Text List

Caput 121

Capitulum 121

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de divina lege P quantum ad praecepta quibus homo ordinatur ad Deum, vult de ipsa determinare quantum ad praecepta ordinantia hominem in proximum .

Circa hoc autem duo facit: primo, praemittit quoddam necessarium; secundo, prosequitur intentum, cap. cxxvim. — Praemittit autem quod ad legem Dei pertinet ordinare hominem circa corporalia et sensibilia. Sed circa hoc duo facit: primo, ostendit in generali quod ad legem divinam pertinet ordinare hominem circa corporalium et sensibilium affectionem et usum ; secundo, quomodo ordinet hominem circa venereorum et ciborum usum particulariter ostendit, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Corporalium et sensibilium indebitus usus mentem vel a Deo totaliter abstrahit, dum in ipsis constituitur voluntatis finis; vel mentis intentionem a Deo retardat, dum ultra quam necesse est, ad huiusmodi res afficimur. Ergo ad legem divinam pertinet hominem circa rerum huiusmodi affectionem et usum ordinare. — Probatur consequentia. Quia divina lex ad hoc est principaliter data ut homo adhaereat Deo.

Advertendum est quod, cum ultimus finis sit tantum unus, quando mens uni rei tanquam ultimo fini adhaeret, nihil aliud pro tunc tanquam ultimum finem amare potest. Propterea bene inquit Sanctus Thomas quod indebitus corporalium usus mentem a Deo totaliter abstrahit dum in ipsis constituitur voluntatis finis: quia videlicet, dum in re corporea finis voluntatis constituitur, ita quod nihil ulterius desideratur aut amatur, sed res ipsa corporea amatur super omnia, mens omnino Deum deserit, ipsum non amando. Quod per mortale peccatum fit. - Quando vero ad huiusmodi res non tanquam ad ultimum finem afficimur, sed est tantum aliqua circa ipsas inordinatio, manente habituali ordine ad Deum tanquam ad finem, sicut accidit dum quis venialiter peccat, non abstrahitur mens a Deo totaliter, cum ipsum tanquam. finem habitualiter habeat; sed retardatur a Deo mentis intentio, quia per huiusmodi inordinatas affectiones"circa corporalia profectus ille spiritualis impeditur quo homo magis per amorem actualem adhaeret Deo; et consecutio gloriae, quae in Dei visione consistit, per huiusmodi inordinationem retardatur, ut dicitur de Malo, qu. vi, a. 2, ad 14.

IL. Secundo. Pertinet ad divinam providentiam ut singula suum ordinem teneant, Sed lex divina est ratio providentiae a Deo homini proposita. Ergo ad ipsam pertinet ordinare sic hominem ut in eo singula suum ordinem teneant, Sed sicut mens hominis ordinatur sub Deo, ita corpus sub anima ordinatur, et inferiores vires sub ratione. Ergo sic est homo ordinandus divina lege ut inferiores vires rationi subdantur; et corpus animae; et exteriores res ad necessitatem homini deserviant. Ergo etc.

Avertendum quod, sicut patuit ex praecedentibus , divina providentia est ratio ordinis omnium rerum in finem. Et per consequens, cum omnia ad hominem quomodocumque pertinentia sub divina providentia cadant, ipsa providentia est etiam rerum humanarum ratio. Et quia lex nihil aliud est quam ratio et regula qua aliquorum actus diriguntur, ideo convenienter dicitur quod lex actuum humanorum est ratio divinae providentiae homini a Deo proposita et manifestata.

Advertendum etiam, quia in conclusione apponitur una particula quae non videtur in praemissis assumpta, scilicet, et ut exteriores res ad necessitatem homini deserviant, quod aut in textu deficit scriptorum vitio illa particula in praemissis: aut subintelligitur cum dicitur quod corpus sub anima ordinatur. Sicut enim 'corpus hominis sub anima ordinatur tanquam ipsa imperfectius, ita exteriores res corporales sub homine continentur, cuius forma est anima intellectiva.

III. Zertio. Quaelibet lex recte proposita. inducit ad virtutem. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia virtus in hoc consistit quod tam interiores affectiones, quam corporalium rerum usus, ratione regulentur.

Adverte quod ideo dicit Sanctus Thomas legem recte propositam inducere ad virtutem, non autem absolute legem, quia possunt esse aliquae leges per tyrannos propositae quae non inducant ad virtutem, sed ad malum. Sed istae non sunt leges recte, immo perverse et male institutae.

IV. Quarto. Cum lex rationi proponatur, homo legem non sequeretur nisi alia omnia quae pertinent ad hominem, rationi subderentur. Ergo ad legem divinam pertinet praecipere ut omnia quae sunt hominis, rationi subdantur. — Probatur consequentia. Quia ad unumquemque legislatorem pertinet ea lege statuere sine quibus lex servari non potest.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod, cum gubernare sit superioris respectu inferioris, non datur alicui lex secundum quam debet aliud regulare et gubernare, nisi illud eius imperio supponatur: -frustra enim daretur alicui lex secundum quam aliquod regnum gubernaret, nisi ipsum regnum ei supponeretur. Quia ergo lex divina proponitur a Deo et datur humanae rationi ad hoc ut omnes actus hominis, inquantum homo est, regulet et gubernet, necesse est ut ipse homo quantum ad omnia sua rationi subiiciatur, et consequenter quantum ad omnem affectionem et usum rerum corporalium. Et hoc est huius rationis fundamentum.

V. Confirmatur conclusio auctoritate Apostoli, Rom, xm, et I Thess. 1v.

Excluditur vero per hoc error dicentium illa sola esse peccata quibus proximus aut offenditur aut scandalizatur..

Advertendum quod hic error optime ex.dictis excluditur. Cum enim peccatum sit contra divinam legem et contra rationem operari; divina autem lex et humana ratio modum circa rerum sensibilium affectionem et usum imponat: non solum quis peccat si proximum offendat aut scandalizet, sed etiam si indebite et contra rationis ordinem sensibilibus afficiatur, aut eis utatur indebite.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 121