Caput 122
Capitulum 122
Vno in communi quod per divinam legem ordinatur homo secundum rationem circa corporalia . et sensibilia, videndum est in particulari quomodo ordinetur circa venereorum et ciborum usum, circa quae homo maxime afficitur . Et primo videndum est de usu venereorum; secundo, de ciborum usu, cap. cxxvir.
Quantum ad primum, duo facit Sanctus Thomas: primo, ostendit secundum divinam legem fornicationem esse pec- catum, et matrimonium naturale; secundo, matrimonii conditiones declarat, capitibus. sequentibus.
Quantum ad primum, tria facit: primo, proponit rationem quorundam dicentium fornicationem non esse peccatum ; secundo, veritatem determinat ; tertio, quandam obiectionem excludit .
1. Primo ergo ait quod quidam arguunt fornicationem non esse peccatum, quia, si quis ad mulierem solutam a viro et sub nullius potestate existentem, ea volente, accedat, nec illi facit iniuriam, quia sibi placet, et sui corporis habet potestatem ; nec alteri, quia sub nullius potestate esse ponitur. Ergo non est peccatum.
Nec sufficit dicere quod Deo iniuriam facit; Quia Deus non offenditur a nobis nisi ex eo quod contra bonum nostrum agimus. Hoc autem non apparet contra hominis bonum. 2s
Non sufficit etiam dicere quod fiat iniuria proximo, qui per hoc scandalizatur. Quia contingit de aliquo quod secundum se non est peccatum, aliquem scandalizari, et sic per accidens peccatum esse: nunc autem agimus an fornicatio sit per se peccatum.
II. Secundo, determinat veritatem . Et ponit duas conclusiones , Prima est: Fornicarius coitus est peccatum. Et intelligitur secundum se: et non tantum quia prohibitus.
Probatur. Contra hominis bonum est omnis emissio seminis secundum quam generatio sequi non potest secundum se: aut, si sequi potest generatio, conveniens prolis educatio impediatur. Et si ex proposito agatur, oportet esse peccatum, Sed sic accidit in fornicario coitu. Ergo etc.
Maior probatur. Bonum uniuscuiusque est ut finem suum consequatur: malum vero quod a debito fine divertat. Et hoc sicut in toto, ita et in partibus considerari oportet. Sed semen est necessarium ad speciei propagationem: cum tamen alia superflua ad nihil necessaria sint, ut egestio, urina, sudor, et huiusmodi. Ergo ad bonum hominis pertinet ut emittatur ad generationis utilitatem : et etiam ut sequi possit conveniens geniti educatio, quia generatum non remaneret, debita nutritione subtracta. Ergo etc.
Minor vero probatur: scilicet quod per fornicarium coitum impediatur conveniens geniti educatio. Conveniens est secundum humanam naturam, ad educationem scilicet prolis, ut homo post coitum mulieri commaneat, et non statim abscedat, indifferenter ad quamcumque accedens. Quia femina minime sufficeret sola ad prolis educationem: cum necessitas humanae vitae multa requirat quae per unum solum parari non possunt. Videmus autem in animalibus in quibus femina non sufficit ad educationem prolis, quod mas et femina simul post coitum commanent, quousque necessarium est ad prolis educationem et instructionem. Sed fornicator non commanet feminae, sed statim abscedit, indifferenter ad quamcumque accedens. Ergo etc.
Nec obstat huic probationi quod aliqua mulier suis divitiis potens est ut sola nutriat fetum. Quia rectitudo naturalis in humanis actibus non est secundum ea quae per accidens in uno individuo contingunt, sed secundum ea quae totam speciem consequuntur.
2. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod actui fornicario secundum se convenit ut homo non teneatur post coitum feminae commanere: cum per ipsum nullo vinculo ad hoc arctetur, inquantum fornicator est; et quantum est ex ipsa ratione fornicarii actus, non prohibetur quis ad quamcumque aliam accedere. Ideo, quantum est ex se, est impeditivus convenientis educationis prolis, quae convenienter non fit nisi post coitum masculus feminae commaneat. Et consequenter secundum se est contra hominis bonum, et est peccatum.
