Text List

Caput 124

Capitulum 124

Commentaria Ferrariensis

SECUNDA matrimonii conditio est. ut sit unius ad unam. Licet autem haec conclusio in praecedenti capite sit aliquatenus tacta , quia tamen non est ibi probata, sed magis supposita, ideo hoc loco probat eam Sanctus Thomas.

I. Arguit autem primo sic. Quodlibet animal desiderat frui libere voluptate coitus, sicut et voluptate cibi. Sed haec libertas impeditur per hoc quod ad unam plures accedunt, aut e converso. Ergo ex naturali instinctu procedit quod sit una unius.

Minor declaratur et ex libertate fruendi cibo, quae impeditur si cibum quem unum animal sumere cupit, aliud animal usurpet. — Et signo hoc: quod similiter propter cibum et propter coitum animalia pugnant.

II. Secundo : et est ratio specialis in hominibus. Homo naturaliter desiderat certus esse de prole. Sed haec certitudo omnino tolleretur si plures essent unius. Ergo etc.

Addit autem Sanctus Thomas quod differentia est in hoc quod est plures non esse unius. Quia ad hoc quod una femina a pluribus non cognoscatur, utraque dictarum rationum concurrit : quantum vero ad hoc quod unus mas plures feminas non cognoscat, concurrit tantum prima ratio, non autem secunda. Certitudo: enim "prolis propter hoc non tollitur: sed bene tollitur a femina libertas utendi viro, quod prima ratio tangebat.

Ex quo infertur quod, quia certitudo prolis est principale bonum quod ex matrimonio quaeritur, nulla lex aut consuetudo humana permisit quod una esset plurium uxor. Unde et hoc apud antiquos Romanos fuit inconveniens reputatum, teste Valerio.

2. Circa id quod dicitur, certitudinem prolis esse principale bonum quod quaeritur ex matrimonio, attendendum est quod illud non dicitur quasi principalis finis matrimonii, absolute sumptus, sit prolis certitudo, non enim certitudo prolis est finis principalis, sed prolis generatio et educatio: sed quia sine ipsa non potest esse educatio prolis, quod est principalis finis matrimoni? simul cum procreatione. Unde, cum dicitur esse principale bonum matrimonii, intelligendum est, non tanquam eius principalis finis, sed tanquam principalem finem necessario concomitans.

3. Attendendum etiam, ex doctrina Sancti Thomae IV Sent., d. xxxii, q. 1, a. 1, ad 7 , quod unum virum babere plures uxores non est contra prima praecepta naturae, sed contra secunda, quae ex primis derivantur: quia nec tollit totaliter, nec impedit aliqualiter primum f.nem quem natura ex matrimonio intendit, scilicet procreationem prolis et eius educationem ; cum unus homo sufficiat pluribus uxoribus fecundandis, et educandis filiis ex eis natis. Sed bene secundum finem, qui est communicatio operum quae sunt in vita necessaria, multum. impedit: eo quod. non facile possit esse pax in familia ubi uni viro plures uxores coniunguntur. Unam autem uxorem habere plures viros est contra prima praecepta legis naturae. Quia quantum ad aliquid tollitur bonum prolis omnino: scilicet quantum ad eius educationem, quae per prolis incertitudinem respectu patris removetur. Quantum vero ad aliquid impeditur, scilicet quantum ad procreationem: quia vix potest accidere, si mulier, post. primam. impraegnationem, iterum ab alio impraegnetur, quin corruptio accidat quantum ad utrumque fetum, vel quantum ad alterum.

Quia ergo non ita circa prima legis naturae praecepta, quae sunt quasi communes conceptiones in speculativis , ratio obscuratur, sicut circa secunda ipsius praecepta; ideo, licet aliqua lex humana aut consuetudo apud aliquos obtinuerit ut unus vir plures uxores habere possit, nulla tamen lege aut consuetudine, ut hic dicitur, permissum est ut una mulier plures habeat maritos.

III. Zertio. Masculo, inter omnia animalia, maxime est cura de prole in specie humana. Ergo naturale est homini ut unus mas unam feminam habeat, et e converso. — Probatur consequentia. Quia in omni animalis specie in qua patri est cura de prole, unus mas non habet nisi unam feminam. Non enim sufficeret unus mas auxilium praestare in educatione prolis pluribus feminis.

2. Circa hoc ultimum dictum, attendendum est quod hoc non habet veritatem nisi in maribus qui sunt alterius speciei ab homine: de homine enim dictum est , de mente Sancti "Thomae, quod unus sufficit plurium uxorum filiis educandis. Sed tunc videtur quod ratio nihil concludat de homine. Negaretur enim consequentia: et diceretur ad probationem quod non oportet, si in aliis animalibus in quibus patri inest sollicitudo de prole, unus mas non habet nisi unam feminam, quod hoc etiam sit in homine. Et ratio huius est, quia in aliis unus mas non sufficit plurium filiis educandis, in homine autem sufficit.

