationem assignat Sanctus Thomas quibus exhibitionem horum corporalium Deo nuncupamus. Dicitur enim primo, cultus Dei: quia colere dicimur quibus per nostra opera studium exhibemus; circa Deum autem exhibemus studium nostro actu, non ad eius profectum, sed ad nostrum. Addit quoque quod interioribus actibus proprie Deum colimus, quia per directe in Deum tendimus: exteriores tamen actus et ipsi ad cultum Dei pertinent, inquantum per ipsos mens nostra elevatur in Deum.

Dicitur secundo huiusmodi cultus religio: quia homo huiusmodi actibus se quodammodo. /igat, ne a Deo evagetur. Et etiam quia quodam naturali instinctu se obligatum sentit ut Deo suo modo reverentiam impendat.

Dicitur tertio ipsa religio pietas: quia Deo, Parenti omnium, per ipsam honor exhibetur. Et propterea dicuntur impii qui iis quae ad divinum cultum pertinent, adversantur.

Dicitur quarto id quod in honorem exhibemus servitium: quia totum nostrum esse in potestate Dei est, et totum quod in nobis est ipsi debemus, propter quod vere Dominus noster est.

Dicitur quinto, Jatria. Quia enim Deus est Dominus non per accidens, sicut omnis homo (qui scilicet dominium habet), sed per naturam: ideo aliter debetur servitium Deo, et aliter homini, cui per accidens subdimur, inquantum aliquod particulare in rebus dominium habet, et suum dominium derivatur a Deo (supra scilicet naturae debitum). Ideo servitium quod Deo debetur, apud Graecos specialiter Jatria vocatur.

2. Circa nomen hoc divinus cultus, sive Dei cultus, advertendum est, ex doctrina Sancti Thomae II I^, q. Lxxxi, a. 1 , quod colere dicimur aliqua quando ea vel recordatione, vel honorificatione, vel praesentia frequentamus: sicut agricolae dicuntur quia agros colunt, et eos sua praesentia et opera frequentant; ef incolae dicuntur quia colunt loca quae inhabitant. In hunc sensum intelligenda sunt verba ipsius hoc loco, cum ait quod colere dicimur ea quibus per nostra opera studium adhibemus : sensus enim est quod ea dicimur colere quae nostris operibus, studio et diligentia frequentamus. Sed aliqua nostris operibus frequentamus ad illorum profectum: sicut colimus agros ut fructificent, Deum autem non dicimur nostris operibus frequentare ad ipsius profectum et utilitatem : sed eum recordatione et honorificatione frequentamus, quia per huiusmodi actus proficimus in Deum, ut dictum est supra. Propter hoc exhibitio honoris quem Deo per senSibilia exhibemus, sed in primis per interiorem ipsius recordationem et venerationem, convenienter Dei cultus nominatur, quia est frequens recordatio Dei et honorificatio.

3. Circa id quod dicitur, hominem. esse dominum per accidens, Deum vero per naturam, attendendum est quod aliter loquendum est de dominio quo unus alium regulat et dirigit in operibus suis: et aliter de dominio quo quicquid est in subdito, est domini et illi debetur. Item aliter loquendum est de aptitudine ad dominandum: et aliter de actuali dominatione. Si loquamur de dominio primo modo, sic, quantum ad aptitudinem et convenientiam dominationis, aliqui homines non per accidens, sed per naturam sunt domini. Vigentes enim ingenio naturaliter sunt domini: ut dicitur Prov. x1, Qui stultus est, sapienti serviet; et est Philosophi in sua Politica. — Quantum vero. ad actualem. dominationem, non est aliquis per naturam dominus, sed per accidens: inquantum aliqui eligunt unius directioni et gubernationi subiecti esse. Et saepenumero videmus eos qui ingenio vigent, subdi et regulari; crassos vero et rudes regere ac gubernare.

Si vero loquamur. de dominio secundo modo, sic manifestum est quod homini per accidens convenit. Videmus enim eum qui alicuius alterius vere dominus erat, et cuius alter erat servus, fieri alterius servum. Quod est signum huiusmodi dominium non esse secundum naturam, cum naturalia non varientur: sed magis per accidens et praeter naturam homini convenire.

De hoc ergo secundo dominio loquitur Sanctus Thomas hoc loco. Quod patet ex eo quod, de Dei dominio loquens, inquit, quoniam totum quod in nobis est ipsi debemus, ac per hoc vere Dominus noster est. — Potest etiam intelligi de actuali dominatione: quam etiam diximus homini per accidens convenire. Primum tamen melius est.

4. Circa nomen /a£riae, considerandum est quod non sic Dei cultum significat apud theologos quasi haec sit propria nominis significatio. Ut enim Suidas et alii Graeci dicunt, latria est servitus sive servitium pro mercede: deducitur enim originaliter ab hoc nomine /atror, quod praemium et mercedem significat. Sed puto a Catholicis Graecis nomen hoc assumptum esse ad significandum particulariter Dei cultum, servitiumque quod Deo impenditur, quia Deo servitium animo sincero exhibentes magnum praemium, magnamque mercedem expectant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 119