Unde quamvis aliquis fornicator diu post coitum commaneat mulieri, et iuvet ad prolis educationem, hoc ncn tollit quin actus fornicarius sit peccatum: quia per accidens est ut hic commaneat mulieri. Secundum se autem illi actui non convenit ut habeat fornicator feminae commanere: quia nulla est ipsius ad hoc facta obligatio. Et quia, ut hic dicitur, in actibus humanis consideratur rectitudo aut obliquitas a ratione secundum id quod illis con- venit per se, non autem secundum illud quod sibi per accidens convenit; ideo absolute dicendum est actum omnem fornicarium malum hominis esse, utpote impeditivum finis ad quem per se et ex natura sua seminis emissio ordinatur, et esse peccatum, non obstantibus iis quae quandoque hunc actum in aliquo homine per accidens concomitantur.
Ratio ergo Sancti Thomae procedit ex propositionibus quae formaliter et per se sunt verae, ex quibus rationes efficaciam habent, licet per accidens aliquando falsae esse videantur. Unde ista propositio quam assumit, scilicet, Fornicator statim. abscedit, indifferenter ad quamcumque accedens, vera est per se loquendo de fornicatore, et quantum ad id quod convenit fornicatori inquantum fornicator est: licet in aliquo fornicatore per accidens possit esse falsa, ratione scilicet alicuius adiuncti fornicationi, ex quo fornicator inducitur ad commanendum feminae post coitum.
III. Secunda conclusio est : Matrimonium est homini naturale. |ntellige, ut dicitur IV Sent., d. xxvi, q. 1, a. 1, non quia ex necessitate naturae sequatur, sed quia ad ipsum est naturalis inclinatio, quae mediante libero arbitrio completur.
Probatur. Naturale est homini quod non ad modicum tempus, sed diuturnam societatem habeat vir ad determinatam mulierem. Ergo matrimonium est homini naturale.
Probatur consequentia. Quia hanc societatem matrimonium vocamus. - Antecedens vero probatur. Necessarium est marem feminae commanere in omnibus animalibus quousque opus patris necessarium est proli. Sed in homine opus patris est necessarium proli per magnum spatium vitae. Quia filii indigent instructione quantum ad animam, cuius non sunt capaces nisi post longum tempus, et praecipue cum ad annos discretionis perveniunt, et ad quam longum tempus requiritur: indigent etiam, propter impetus passionum, quibus corrumpitur aestimatio prudentiae, repressione. Ad hoc autem mulier sola non sufficit, sed magis requiritur opus patris, in quo est et ratio perfectior ad instruendum, et virtus potentior ad castigandum. Ergo etc.
2. Advertendum quod Sanctus Thomas, concludere intendens matrimonium esse homini naturale, assumpsit quod necessarium est marem feminae commanere quoadusque opus patris est necessarium proli. Propter quod alicui videri posset ipsum non bene argumentari. Sed si diligenter inspiciatur, optime procedit ratio. Non enim facit hoc loco Sanctus Thomas differentiam inter necessarium et naturale: quia satis constat, quod in omnibus animalibus necessarium est, id esse secundum naturae inclinationem; unde dicere aliquid esse omnibus animalibus necessarium, et illud esse naturale, pro eodem convenienter accipi possunt. Brevitati autem studens Sanctus "Thomas potius usus est in illa propositione nomine necessarii quam nomine za£uralis, quia causa finalis quare alicui data est naturalis inclinatio ad aliquid, est quia illud est rei necessarium. Ideo, dum dicitur aliquid esse necessarium animalibus, dicitur implicite et naturalitas eius, et causa naturalitatis explicatur.
3. Circa illam propositionem, Diuturnam societatem viri ad mulierem matrimonium vocamus, advertendum quod matrimonium potest sumi dupliciter, pro nunc: uno modo, ut est in officium naturae, tanquam videlicet ordinatum ad prolis generationem et educationem, quod est principale in matrimonio; alio modo, ut est Ecclesiae sacramentum. Propositio ergo Sancti Thomae intelligenda est de matrimonio primo modo sumpto, quod commune est omni statui hominum. Isto enim modo matrimonium nihil aliud est quam obligatio viri ad commanendum determinatae mulieri, propter prolis generationem et educationem. Matrimonium autem secundo modo acceptum supra hoc addit rationem significativi coniunctionis Christi et Ecclesiae .
IV. Tertio, removet Sanctus Thomas quandam obiectio- ? nem contra primam conclusionem . Posset enim aliquis, ex ratione adducta, reputare leve peccatum esse si quis seminis emissionem procuret praeter debitum generationis et educationis finem. Quia aut leve, aut nullum peccatum est, si quis aliqua sui corporis parte ad alium utatur usum praeter eum ad quem est ordinata secundum naturam: ut si quis manibus ambulet, aut pedibus operetur aliquid manibus operandum.
