Text List

Caput 126

Capitulum 126

Commentaria Ferrariensis

QUARTA conditio matrimonii est quod licite actus coniugalis exercetur, nec est divina lege prohibitus.

I. Hoc autem probat Sanctus Thomas ostendendo inconveniens esse dicere quod omnis carnalis coniunctio sit peccatum.

Et arguit primo sic. Lege divina solum illa sunt prohibita quae rationi adversantur. Sed non omnis carnalis coniunctio adversatur rationi. Immo, sicut contra rationem est ut ea quis utatur contra bonum prolis, ita secundum rationem est quod aliquis ea utatur secundum quod congruit ad prolis generationem et educationem, Ergo etc.

Secundo. Quorundam membrorum corporis usus est carnalis commixtio. Ergo est eorum finis. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia, cum membra corporis sint quaedam animae instrumenta, finis cuiuslibet ipsorum est eius usus: sicut et cuiuslibet alterius instrumenti. — Secunda vero probatur: quia illud quod est finis aliquarum naturalium rerum, non potest esse secundum se malum, cum talia ex divina providentia ordinentur ad finem.

Tertio. Omnibus animalibus inest naturalis inclinatio ad coniunctionem carnalem. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum naturales inclinationes insint rebus a Deo, impossibile est ut inclinatio alicuius speciei sit ad id quod est secundum se malum.

Quarto. Perpetuitas speciei non conservatur in animalibus nisi per generationem, quae est ex commixtione carnali. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia illud sine quo non potest esse aliquid quod est bonum et optimum, non est secundum se malum.

Excluditur autem per hoc error matrimonium et nuptias damnantium: scilicet Manichaeorum, quia credebant corporalia non a bono, sed a malo principio esse.

II. Contra hanc conclusionem argui posset, quia nullus de aliquo verecundatur nisi quia malum est. Videtur autem quod homo de carnali commixtione tanquam de aliquo turpitudinem habente verecundetur.

Sed dicitur, de mente Sancti Thomae IV Sent., d. xxvi, q. 1, a. 3 ; et d. xxxr, q. 1, a. 1 quod huiusmodi carnalis commixtio habet quidem in se quandam turpitu- dinem, sed illa turpitudo est turpitudo poenae, inquantum ex primi parentis peccato effectum est ut inferiores vires et membra corporis rationi non obediant. Non autem est turpitudo culpae. Et ideo de tali actu homo erubescit, non sicut de culpa, sed sicut de quolibet alio defectu.

Quia etiam quandam similitudinem mali et actus inordinati habet, propter concupiscentiae corruptionem, ideo assignantur aliqua bona excusantia illum, facientia scilicet ut malus non sit, quamvis mali quandam similitudinem habeat. Haec autem bona sunt proles et fides .

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 126