Caput 120
Capitulum 120
SECUNDO loco ostendit Sanctus Thomas quod divinus S cultus non est alii exhibendus quam primo omnium principio ,
I. Quantum ad primum, ait quod fuerunt quidam qui latriae cultum non solum primo rerum principio exhibendum existimaverunt, sed etiam omnibus creaturis quae supra homines sunt. Quidam enim existimaverunt latriam exhibendam, post summum Deum, primo, substantiis intellectualibus caelestibus, quas deos vocabunt: sive essent omnino separatae, sive essent animae orbium aut stellarum. — Secundo, daemonibus, quos dicebant esse substantias intellectuales corporibus aereis unitas, et deos in comparatione ad homines esse ponebant, tanquam videlicet medios inter homines et deos. — "Tertio, animabus bonorum defunctorum, quos Aeroas aut manes dicebant.
2. Quidam vero dixerunt divinitatis cultum toti mundo et singulis eius partibus exhibendum esse, non ratione corporis, sed ratione animae. Existimabant enim Deum esse animam mundi.
3. Quidam vero ulterius existimaverunt quibusdam imaginibus esse divinum cultum exhibendum: eo quod eas sortiri crederent quasdam virtutes supernaturales, vel ex influentia caelestium corporum, vel ex praesentia aliquorum spirituum. Unde et isti dicti sunt idololatrae: quia latriae cultum idolis, idest imaginibus, impendebant,
II. Quantum ad secundum , huiusmodi opiniones impugnat Sanctus Thomas. Et primo, primam ; secundo, secundam ; tertio, tertiam .
Circa primam, ostendit quod irrationabile est, ponentibus unum tantum principium separatum, cultum divinum, idest, ilum honorem illamque reverentiam quae Deo per sacrificia et huiusmodi res exhibetur, alteri exhibere.
Et arguit primo sic. Opinio de hoc quod Deus sit unus, supra omnia exaltatus, per sensibilia firmari non potest in nobis nisi per hoc quod ei aliquod separatum exhibemus, quod dicimus cultum divinum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia cultum Deo exhibemus, ut dictum est , [ut] in nobis firmetur etiam per sensibilia vera opinio de Deo.
Secundo. Cultus huiusmodi exterior homini necessarius est, ut supra diximus, ad hoc quod anima hominis excitetur in spiritualem reverentiam Dei. Hoc autem fit si Deo exhibeatur quod nulli alteri exhibetur. Ergo etc. — Minor probatur, Quia ad hoc ut animus hominis moveatur, multum valet consuetudo. Habet autem hoc humana consuetudo, quod honor qui exhibetur supremo in republica, puta regi vel imperatori, nulli alii exhibetur.
Tertio. Si cultus latriae alicui deberetur quia est superior, non quia summus, sequeretur quod angelus angelo, et unus homo alteri, et quod mutuo sibi homines latriam exhibere deberent. Hoc est inconveniens. Ergo etc. — Probatur sequela. Quia unus angelus altero angelo, et unus homo altero superior est; et homo qui superior est quantum ad unum, est inferior quantum ad aliud.
Quarto. Est quoddam speciale beneficium. quod a summo Deo recipit, scilicet creationis. Ergo debet homo, in eius recognitionem, aliquid speciale Deo reddere. Et hic est latriae cultus. — Probatur consequentia. Quia, secundum hominum consuetudinem, pro speciali beneficio specialis retributio debetur.
Quinto. Solus Deus est Dominus omnium. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia latria servitium dicitur. Servitium autem domino debetur. - Antecedens vero probatur. Quia dominus vere et proprie est qui aliis praecepta operandi dispensat, et a nullo regulam operandi sumit: alii enim ministri dicuntur. Deus autem, qui est summum rerum principium, per suam providentiam omnia ad debitas actiones disponit. Unde et in Sacra Scriptura et angeli et superiora corpora ministrare dicuntur.