Respondet autem quod non est simile de istis inordinatis usibus, et de inordinata seminis emissione. Quia per illos hominis bonum non multum impeditur: hoc vero repugnat bono naturae, quod est conservatio speciei, — Ex quo infertur quod huiusmodi genus peccati, post peccatum homicidii, secundum locum tenere videtur.
2. Ex ista responsione, attendendum est quod non est accipiendum pro totali ratione quare fornicatio, aut quaecumque seminis emissio ex qua generatio prolis aut eius educatio conveniens sequi non potest, sit peccatum, quia quandocumque alicuius partis corporis usus non est secundum naturae ordinem, tunc est peccatum: constat enim hoc in usu manuum et pedum non esse universaliter verum. Sed oportet addere quod talis inordinatus usus sit talis ut ex ipso malum naturae sequatur: quia, videlicet, aut totaliter bonum naturae per ipsum tollitur, aut impeditur. Tunc enim, quia emissio seminis ex qua aut generari proles non potest, aut non convenienter educari, est contra bonum prolis generandae, et sic est contra naturae bonum, quae ex generatione prolis et educatione conservatur, argui potest illam esse peccatum secundum se. Propterea Sanctus Thomas II IF, q. criv, a. 2 et 3, nulla alia ratione ostendit fornicationem esse peccatum mortale nisi quia inordinationem importat quae vergit in nocumentum vitae eius qui est ex tali concubitu nasciturus. Quod enim committitur directe contra vitam hominis, est peccatum mortale.
V. Sed non videtur ex hac responsione satisfieri dubitationi, propter duo. Primo, quia Sanctus Thomas, in principio determinationis suae, assumit hanc propositionem, quod bonum uniuscuiusque est, tam in toto quam in partibus, ut finem suum consequatur, malum vero quod a fine debito divertat. Sed si quis utatur parte corporis ad aliud quam sit ordinata, pars a fine debito divertitur. Ergo ita fit contra hominis bonum si quis utatur parte aliqua ad alium usum quam ad eum ad quem est ordinata, sicut si semen emittatur modo quo generatio aut educatio prolis sequi non possit: utroque enim modo impeditur hominis finis quantum ad partem. Ergo ita unum erit peccatum sicut aliud.
Secundo, si ideo talis seminis emissio peccatum est quia est contra bonum prolis procreandae et contra speciei conservationem, sequitur quod nullus poterit continentiam absque peccato servare: quia etiam per continentiam impeditur speciei conservatio, quantum est ex parte hominis continentis.
2. Ad primum horum dupliciter potest responderi. Primo, quod utique, dum parte quacumque quis utitur ad alium usum quam est natura institutum, fit aliquo modo contra hominis bonum, inquantum a fine debito divertitur: non tamen fit contra magnum hominis bonum, ut illud sit peccatum. ln inordinata autem seminis emissione fit contra magnum hominis bonum: quia fit contra educationem hominis nascituri, et contra speciei conservationem. Ideo non est simile de aliis inordinatis usibus, et de inordinata seminis emissione. Hoc autem videtur esse de mente Sancti Thomae in praedicta responsione: quia non facit differentiam inter haec quasi in illis nullo modo fiat contra hominis bonum, in isto autem fiat; sed quia per illa non multum impeditur hominis bonum, per hoc autem multum impeditur.
Potest secundo responderi quod non est malum hominis quod quis, praetermissa operatione et usu partis a natura intento, utatur parte ad alium usum: quia omni corporis parte potest ratio uti ut instrumento etiam ad alium usum quam sit a natura instituta, Sed bene malum hominis est si operatio naturalis, et usus proprius partis, taliter fiat quod non sit conveniens fini quem natura per talem usum et operationem intendit, immo illi contrarietur: sicut accidit in inordinata seminis emissione. Unde quod inquit Sanctus Thomas, malum uniuscuiusque esse quod a debito fine divertat, intelligendum est, non per cessationem propriae operationis et usus, ubi res non est ad continuam aliquam operationem instituta: sed per inconvenientiam et improportionem propriae operationis et proprii usus ad finem a natura intentum.
