Text List

Caput 123

Capitulum 123

Commentaria Feerrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quod matrimonium est homini naturale, vult de matrimonii conditionibus determinare . Et ponit quatuor conditiones in istis quatuor capitulis.

I. Prima est, quod matrimonium debet esse indivisibile et indissolubile: sive, debet per totam vitam durare, quod idem est. Circa hanc autem declarandam duo facit: primo, probat quod secundum naturae inclinationem | matrimonium debet esse indissolubile; secundo, probat quod talis indissolubilitas convenienter humanis et divinis legibus est instituta .

Quantum ad primum, arguit primo sic. Naturale est ut sollicitudo patris ad filium maneat usque ad finem vitae suae. Ergo naturalis ordo requirit quod usque ad finem vitae in humana specie pater et mater simul commaneant.

Probatur consequentia. Quia etiam in avibus sollicitudo patris de filio causat commanentiam maris et feminae. — Antecedens vero probatur. Quia, cum naturalis vita, quae in patre perpetuo conservari non potest, quasi qua- | dam successione conservetur in filio, conveniens est secundum naturam ut in iis quae sunt patris, scilicet possessionibus ad conservationem vitae naturalis ordinatis, succedat et filius.

Advertendum est quod, quia educatio prolis, et eius gubernatio, non fit convenienter a patre nisi etiam opus matris concurrat, cum proles commune illorum bonum sit, et utroque indigeat; quandiu durat sollicitudo patris de filio, ex natura inclinatur pater ad commanendum matri, sine qua non esset conveniens educatio filii. Et ideo, si secundum naturam sollicitudo patris de filio est per totam patris vitam, in qua pater filio thesaurizat , est secundum naturae inclinationem ut etiam per totum tempus vitae suae feminae commaneat. Et hoc est huius rationis fundamentum.

II. Secundo. Est contra naturalem aequitatem praedictae Societatis dissolutio. Ergo etc. — Probatur antecedens. Femina indiget mare non solum propter generationem, sed etiam propter gubernationem: quia mas est ratione perfectior et virtute fortior. Mulier vero ad viri societatem assumitur propter necessitatem generationis. Sed, cessante fecunditate et decore mulieris, impeditur ne ab alio assumatur. Ergo damnum inferretur mulieri, contra naturalem aequitatem, si dimitteretur a viro.

Advertendum est quod naturalis aequitas habet ut ex beneficio benefactor gratiam et commodum ab eo cui fit beneficium reportet, non autem damnum. Ideo contra na: turalem aequitatem est ut benefactori. damnum ex suo beneficio inferatur. Si autem mulier, post suam fecunditatem et decorem, quam in viri beneficium dedit praebendo | se illi ad. generationem sociam, dimitteretur a viro, illi ex suo beneficio damnum inferretur: quia, indigens viro tanquam gubernatore, post fecunditatis et decoris tempus, non inveniret a quo assumeretur, et a quo gubernaretur. Ideo talis dimissio contra naturalem aequitatem esset. Et in hoc ratio consistit.

Tertio. Contra naturalem ordinem esset si mulier virum deserere posset. Ergo, si vir mulierem posset deserere, non esset aequa societas viri ad mulierem, sed servitus quaedam ex parte mulieris. — Antecedens probatur. Quia non est in potestate eius qui alteri subditur, ut ab eius regimine discedat. Mulier autem est paturaliter viro subiecta tanquam gubernatori.

III. Quarto. Quae certitudinem prolis impediunt, sunt contra naturalem instinctum humanae speciei, Sed si vir mulierem posset dimittere et mulier virum, et alteri copulari, impediretur certitudo prolis. Ergo etc. — Probatur maior. Quia, cum filius diuturna patris gubernatione indigeat, inest naturalis sollicitudo hominibus de certitudine prolis. - Minor vero probatur. Quia mulier a primo cognita, postmodum a secundo cognosceretur.