Sexto. Sacrificium est solum summo Deo exhibendum: licet genuflexiones, prostrationes, et alia huiusmodi honoris indicia, hominibus exhiberi possint, alia tamen intentione | quam Deo. Ergo et latria.
Probatur consequentia. Quia inter alia quae ad latriam pertinent, singulare est sacrificium. — Antecedens vero probatur. Sacrificium est Deo offerendum: ut patet ex omnium opinione. Sed exterius sacrificium est repraesentativum interioris veri sacrificii, secundum quod mens humana seipsam Deo offert. Ergo illi soli est exterius sacrificium offerendum cui sese mens humana offert sacrificando. Sed soli summo Deo sese offert. Ergo etc. — Probatur minor subsumpta. Offert se mens nostra Deo quasi suae creationis principio, actionis actori, et beatitudinis fini. Sed haec omnia soli summo rerum principio conveniunt: ut ex superioribus patet. Ergo etc.
III. Attendendum hoc loco quod Sanctus Thomas argumentatur ex sacrificiis quae vere et iuste Deo exhibentur per divinam legem: vultque ista sacrificia soli summo Deo esse exhibenda, et non aliis. De iis enim verum est quod repraesentant interius sacrificium, quo anima sese Deo offert tanquam creationis principio, etc. Si enim de sacrificiis per idololatras factis esset sermo, posset aliquis dicere quod repraesentant sacrificium quo mens sese ei cui sacrificatur offert, non tanquam creationis principio, sed tanquam aliquid numinis et divinitatis habenti.
Advertendum secundo, quod ex verbis quibus Sanctus Thomas ait prostrationes, et alia huiusmodi quae ad latriam pertinent, hominibus exhiberi posse, potest haberi sensus conclusionis hic probatae. Cum enim dicitur latriae cultum nulli alii quam Deo exhiberi debere, intelligendum est quantum ad omnia quae ad latriam pertinent: licet quantum ad aliqua pertinentia ad latriam possit alicui alii exhiberi. - Item, quantum ad ea exteriora quae alteri exhiberi possunt, intelligendum est quod non exhibeantur alteri ea intentione qua exhibentur Deo: scilicet, ut alteri exhibeantur tanquam primae causae, et tanquam bonorum omnium auctori. Sic enim proprie ad cultum divinum et ad latriam spectant.
IV. Secundo, impugnat Sanctus Thomas secundam opinionem . Et primo, comparat eam ad primam positionem : dicens quod, licet magis a veritate recedat ista positio quae Deum nihil aliud esse quam animam mundi dicit; et ea quae ponit Deum separatum esse, et ab ipso omnes substantias intellectuales existere, sit vera: isti tamen rationabilius moventur ad exhibendum latriae cultum diversis, quia, exhibendo diversis rebus, videntur uni summo Deo exhibere, ad quem, secundum eorum positionem, diversae partes mundi comparantur sicut ad animam hominis diversa corporis membra.
2. Secundo, contra ipsam positionem arguit primo sic. Secundum ipsos, mundo est latriae cultus exhibendus non ratione corporis, sed ratione animae, quam Deum esse dicunt. Ergo non diversis rebus, sed uni tantum est exhibendus. — Probatur consequentia. Quia anima indivisibilis est.
Possent autem ad hanc rationem dicere quod diversis quidem rebus est latriae cultus exhibendus, sed tamen ratione unius in omnibus existentis.
Sed haec responsio nulla est. Quia satis est Sancto Thomae habere quod aeri inquantum aer est, non est latriae cultus exhibendus; nec igni, nec aliis partibus universi, secundum quod una ab altera distinguitur; sed uni tantum, quod in omnibus existit. Et per consequens inconvenienter dicitur omnibus partibus universi esse divinum cultum exhibendum.
3. Secundo. Cum dicunt Deum esse animam mundi, cui debetur latria,; necesse est ut intelligant. de anima intellectiva: tum quia operationes sensitivae et vegetativae non competunt omnibus partibus universi; tum quia, etiam si illas haberent, propter eas non eis deberetur latriae cultus, sicut nec brutis nec plantis. Ergo, secundum ipsorum radicem, non diversis partibus mundi, sed toti mundo esset latriae cultus exhibendus. — Probatur consequentia, Quia anima intellectiva non est perfectio determinatarum partium corporis, sed aliquo modo respicit totum : ut patet de. nostra anima.