Respondetur quod haec ratio ex quadam similitudine procedit. Sicut enim sollicitudo quae inest patri de prole, est aliis animalibus ratio quod una sit unius, ita et in hominibus. Sed unam esse unius est illis secundum primam naturae inclinationem: quia aliter non posset proles educari, quod est primum .bonum intentum a natura. In homine autem est ex secunda inclinatione naturae: quia ex sollicitudine de prole naturali instinctu provenit ut vir et uxor commaneant, et consequenter ut invicem in operibus vitae -

necessariis communicent; quod non convenienter fieret si unus yir plures uxores haberet, quia pax in familia impediretur.

Unde sic vult Sanctus Thomas arguere. Sicut, cum in coniunctione maris et feminae naturaliter inclinantur animalia, prima intentio est naturae ad prolis educationem; ita secunda intentione naturae, ab illa prima proveniente, inclinatur homo ad communicationem mutuam operum vitae inter marem et feminam. Sed alia animalia, quia ex pluralitate feminarum unius impediretur prolis educatio, a natura habent primo ut unus mas unam tantum feminam habeat. Ergo, cum etiam ex pluralitate uxorum unius viri dicta operum vitae communicatio impediatur, est ex secundo instinctu naturae ut unus vir unam tantum uxorem habeat: et etiam e converso una unum habeat virum, quia etiam, et multo magis, tolleretur pax in familia si una esset plurium,

IV. Quarto. Si mulieri non licet habere plures viros, liceret autem viro habere plures uxores, non esset liberalis amicitia uxoris ad virum, sed quasi servilis. Sed hoc est inconveniens. Ergo etc. — Probatur consequentia. Et ratione: quia amicitia in quadam aequalitate consistit. Et experimento: quia apud viros plures uxores habentes, uxores quasi ancillae habentur.

Advertendum quod probatio consequentiae ad hoc tendit quod, sicut se habet vir ad uxorem in amicitia, ita et uxor se babet ad virum, eadem proportione servata: quia amicitia in quadam aequalitate, scilicet proportionis, consistit. Sed, uxore non potente habere plures viros, si vir plures habeat uxores, videtur se habere vir ad illas tanquam ad ancillas et omnino subiectas. Ergo et amor ipsarum ad virum erit servilis, non liberalis.

Quinto: et est praecedentis rationis confirmatio. Amicitia intensa non habetur ad multos: ut patet VIII Ethicorum. Ergo, si uxor habet unum tantum virum, vir vero habeat plures uxores, non erit aequalis amicitia ex utraque parte. Ergo non liberalis, sed quasi servilis: quia videlicet uxor intense diliget virum, non autem vir uxorem. "

Sexto. Est contra bonos mores quod unus habeat plures uxores. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia matrimonium in hominibus debet ordinari secundum quod ad bonos mores pertinet. — Antecedens vero probatur. Quia ex hoc sequitur discordia in familia: ut experimento patet, ^.

Ad hanc dicit Durandus, apud Capreolum, Quarto, d. xxxrir , quod nihil valet: quia per accidens est ut non sit pax ubi sunt plures uxores, ex eo scilicet quod quandoque sunt litigiosae. — Sed ipse non videt quod, licet quandoque in aliquo casu pluralitas uxorum pacem compatiatur, tamen, pro statu naturae corruptae, eam ut in pluribus impedit: cum zelotypiam, et plura alia inconvenientia pariat. Ars autem et lex non considerat solum ea quae sunt per se et necessaria, sed etiam ea quae ut in pluribus accidunt.

CONFIRMATUR conclusio auctoritate Genesis 1r.

V. Per hoc vero excluditur consuetudo habentium plures uxores; et opinio Platonis ponentis uxores debere esse communes; et etiam Nicolai, qui unus ex septem diaconibus fuit.

Sed circa hoc dubium occurrit. Videtur enim superius dictis contradicere, ubi dictum est quod nulla lex aut consuetudo humana permisit ut una esset plurium uxor. Si enim Plato voluit uxores esse communes, constat quod voluit unam esse plurium.