2. Sed videtur haec ratio inefucax esse. Non enim tollitur certitudo prolis nisi antequam nascatur proles, mulier ab altero cognoscatur. Nam postquam nata est proles, si mulier ab alio cognoscatur, non tollitur propter hoc prolis prius natae certitudo. Et sic non concluditur per hanc rationem perpetua et indivisibilis societas maris ad feminam, sed tantum societas et indissolutio ante prolis generationem.

Respondetur quod ista ratio non concludit directe oportere societatem viri et mulieris per totam vitam durare, sed esse quandam obligationem mutuam inter illos ut mulier sic primo viro obligata sit quod alteri quam ipsi copulari non possit — et consequenter, si debet esse aequa societas, nec vir alteri mulieri — quia per concubitum mulieris cum alio viro certitudo prolis tolleretur. Ex hoc autem quod mulier et vir sibi mutuo obligantur tempore quo generationi sunt apti, relinquit Sanctus Thomas manifestum ex praecedentibus rationibus oportere etiam per totam vitam huiusmodi societatem durare.

3. Quinto. Inter virum et uxorem maxima amicitia esse videtur: propter adunationem eorum non solum in actu carnalis copulae, quae etiam inter bestias quandam suavem amicitiam facit; sed etiam ad totius domesticae conversationis consortium. Cuius signum est quod propter uxorem homo patrem et matrem dimittit, ut dicitur Gen. it. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia amicitia, quanto maior est, tanto debet esse firmior et diuturnior.

IV. Secundo loco ostendit Sanctus Thomas quod oportuit lege humana et divina ordinari ut matrimonium sit indissolubile, et etiam quod sit una unius .

Probat autem hoc dupliciter . Primo. Ea quae pertinent ad generationem prolis, oportet legibus et divinis et humanis ordinari. Sed leges humanae ex naturali instinctu proveniunt: ut ex demonstrativis scientiis ostenditur. Divinae autem leges non solum naturae instinctum explicant, sed etiam defectus naturalis instinctus supplent. Ergo iis legibus debet circa generationem ordinari id quod est secundum naturalem instinctum. Sed naturalis instinctus in specie humana est quod coniunctio maris et feminae sit individua, et unius sit una, Ergo hoc debuit humana lege ordinari. Huic autem lex divina quandam supernaturalem rationem apponit, ex significatione inseparabilis coniunctionis Christi et Ecclesiae, si est una unius.

Assumptum probatur. Quia lex instituitur ad bonum commune. lnter naturales autem actus sola generatio ad bonum commune ordinatur, scilicet ad speciei conservationem. "

Ex ista ratione infert Sanctus Thomas quod, quia inordinationes circa actum generationis non solum instinctui naturali repugnant, sed etiam leges divinas et humanas transgrediuntur, magis circa hoc peccatur ex inordinatione quam circa sumptionem cibi, aut alterius huiusmodi.

2. Circa id quod dicitur, leges humanas ex naturali instinctu procedere, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae I II^, q. xcv, a. 2, quod hoc intelligitur non de iniusta lege (quae proprie non est dicenda lex, immo legis corruptio), sed de iusta. Cum enim dicatur aliquid iustum ex eo quod est rectum secundum regulam rationis ; prima autem regula rationis sit lex naturae : omnis lex humanitus posita intantum habet de ratione legis, inquantum a lege naturae derivatur. — Quomodo autem diversimode leges aliquae a naturali lege deriventur, ostendit ibidem Sanctus "Thomas.