4. Tertio. Secundum eorum positionem, aut est tantum una anima, quae totum mundum et eius omnes partes animat: aut una totius, et diversarum partium diversae. Si primum, sequitur quod divinitatis cultus uni tantum debeatur: cum mundus non dicatur Deus nisi propter animam. — Si secundum, etiam idem sequitur. Quia oportet ut animae partium ordinentur sub anima totius: eadem enim est proportio perfectionum et perfectibilium. Existentibus autem pluribus substantiis intellectualibus ordinatis, illi tantum debetur latriae cultus quae summum locum in eis tenet, ut ostensum est contra aliam positionem .
Item, manifestum est quasdam partes non habere animam propriam. Ergo eis non erit latriae cultus exhibendus. Et tamen ipsi inanimata corpora colebant.
Item, homo superior est ordine naturae ad minus omnibus inferioribus corporibus: cum perfectiorem habeat formam. Non ergo illis esset ab homine exhibendus latriae cultus, si propter eorum formas eis latriae cultus deberetur. — Probatur consequentia. Quia superius non debet inferiori latriae cultum.
Eadem inconvenientia sequentur, inquit Sanctus Thomas, si quis dicat partes singulas mundi habere proprias animas, non autem totum aliquam communem. Oportebit enim supremam mundi partem habere animam nobiliorem, cui soli, secundum praemissa, debetur latriae cultus,
V. Tertio, contra tertiam positionem, de imaginibus , quam dicit Sanctus Thomas irrationabiliorem esse, arguit primo sic. Corporibus caelestibus non debetur latriae cultus, nisi forte propter eorum animas. Ergo neque imaginibus quia aliquam virtutem habeant aut dignitatem ex corporibus caelestibus secundum eorum ,Corporalem virtutem, ut isti dicebant.
Secundo. Sunt infra gradum cuiuslibet hominis: quia non consequuntur ex corporibus caelestibus tam nobilem perfectionem sicut est anima rationalis. Ergo etc.
Tertio. Harum imaginum factores sunt homines. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia causa potior est effectu.
Si dicatur quod habent aliquam virtutem aut dignitatem ex hoc quod eis adhaerent aliquae spirituales substantiae: hoc non sufficit, Tum quia nulli spirituali substantiae debetur latriae cultus nisi soli summae. — Tum quia nobiliori modo anima rationalis adhaeret corpori hominis quam spiritualis substantia imaginibus, Et sic adhuc homo remanet in maiori dignitate: scilicet, tanquam nobiliori forma constitutus in esse. — Tum quia, cum huiusmodi imagines interdum ad aliquos noxios effectus fiant, manifestum est, si per spirituales substantias effectum sortiantur, quod illae sunt vitiosae. Et per consequens sunt bonis hominibus inferiores.
2. Advertendum quod, si divinus cultus debetur alicui ab hominibus, non debetur illi nisi ratione cuiusdam excellentiae in bonitate supra homines. Ideo, si aliquae substantiae, etiam intellectuales, in bonitate non excellant homines, immo sint illis inferiores; sicut substantiae intellectuales quibus imagines praedictae suum sortiuntur effectum, quae malae sunt et vitiosae, sunt bonis hominibus in bonitate inferiores: sequitur quod a bonis ho- minibus non est illis substantiis divinus cultus exhibendus. Et secundum hoc procedit ultima ratio hic inducta.
VI. Ex iis infert Sanctus Thomas duo corollaria. Unum est, quod ad praedictas indebitas culturas instinctu daemonum homines provocati fuerunt. Patet: quia ad indebita excitare non est nisi rationalis creaturae male dispositae. — Confirmatur auctoritate Psalmi, et I Cor. x.