3. Ad secundum dicitur quod aliter loquendum est de eo qui cessat a speciei propagatione per cessationem ab opere ad speciei propagationem ordinato: et aliter de eo qui operationem ad speciei propagationem ordinatam operatur modo quo talis propagatio sequi non potest. Quia ille non producit actum debito ordine privatum, nec agit contra bonum naturae, cum talis propagatio suffucienter per alios expleatur: sed iste bene agit contra bonum naturae, et illi iniuratur, quia actionem quam agit suo debito fine privat in praeiudicium prolis quae inde nasci posset, aut quae est nascitura. Nam, ut habetur ex doctrina Sancti Thomae II I^, q. crm, a. 2 ; et IV Sent., d. xxvi , a. 2, ad id ad quod natura inclinat tanquam ad perfectionem multitudinis necessarium, non obligatur quilibet homo per modum praecepti, ubi per alios satisfit, alias quilibet ad agriculturam obligaretur, quae est communitati necessaria : sed sufficit ut aliqui de multitudine illud exequantur. Übi autem quis naturae operationem exercet, tenetur illam sic exercere ut naturae finis non impediatur, quantum est ex ipso modo agendi per se.
4. Circa id quod infert Sanctus Thomas ex responsione , attendendum est quod, cum inordinata seminis emissio ideo sit peccatum quia per se actus inordinatus est, et est contra bonum speciei humanae, gravitas ipsius, inter alia peccata quibus fit contra bonum hominis, attendenda est secundum malum quod inde sequitur humanae speciei. Malum autem quod fit humanae speciei per ipsam, ut hic dicitur, est impedimentum generationis aut educationis prolis nasciturae, quae nondum actu speciem participat. Malum vero quod per homicidium fit, est privatio educationis et vitae bominis iam nati, et actu speciem participantis. Quia ergo maius malum naturae humanae est nocumentum in vita et educatione hominis iam nati et actu speciem participantis, quam hominis nascituri et in potentia tantum speciem habentis, utpote qui ex multis causis impediri potest; et hoc maius malum est quam nocumentum in exterioribus rebus: ideo convenienter dictum est, post peccatum homicidii, huiusmodi genus peccati secundum locum tenere, scilicet inter peccata quae sunt contra hominis bonum.
VI. Confirmatur prima conclusio auctoritate divina: Levit. quidem xvrr, et I Cor. vr, quantum ad hoc quod omnis emissio seminis ex qua proles sequi non potest, sit illicita; Deut. vero xxmr, et Zobiae 1v, et I Cor. vi, quantum ad hoc quod fornicatio, et omnis coitus praeter propriam uxorem, sit illicitus.
Per hoc autem excluditur error dicentium in emissione seminis non esse maius peccatum quam in aliarum superfluitatum emissione; et dicentium fornicationem. non esse peccatum.
Advertendum autem quod Sanctus Thomas ex dictis relinquit solutam. adversariorum rationem . Constat enim illam consequentiam non valere: Non fit in fornicatione iniuria mulieri, nec alicui alii homini in cuius potestate sit. Ergo non est peccatum. Nam fit actus ex se inordinatus, et fit contra hominis bonum, ut est ostensum: et ideo est peccatum.
Advertendum etiam quod per illam propositionem in principio determinationis positam , scilicet, Deus uniuscuiusque curam habet secundum id quod est ei bonum, vult inferre Sanctus Thomas per divinam legem convenienter esse prohibitam fornicationem, et omnem inordinatam seminis emissionem. Cum enim Deus gubernet unumquodque ordinando ipsum ad id quod est ei bonum, et per consequens removendo quod est ei malum; et bonum sit homini ut omnem seminis emissionem taliter procuret ut sit generationi et educationi prolis conveniens: pertinet ad divinam legem, secundum quam homo gubernatur, ut emissionem seminis illi fini improportionatam prohibeat.
Contra rationem Sancti Thomae qua probat fornicationem esse peccatum, instatur a quibusdam multipliciter. Sed rationes eorum procedunt ex iis quae per accidens in fornicario actu possunt inveniri. Ratio autem Sancti Thomae fundatur in eo quod per se convenit fornicationi, ex quo ratio peccati sumenda est. Ideo rationem Sancti Thomae non infringunt. Quia autem eas sigillatim Reverendus Cardinalis Caietanus, in 1I I^, q. criv, cientissime solvit, in eis solvendis nunc nobis elaborandum non est.
On this page