Caput 125
Capitulum 125
TERTIA matrimonii conditio est quod non debet fieri inter propinquos. .Et ideo propter causas rationabiles ordinatum est legibus quod certae personae a matrimonio excludantur, quae secundum originem sunt coniunctae.
Et primo arguitur sic. Id ex quo personae quae per eandem originem sunt unum, occasionem habent se ferventius diligendi, rationabiliter ordinatur. Sed hoc evenit ex eo quod a matrimonio excluduntur. Ergo etc. — Probatur minor. Quia, cum in matrimonio sit diversarum personarum coniunctio, dum dictae personae excluduntur a matrimonio, se non esse diversas omnino, sed esse unum recognoscunt. Unitas autem inter aliquos dilectionem causat.
Secundo. Ea quae inter virum et uxorem aguntur, quandam naturalem verecundiam habent. Ergo ab iis mutuo agendis illas personas prohiberi oportuit quibus, propter sanguinis coniunctionem, reverentia debetur. Et haec ratio tangitur in veteri lege cum dicitur: Zurpitudinem sororis tuae non discooperias. - Consequentiam non probat Sanctus Thomas, sed relinquit manifestam. Quia ea quae verecunde fiunt, cavetur ne fiant erga personas quibus reverentia debetur.
Tertio. Si liceret homini per coitum coniungi personis quibus commorandi habet necessitatem, sicut sororibus et aliis propinquis, sequeretur nimius voluptatis usus: quia talibus occasio coitus subtrahi non posset. Sed ad corruptionem bonorum morum pertinet quod homines sint nimis dediti voluptatibus coitus. Ergo etc.
Quarto: et est confirmatio praecedentis, Multiplicaretur delectatio coitus. Sed haec multiplicatio repugnat bonis moribus: cum talis delectatio maxime corrumpat bonum prudentiae. Ergo etc. — Probatur sequela. Quia in eis multiplicaretur amor, dum amor qui est ex communione originis et connutritione, amori concupiscentiae iungeretur. Multiplicato autem amore, necesse est magis animam delectationibus subdi.
Sed videtur quod ista ratio assumat contrarium eius quod dictum est in prima ratione. Ibi enim dicebatur quod ex eo quod personae coniunctae repelluntur a matrimonio, occasionem habent se ferventius diligendi. Hic autem dicitur quod, si inter illas esset matrimonium, multiplicaretur amor. Quae contrariari videntur.
Potest dici quod in prima ratione loquitur Sanctus Thomas de honesto amore et ordinato. Hic autem de inhonesto et inordinato amore, ex quo nimius et inordinatus delectationis usus proveniret, loquitur.
Quinto. Multiplicatur amicitia inter homines dum personae extraneae per matrimonia coniunguntur. Ergo conveniens fuit legibus ordinari ut matrimonia cum extraneis contraherentur, et non cum propinquis. - Probatur consequentia. Quia in societate humana necessarium est u sit amicitia inter multos. :
Sexto. Naturale est quod aliquis parentibus sit subiectus. Ergo inconveniens esset quod cum parentibus quis matrimonium contraheret. - Probatur consequentia. Quia in matrimonio est quaedam coniunctio socialis.
II. Advertendum est quod non omnes istae rationes ex eodem fundamento procedunt. Cum enim matrimonii finis sit triplex: primarius, scilicet bonum prolis; secundarius, scilicet concupiscentiae repressio; et per accidens, scilicet amicitiae multiplicatio et hominum confoederatio, ut inquit Sanctus Thomas Quarto, dist, xr, : secunda ratio et ultima procedunt ex eo quod matrimonium cum iis qui coniunguntur sanguine, aliqualiter impedit matrimonii finem primarium, impeditur enim ne convenienti modo proli concipiendae vacetur, ob reverentiam aut subiectionem unius ad alterum; tertia et quarta procedunt ex eo quod impediretur secundarius finis; prima vero et quinta procedunt ex eo quod finis per accidens impediretur.
2. Attendendum ulterius, ut. habetur loco allegato , quod in lege naturali solus pater et mater a matrimonio repellebantur: reliqui vero gradus propter humani generis propagationem permittebantur. De lege vero divina est ut illae personae quas oportet in eadem domo conversari, repellantur a matrimonio: quae Levit. xvi enumerantur, Sed secundum legem humanam, plures alii consanguinitatis gradus sunt prohibiti. Ex quo patet quod consanguinitas, quantum ad aliquas personas, impedit matrimonium de iure naturali; quantum ad aliquas, de iure divino; quantum vero ad aliquas, de iure humano, Propter hoc aliquae praedictarum rationum probant de iis tantum qui iure naturali prohibentur, ut pater et mater; aliquae vero de iis qui iure divino prohibentur, scilicet de iis quos simul necesse est commorari; sed aliae etiam de iis qui humanis legibus prohibentur, scilicet de omnibus usque ad quartum gradum inclusive.
III. Notat autem Sanctus Thomas primo, quod quia, sicut naturalis lex est ad ea quae sunt ut in pluribus, ita et lex posita est secundum id quod in pluribus accidit; non est praedictis rationibus contrarium si in aliquo aliter possit accidere, puta quod minuatur in aliquo concupiscentia si copuletur sorori: quia propter bonum unius non debet multorum bonum praetermitti.
2. Notat secundo quod, ne defectus qui in aliquo potest accidere, absque medela remaneat, residet apud legislatores, et eis similes, similem scilicet potestatem habentes, auctoritas dispensandi in eo quod communiter est statutum, secundum quod in aliquo particulari casu est necessarium : apud homines quidem, si lex sit humana; apud Deum vero, si lex sit divina, sicut in veteri lege ex dispensatione indultum est plures uxores habere et concubinas, et uxoris repudium. ,
Advertendum est quod nomine concubinae non intelligitur hic illa quae non est matrimonio iuncta, ut dicitur Quarto, d. xxxur, q. r, a. 3: sed quae aliquid habebat de ratione uxoris, inquantum videlicet erat matrimonio iuncta ; et aliquid habebat de ratione concubinae, inquantum sibi non dabatur familiae dispensatio, et non erat cum illa communicatio operum vitae tanquam cum socia. Quod ad secundarium finem matrimonii pertinet, in quo per divinam ordinationem cum aliquibus dispensabatur.
3. Sed occurrit dubium. Nam iis quae ex divina dispensatione erant indulta, connumeratur hoc loco uxoris repudium: cum tamen dictum sit superius quod Sanctus "Thomas ad hanc opinionem declinat quod non poterant Iudaei absque peccato uxorem dimittere.
On this page