Alterum est quod, quia principalis intentio divinae legis est ut homo Deo subdatur, et ei singularis reverentia exhibeatur non solum corde, sed et ore et opere corporali, ideo primitus interdicitur plurium deorum cultus; secundo, indicitur ne irreverenter divinum nomen ore pronuntietur, per ipsum falsum confirmando; tertio, ut mens divinae contemplationi vacet, indicitur requies per aliquod tempus ab exterioribus exercitiis, Exodi xx.
VII. Circa latriae adorationem soli Deo | exhibendam, considerandum est quod ipsam esse soli Deo exhibendam, intelligitur primo et per se. Quia secundario, et per aliud, non inconvenit ut alicui alii exhibeatur: sicut et honor regi exhibendus eius legato exhibetur ratione regis, cuius personam repraesentat. Sic enim, inquit Sanctus Thomas, Tertia, q. xxv ; et III Sent., d. 1x , est adoranda imago Christi et crux adoratione latriae, inquantum Christum crucifixum repraesentant: ita quod uno actu adorationis adoratur ipse Christus, et crux aut eius imago inquantum Christum repraesentant. Sed ille actus primo et per se ad Christum terminatur: secundario: autem, et ratione Christi repraesentati, terminatur ad crucem aut ad imaginem.
Notat autem Sanctus Thomas in locis praeallegatis quod imago dupliciter considerari potest: uno modo, inquantum est talis res, puta lignum aut lapis; alio modo, inquantum est imago, idest, inquantum stat sub respectu repraesentativi. Si consideretur primo modo, non est adoranda adoratione latriae: cum sit quid irrationale, cui convenire non potest ut per se, et actu separato ab alterius adoratione, adoretur; id quod sibi conveniret si, inquantum est talis res, adoraretur. — Si vero secundo modo consideretur, sic non inconvenit ipsam adorari latria. Quia cum, ut dicitur ab Aristotele in libro de Memoria et Reminiscentia , unus et idem sit motus in imaginem inquantum est imago, et in rem cuius est imago, eadem est adoratio qua adoratur imago Christi inquantum est Christi imago, et qua. ipse Christus adoratur. Et per consequens, sicut adoratio qua Christus adoratur, est latria, ita et adoratio qua adoratur eius imago inquantum huiusmodi, latria est.
VIII. Nec valent argumenta Holcot arguentis non debere adorari Christi imaginem latria. Tum quia latria soli Deo debetur: nulla autem imago est Deus - Tum quia idem honor deberetur Deo et creaturae — Tum quia taliter adorans confiteretur aliud a Deo esse Deum: honorans enim aliquid latria, confitetur illud esse Deum.
Constat enim ex praedictis soli Deo deberi latriam primo et per se; alii autem a Deo non inconvenire exhiberi latriam per aliud, idest inquantum est Dei imago, seu eius repraesentativum.
Constat etiam non esse inconveniens eundem honorem deberi Deo et creaturae: sed Deo primo et per se, creaturae inquantum est Dei repraesentativa.
Non sequitur etiam ut adorans imaginem Dei confiteatur aliquid aliud a Deo esse Deum. Non enim adorans aliquid latria confitetur illud esse Deum, nisi ad illud primo et per se eius adoratio terminetur.
IX. Per haec etiam patet responsio ad Durandum, arguentem . quod nunquam reverentia exemplaris vel signati debetur signo vel imagini : quia, quantumcumque sit idem motus animae in imaginem et in rem significatam, nunquam tamen dicit anima imaginem, inquantum imaginem, esse idem cum exemplari.
Patet enim quod non ideo dicimus latriam deberi imagini Dei inquantum est eius imago, quia anima dicat unum esse alterum: sed quia eodem actu adorationis quo ado- ratur imago Dei inquantum eius imago, adoratur ipse Deus, tanquam id quod primo et per se adoratur; ipsa vero imago ratione Dei, cuius est repraesentativa, adoratur. Non est autem inconveniens imaginem Dei simul cum ipso Deo latria adorari: sicut non est inconveniens simul regem et eius legatum honorari, dum ipse legatus inquantum personam regis repraesentat, honoratur. Esset autem inconveniens si imago Dei per se adoraretur latria actu quo Deus non honoraretur: quia tunc adoraretur ut talis res, non autem ut Dei imago.