3. Circa id quod dicitur, divinam legem indivisibilitati coniunctionis maris et feminae quae per legem humanam est ordinata, apponere supernaturalem quandam rationem ex significatione inseparabilitatis coniunctionis Christi et Ecclesiae, si est una unius, duo sunt attendenda. Unum est ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xxxur, q. im, a. 1 , quod inseparabilitas viri et mulieris aliter consideratur in matrimonio secundum quod est in officium naturae, quo modo determinatio eius ad legem humanam pertinet: et aliter secundum quod est Ecclesiae sacramentum, secundum quem modum ad divinam pertinet legem. Primo enim modo, inseparabilitas non est de prima intentione matrimonii : quia non ordinatur ad prolis procreationem et educationem ac instructionem quousque ad perfectam aetatem pervenerit, quod est de prima intentione naturae, hoc enim absque tali perpetua societate esse posset: sed ordinatur ad hoc quod ei provideatur in posterum per totam eius vitam, per hereditatis scilicet et. aliorum bonorum dimissionem, quod videtur esse de secunda intentione naturae. — Secundo autem modo, inseparabilitas est de prima matrimonii intentione. Intenditur enim primo in matrimonio, secundum quod est institutum Ecclesiae sacramentum, ut per ipsum indivisibilitas coniunctionis Christi et Ecclesiae significetur: et haec significatur per matrimonii indivisibilitatem. Et quia per divinam legem instituta sunt sacramenta, ideo convenienter dicitur hanc rationem significationis esse indivisibilitati matrimonii appositam.

Alterum est quod, quia aliquando dispensatum fuit divinitus super pluralitate uxorum, et posset etiam dispensari; si fieret dispensatio super uxorum pluralitate, et per consequens matrimonii societas non esset individua, matrimonii sacramentum non significaret indivisibilitatem coniunctionis Christi et Ecclesiae, quia non significaret coniunctionem Christi et Ecclesiae inquantum est una: licet posset significare talem coniunctionem inquantum in Ecclesia est graduum distinctio ut inquit Sanctus Thomas Quarto, d. xxxii, a. 2 . Sed si est tantum una unius, ut est per Christi legem institutum, talis indivisibilitas coniunctionis Christi et Ecclesiae significatur per huiusmodi matrimonii indivisibilitatem. Ideo addidit Sanctus Thomas, si est una unius.

V. Secundo, Coniunctio maris et feminae non solum est ordinata legibus secundum quod ad prolem generandam pertinet, sed etiam secundum quod pertinet ad bonos mores, quos recta ratio disponit. Sed ad bonos mores pertinet individua coniunctio maris et feminae: quia sic est amor fidelior unius ad alterum ; est utriusque sollicitior cura in rebus domesticis; subtrahuntur discordiarum origines inter virum et propinquos uxoris, et firmior fit inter affines dilectio; tolluntur etiam adulteriorum occasiones. Ergo etc. — Probatur maior. Quia ad id quod est optimum in homine, alia omnia ordinari oportet.

VI. Confirmatur conclusio auctoritate Matth. xix, et I Cor. vir.

Excluditur vero per hoc consuetudo dimittentium uxores, Et licet hoc in veteri lege fuerit Iudaeis permissum, hoc fuit propter duritiam eorum, ad evitandum maius malum: quia videlicet proni erant ad occisionem uxorum.

Ad huius evidentiam, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae IV Sent., articulo allegato, qu 2 , quod duplex opinio fuit de libello repudii permisso ludaeis. Quidam enim dixerunt quod Iudaei repudiando uxores non peccabant, sed eis erat ex permissione divina licitum: quia hoc esse peccatum non est per legem aut prophetas indicatum. Et habet haec opinio fundamentum ex verbis Chrysostomi, inquientis quod a peccato abstulit culpam legislator quando repudium permisit . — Alii vero dixerunt quod dantes libellum repudii a peccato non excusabantur, quamvis excusarentur a poena secundum leges infligenda. Unde dicunt quod libellum repudii Moises Iudaeis permisit propter maius malum cohibendum, scilicet uxoricidium : sicut permissum eis fuit extraneis faenerari, ne fratribus suis faenerarentur. — Sed licet, ut ibidem inquit Sanctus Thomas, prima opinio probabilis sit, secunda tamen communius tenetur. Et ideo ipsam videtur sequi hoc loco, dum inquit quod permissum fuit minus malum ad maius malum excludendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 123