Respondetur quod opinio Platonis quae hic refertur, accipitur, non secundum veritatem, sed secundum quod Aristoteles Platoni, in II Politicorum , imponit. Ut enim inquit Sanctus Thomas in IV de Regimine Principum, cum Socrates et Plato fuerint super omnes Philosophos virtutibus dediti, non videtur credibile eos talem communitatem instituisse qualem illis Aristoteles imponit, ut scilicet mulieres quantum ad concubitum omnibus communes essent: quia hoc est magis bestiale quam humanum. Sed ipsi voluerunt uxores esse omnibus communes quantum ad affectum. amoris et mutuam dilectionem, non autem quantum ad concubitum.

Nicolaus autem. Diaconus illud posuit, non quia ita | bonum esse iudicaret, sed auctoritati Platonis innixus, quem existimavit, ex Aristotelis relatione, voluisse uxores quantum | ad concubitum esse communes.

VI. Contra praedictam conclusionem argui potest multipliciter. Primo. Quando finis secundarius praeiudicat fini principali, negligendus est finis secundarius propter principalem. Sed aliquando pacifica habitatio cum una uxore | praeiudicat generationi, qui est finis principalis, quia illa uxor est sterilis. Ergo etc.

Secundo. Licet ex causa renuntiare iuri suo non minus in parte quam in toto. Sed per hoc quod vir emittit votum castitatis, in totum praeiudicatur alteri: per boc vero quod contrahitur cum secunda, solum in parte. Ergo, si de licentia | uxoris et eius consensu licet viro emittere castitatis votum, pari ratione, propter sterilitatem uxoris, de licentia primae | uxoris, licet accipere secundam.

Tertio. Papa potest dispensare in solemni voto continentiae propter defectum heredis. Ergo poterit dispensare ut princeps habens sterilem, mulierem, ea vivente, aliam accipiat.

VII. Ad huius evidentiam, considerandum est quod, cum habere plures uxores sit contra naturae praecepta secundaria; eius solius est hoc praeceptum tollere et in hoc dispensare qui naturae est institutor, et naturae talem dedit inclinationem taliaque praecepta : eius enim est solvere legem cuius est condere. Et ideo, cum solus Deus sit naturae institutor, ipse in hoc dispensare potest, et ad ipsum solum pertinet haec dispensatio: non autem ad aliquem alium, nisi ex divina commissione.

Nec obstat huic quod in votis dispensari potest, quorum tamen adimpletio est de iure divino et naturali. Non enin, cum praelatus dispensat in voto, dispensat in praecepto iuris naturalis vel divini, ut inquit Sanctus Thomas ll II, q. rxxxvrrt, a. 10 , sed determinat in casu aliquo hoc non esse materiam congruam voti, quod prius erat materia congrua. Et ideo neque propria auctoritate, neque auctori- tate alicuius hominis, potest quis plures simul habere uxores.

2. Ad primum ergo dicitur quod maior est falsa, si intelligatur quod a quocumque sit negligendus, propria auctoritate, finis secundarius. Si autem intelligatur quod ex dispensatione divina sit negligendus, conceditur. Et eadem ratione, conceditur quod auctoritate divina quis possit plures uxores habere.

Ad secundum dicitur primo, quod non tantum ex hoc non potest unus vir habere plures uxores quia una habeat in virum plenum ius: sed quia hoc est contra naturalis iuris praecepta et divini, contra quae nullus, absque divina dispensatione, licite agere potest. Et ideo, quantumcumque una uxor iurisdictioni quam habet in viri corpus renuntiare voluerit, remanet tamen naturae praeceptum, contra quod agere nemini licet.

Dicitur secundo, quod non est simile de voto continentiae facto de uxoris licentia, et de alterius uxoris acceptione. Sicut enim non repugnat legi naturae ut aliquis particularis homo matrimonium non contrahat, ita non repugnat ut ab actu matrimoniali, de uxoris licentia, abstineat. Habere autem aliam uxorem praeter primam, legi naturae, menti humanae impressae, repugnat. Ideo potest vir, consentiente uxore, castitatem vovere: non autem plures habere uxores.

Ad tertium dicitur primo, quod assumptum, apud Sanctum Thomam, est falsum: ut patet II I^, q. 1xxxvri, a. 11; licet IV Sent., d. xxxvi, q. t, a. 4 , alterius fuerit opinionis.

Dicitur secundo quod, illo admisso, adhuc non sequitur intentum. Quia, ut dictum est superius, in dispensatione voti non dispensatur in praecepto iuris naturalis aut divini, sed tantum declaratur in tali casu illud non esse convenientem materiam voti. In dispensatione vero plurium uxorum fieret contra ius naturale et ius divinum.

3. Alia argumenta facit Aureolus, quibus probat quod habere plures uxores sit contra prima naturae praecepta, et quod nullo modo ibi cadere possit dispensatio, etiam a Deo. Vide apud Capreolum, loco allegato .

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 124