Text List

Caput 127

Capitulum 127

Commentaria Ferrariensis

POSTQUAM ostendit Sanctus Thomas quomodo per divinam legem ordinatur homo circa usum venereorum, consequenter vult ostendere quomodo circa ciborum usum ordinetur ,

I. Et ponit primo hanc conclusionem: Nullus cibiusus secun se est peccatum.

Probatur primo sic. Finis debitus sumptionis ciborum est conservatio corporis per nutrimentum. Ergo quicumque cibus hoc facere potest, absque peccato potest sumi. Ergo nullius cibi sumptio est secundum se peccatum.

Probatur prima consequentia. Quia fit unumquodque secundum rationem quando ordinatur secundum quod congruit debito fini. Quod autem fit secundum rationem, fit absque peccato.

Consequentia vero secunda relinquitur pro manifesta. Quia, cum nomine cibi intelligatur quicquid in corporis nutrimentum transire potest, omnis cibus, inquantum huiusmodi, potest corpus nutriendo conservare. Et ideo, si quicumque cibus hoc facere potest, absque peccato sumi potest, optime sequitur quod omnis cibus absque peccato potest sumi. Et sic sequitur quod nullius cibi sumptio sit secundum se peccatum.

IL. Secundo. Nullus cibus secundum suam naturam malus est, quia omnis res secundum suam naturam est bona, ut superius est ostensum: licet possit esse alicui malus, inquantum saluti corporis ipsius contrariatur. Ergo nullius cibi sumptio, inquantum est talis res, est secundum se peccatum; licet esse possit si aliquis, praeter rationem, ipso contra suam salutem utatur. — Probatur consequentia. Quia nullius rei usus secundum se malus est, nisi res ipsa secundum se mala sit.

Tertio. Uti rebus ad hoc ad quod sunt, non est secundum se malum. Sed omnia sunt propter hominem. Ergo uti rebus vel ad esum, vel ad quicquid aliud homini sunt utilia, non est secundum se peccatum.

III. Quarto. Cibi immediate ad corpus pertinent, non ad animam. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia defectus peccati ab anima derivatur ad corpus, non autem e converso: peccatum enim dicimus secundum quod deordinatur voluntas.

2. Circa probationem consequentiae occurrit dubium. Videtur enim peccatum originale a carne derivari ad animam: cum ipsa anima ex unione ad carnem peccati originalis maculam contrahat. Ergo non videtur universaliter verum quod ab anima derivetur defectus peccati ad corpus, non autem e converso.

Respondetur quod dupliciter possumus intelligere peccatum originale derivari a carne ad animam, Uno modo, quia prius inficiat carnem, quae simul cum anima constituit humanam naturam tanquam pars. Et hoc modo falsum est: quia, ut declarat Sanctus Thomas in plerisque locis, singulariter autem in QQ. de Malo, q. 1v, a. 3, peccatum originale est subiective tantum in anima rationali inquantum est pars naturae humanae. — Nec valet quod dicitur ipsam ex unione ad carnem peccati originalis maculam contrahere. Quia hoc non dicitur quasi ipsa caro prius infecta animam inficiat: sed quia anima non contrahit illam maculam nisi inquantum est actu pars humanae naturae; non fit autem actu pars humanae naturae nisi per unionem ad carnem.

Alio modo, quia prius est in carnali semine, ex quo homo generatur, quam in anima sit. Et sic verum est quod est in semine tanquam in causa instrumentali: non autem verum est quod sit in ipso tanquam in causa principali, vel tanquam in subiecto. Probatio autem Sancti Thomae intelligitur quod defectus peccati derivatur ab anima ad corpus tanquam a causa principali et a subiecto peccati, non autem e converso a corpore ad animam. Et sic obiectio nulla est.

IV. Secunda conclusio est: Ciborum sumptio ROMAN esse peccatum inquantum repugnat rectitudini voluntatis. Declarat autem hoc multipliciter fieri: scilicet aut propter repugnantiam ad proprium finem ciborum, sicut cum quis propter delectationem utitur cibis saluti corporis contrariis; aut propter repugnantiam ad conditionem eius qui utitur cibis, vel eorum cum quibus conversatur; aut propter repugnantiam ad legem ex aliqua causa speciali aliquos cibos prohibentem; vel ad regulam prohibentem aliquibus cibis uti ad concupiscentiam refraenandam (intellige, ubi hoc esset per regulam ad peccatum obligantem prohibitum).

CONFIRMATUR conclusio auctoritate Domini Matth. xv; et Apostoli I Cor. x, et I Tim. 1v.

Per hoc autem excluditur quorundam error qui aliquorum ciborum usum secundum se dicunt esse illicitum, de quibus Apostolus loquitur ibidem.

V. Ex praedictis infert Sanctus Thomas quod zec etiam divitiarum possessio secundum se est illicita, si ordo rationis servetur.

Probatur. Quia ea quae exterius possidentur, necessaria sunt ad ciborum sumptionem, ad educationem prolis, ad familiae sustentationem, et alias corporis necessitates. Ista autem non sunt illicita, nisi secundum quod exeunt ab ordine rationis.

Confirmatur. Quia Apostolus, I 7Zm. ult. divites non condemnat, sed eis certam regulam divitiis utendi tradit.

Excluditur per hoc error quorundam qui, ut Augustinus in libro de Haeresibus refert, Apostolicos se arrogantissime vocaverunt, eo quod in suam communionem non acciperent utentes coniugibus, et res proprias possidentes. Qui ideo sunt haeretici, quoniam, se ab Ecclesiae separantes, putant nullam spem habere eos qui iis rebus utuntur quibus ipsi carent.

VI. Circa rerum possessionem et divitiarum, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae II II, q. rxvr, a. 2, quod in hoc duo possumus considerare: scilicet procurationis et dispensationis potestatem; et ipsarum possessionum ac divitiarum usum. Quantum ad primum: Licitum est homini quod propria possideat. Quia hoc modo et sollicitius et ordinatius res procurantur, et status hominum est magis pacificus. - Quantum vero ad secundum: Non licet habere divitias quasi proprias, sed haberi debent tanquam communes: ut scilicet de facili homo eas communicet in necessitates aliorum. — Utrumque istorum tangit Sanctus Thomas$ hoc loco. Primum, cum ait quod nec divitiarum possessio secundum se est illicita: hoc enim pertinet ad pro- curationis et dispensationis potestatem. — Secundum vero cum ait, sj ordo rationis servetur: hoc enim non solum ad rerum possessionem, quae iusta esse debet, refertur, sed etiam ad usum pertinet. Unde in eius explanatione ponit, et quod eis debito modo utatur ad suam et aliorum utilitatem.

2. Si autem instetur, quia secundum ius naturale omnia sunt communia; et per consequens contra ius naturale est possessionum aut divitiarum proprietas: — respondetur, ex doctrina Sancti Thomae ibidem, et Ia II, q. xciv, a. 5, ad 3, quod non dicitur communis omuium possessio esse de iure naturali quia ad hoc natura inclinet: sed quia natura distinctionem possessionum non induxit. Sicut possumus dicere quod hominem esse nudum est de iure naturali, quia natura non dedit ei vestitum, sed ars adinvenit. Et ideo possessionum proprietas non est contra ius naturale, sicut nec hominem esse vestitum: sed est aliquid per humanam inventionem iuri naturali superadditum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 127