X. Ex iis patet etiam responsio ad ea quae obiicit Ioannes Mirandula in sua Apologia . Arguit enim primo. Imago, ut sic, est distincta ab imaginato. Ergo, si ut sic terminat adorationem latriae, sequitur quod aliquid aliud a Deo adorabitur latria.
Secundo. Si imago et imaginatum sunt unum. totale obiectum adorationis, aut huius totalis obiecti altera pars est ipsa imago, quae est ens creatum respectivum: aut non. Si primum, sequitur quod aliqua res creata, de genere relationis, saltem partialiter terminabit adorationem latriae : quod videtur male Catholicum. Si secundum, ergo non debet dici ex illis duobus fieri unum obiectum totale.
"Tertio. Auctoritas Philosophi non iuvat. Quia intendit Philosophus quod motus recordativus quo anima recordatione movetur in imaginem ut imago, terminatur etiam ad imaginatum. Et etiam habet veritatem ad hunc sensum: quod habens conceptum definitivum unius, intelligit esse aliud. Quod autem omnis motus animae, maxime voluntatis, sit idem in imaginem et in imaginatum, hoc nullo modo intendit Philosophus. — Patet a simili. Quia saepe dicit Sanctus Thomas quod idem est motus voluntatis quo fertur in finem, et in ea quae sunt ad finem, cum vult ea propter finem. Et tamen certum est, secundum eum, quod ille motus ut attingit finem, est fruitio : ut autem attingit ea quae sunt ad finem, est usus, et non fruitio.
2. Ad primum enim, patet ex dictis quod non est inconveniens ut aliud a Deo terminet secundario et per aliud adorationem latriae: inquantum videlicet illud adoratur ut habens ad illud respectum repraesentativi.
Ad secundum similiter dicitur quod sunt unum bocale obiectum adorationis, cuius obiecti una pars est ratio quod adoratio simul ad aliam terminetur. Neque est inconveniens quod res creata respectum includens, et sic aliquo modo ad genus relationis spectans, terminet secundario, et ratione alterius, latriae adorationem. — Nec hoc est male Catholicum. Immo dicere oppositum magis est a Catholica fide alienum: cum secundum Catholicae Ecclesiae ritum videamus cruci fieri genuflexiones, prostrationes, supplicationes, et alia huiusmodi, quae ad latriae adorationem pertinent.
Ad tertium dicitur primo, quod dictum Philosophi maxime ad propositum facit. Quia ubi unum propter alterum, ibi est unum tantum. Et sic, ubi unum propter alterum adoratur, ibi est unum tantum totale quod adoratur; et per consequens unus actus adorationis ad utrumque terminatur. Et universaliter apud Aristotelem verum est quod est unus motus animae in imaginem inquantum imago est, et in imaginatum, quicumque motus animae sit ille: quia tunc ut unum animae obiectum considerantur, et per consequens uno actu anima fertur in utrumque, duin actualiter simul in ipsa fertur.
Dicitur secundo, quod dictum Sancti Thomae non obdub immo propositum confirmat. Quia ipse vult eundem esse actum voluntatis quo quis vult finem et ea quae sunt ad finem, inquantum vult ea propter finem, ut habetur in QQ. de Ver., q. xxu, a. 14; et I II^, q. xr, a. 4: licet ille actus, ut terminatur ad finem, aliquando habeat nomen fruitionis; ut vero terminatur ad ea quae sunt ad finem, habeat nomen usus. In proposito vero, actus ille unus adorationis quo adoratur Deus et eius imago simul, non potest esse latria respectu unius, respectu vero alterius alia adoratio: quia ipsi actus in quibus utrumque extrinsecus aut intrinsecus adoratur, sunt actus in quibus proprie latria consistit.
On this page